Imágenes de páginas
PDF
EPUB

II.

Reich und Kirche

(insbesondere Verhältnis zwischen Kaisertum und

Pabsttum).

35. Ordnung der römischen Verhältnisse, speciell der Pabstwahl durch Lothar als Mitregenten Ludwigs des Frommen [824.]

Aus Mon. germ. hist. Capitularia regum Franc. Bd. I (1883) S. 323 f.

a) Konstitution Lothars I.

Constitutum habemus:

[1] Ut omnes, qui sub speciali defensione domni apostolici seu nostra fuerint suscepti, impetrata inviolabiliter iuste utantur defensione; quod si quis in quocumque hoc contemptive violare præsumpserit, sciat se periculum vitæ suæ esse incursurum. Nam et hoc decernimus, ut domno apostolico in omnibus ipsi iustam observent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus suis ad iustitiam faciendam. In hoc capitulo fiat commemoratum de viduis et orfanis Theodori Floronis et Sergii.

[2] Ut deprædationes, quæ hactenus fieri solebant, prohibemus, ne fiant neque vivente pontifice neque defuncto; si quis vero ulterius hoc fecerit, sciat se legali sententia esse condemnandum. Quæ autem retro actæ sunt, placet nobis, ut per dispositionem nostram fiant legaliter emendatæ.

[3] Volumus, ut in electione pontificis nullus præsumat venire neque liber neque servus, qui aliquod impedimentum faciat illis solummodo Romanis, quibus antiquitus fuit consuetudo concessa per constitutionem sanctorum patrum eligendi pontificem. Quod si quis contra hanc iussionem nostram facere præsumpserit, exilio tradatur.

[4] Volumus, ut missi constituantur de parte domni apostolici et nostra, qui annuatim nobis renuntiare valeant, qualiter singuli duces et iudices iustitiam faciant populo et quomodo nostram constitutionem observent. Qui missi decernimus ut primum cunctos clamores, qui per neglegentiam ducum aut iudicum fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat: aut statim per eosdem missos fiant ipsæ necessitates emendatæ, aut si non, per nostrum missum fiat nobis notum, ut per nostros missos a nobis directos iterum emendentur.

[5] Volumus, ut cunctus populus Romanus interrogetur, qua lege vult vivere, ut tali, qua se professi fuerint vivere velle, vivant; illisque denuntietur, quod hoc unusquisque sciat, tam duces quam et iudices vel reliquus populus, quod, si in offensione sua contra eandem legem fecerint, eidem legi, quam profitentur, per dispositionem pontificis ac nostram subiacebunt.

[6] De rebus ecclesiarum iniuste invasis sub occasione quasi licentia accepta a pontifice et de his, quæ necdum redditæ sunt et tamen fuerunt iniuste a potestate pontificum invasæ, volumus, ut per missos nostros fiat emendatum.

[7] Prohibemus, ut deprædationes inter confinia nostra ultra non fiant, et quæ factæ sunt, secundum legem de utrisque partibus ordinemus ut emendentur. Similiter volumus, ut ceteræ iniustitiæ de utrisque partibus fiant emendatæ.

[8] Placuit nobis, ut cuncti iudices sive hi, qui cunctis præesse debent, per quos iudiciaria potestas in hac urbe Roma agi debet, in præsentia nostra veniant; volentes numerum et nomina eorum scire et singulos de ministerio sibi credito admonitionem facere.

[9] Novissime admoneatur, ut omnis homo, sicut graciam dei et nostram habere desiderat, ita præstet in omnibus oboedientiam atque reverentiam huic pontifici.

b) Eid der Römer.

Promitto ego ille per deum omnipotentem et per ista sacra quattuor evangelia et per hanc crucem domini nostri Iesu Christi et per corpus beatissimi Petri principis apostolorum, quod ab hac die in futurum fidelis ero dominis nostris imperatoribus Hludowico et Hlothario diebus vitæ meæ iuxta vires et intellectum meum sine fraude atque malo ingenio, salva fide quam repromisi domino apostolico; et quod non consentiam, ut aliter in hac sede Romana fiat electio pontificis nisi canonice et iuste, secundum vires et intellectum meum; et ille, qui electus fuerit, me consentiente consecratus pontifex non fiat, priusquam tale sacramentum faciat in præsentia missi domini imperatoris et populi cum iuramento, quale dominus Eugenius papa sponte pro conservatione omnium factum habet per scriptum.

36. Pactum Ottos des Grossen mit Pabst Johann XII. 962 Februar 13.

Aus Mon. Germ. hist. Diplomata Bd. I (1884) S. 322-327 = LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 24-27.

[1] In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Ego Otto dei gratia imperator augustus una cum Ottone glorioso rege filio nostro divina ordinante providentia spondemus atque promittimus per hoc pactum confirmationis nostræ tibi beato

Petro principi apostolorum et clavigero regni cælorum et per te vicario tuo domno Iohanni summo pontifici et universali 12 pape, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque dicione tenuistis et disposuistis: civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis suis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis, litoribus ac portubus, [2] seu cunctis civitatibus castellis oppidis ac viculis Tuscia partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam, Marturianum, Sutriam, Nepem, castellum Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam cum tribus insulis suis, id est maiore et minore, Pulvensim, Narniam et Utriculum, cum omnibus finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus; [3] necnon exarchatum Ravernatem sub integritate cum urbibus civitatibus oppidis et castellis, quæ piæ recordationis domnus Pippinus et domnus Karlus excellentissimi imperatores, predecessores videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus vestris iam dudum per donationis paginam contulerunt, hoc est civitatem Ravennam et Emeliam: Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumlivi, Faventiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comiiaclum et Adrianis atque Gabellum cum omnibus finibus territoriis atque insulis terra marique ad supradictas civitates pertinentibus; [4] simul et Pentapolim, videlicet Ariminum, Pensaurum, Phanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsimpronii, Montemfeltri, Urbanum et territorium Balnense, Callis, Luciolis et Eugubium, cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates pertinentibus; [5] eodem modo territorium Sabinense sicut a domno Karlo imperatore antecessore nostro beato Petro apostolo per donationis scriptum concessum est sub integritate; [6] item in partibus Tuscia Longobardorum castellum Felicitatis, Urbem veterem, Balneum regis, Ferenti, Viterbum, Orchem, Marcam, Tuscanam, Suanam, Popolonium, Roselles cum suburbanis atque viculis omnibus et territoriis ac maritimis, oppidis ac viculis seu finibus omnibus; [7] itemque a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berceto, exinde in Parma, deinde in Regia, exinde in Mantua atque in monte Silicis atque provincia Venetiarum et Istria necnon et cunctum ducatum Spolitanum seu Beneventanum una cum æcclesia sanctæ Christinæ posita prope Papiam iuxta Padum quarto miliario; [8] item in partibus Campaniæ Soram, Arces, Aquinum, Arbinum, Teanum et Capuam; [9] necnon et patrimonia ad potestatem et ditionem vestram pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et patrimonium Neapolitanum atque patrimonia Calabria superioris et inferioris de civitate autem Neapolitana cum castellis et territoriis ac finibus et insulis suis sibi pertinentibus, sicuti ad easdem aspicere videntur necnon patrimonium Siciliæ, si deus nostris illud tradiderit manibus; [10] simili modo civitatem Gaietam et Fundim cum omnibus earum pertinentiis.

[11] Insuper offerimus tibi, beate Petre apostole, vicarioque

REES

L
OFF

UNIVERSITY

36. Pactum Ottos d. Gr. mit Johann XII. 962.

89

tuo domno Iohanni papæ et successoribus eius pro nostræ animæ remedio nostrique filii et nostrorum parentum de proprio nostro regno civitates et oppida cum piscariis suis, id est Reatem, Amiternum, Furconem, Nursiam, Baluam et Marsim et alibi civitatem Teramnem cum pertinentiis suis.

[12] Has omnes suprascriptas provintias urbes et civitates oppida atque castella viculos ac territoria simulque et patrimonia pro remedio animæ nostræ et filii nostri sive parentum nostrorum ac successorum nostrorum et pro cuncto a deo conservato atque conservando Francorum populo iam dictæ æcclesiæ tuæ, beate Petre apostole, et per te vicario tuo spiritali patri nostro domno Iohanni summo pontifici et universali papæ eiusque successoribus usque in finem seculi eo modo confirmamus, ut in suo detineant iure principatu atque dicione.

[13] Simili modo per hoc nostræ delegationis pactum confirmamus donationes, quas piæ recordationis domnus Pippinus rex et postea domnus Karlus excellentissimus imperator beato Petro apostolo spontanea voluntate contulerunt, necnon et censum vel pensionem seu ceteras dationes, quæ annuatim in palacium regis Longobardorum inferri solebant sive de Tuscia sive de ducatu Spoletano, sicut in suprascriptis donationibus continetur et inter sanctæ memoriæ Adrianum papam et domnum Karlum imperatorem convenit, quando idem pontifex eidem de suprascriptis ducatibus, id est Tuscano et Spolitano, suæ auctoritatis preceptum confirmavit, eo scilicet modo ut annis singulis predictus census ad partem æcclesiæ beati Petri apostoli persolvatur, salva super eosIdem ducatus nostra in omnibus dominatione et illorum ad nostram partem et filii nostri subiectione.

[14] Ceterum, sicut diximus, omnia superius nominata ita ad vestram partem per hoc nostræ confirmationis pactum roboramus, ut in vestro permaneant iure principatu atque ditione et neque a nobis neque a successoribus nostris per quodlibet argumentum sive machinationem in quacumque parte vestra potestas imminuatur aut a vobis inde aliquid subtrahatur de suprascriptis videlicet provintiis urbibus civitatibus oppidis castris viculis insulis territoriis atque patrimoniis necnon et pensionibus atque censibus, ita ut neque nos ea facturi simus neque quibuslibet ea facere volentibus consenciamus, sed potius omnia, quæ superius leguntur, id est provintie civitates urbes oppida castella territoria et patrimonia atque insulas censusque et pensiones, ad partem æcclesiæ beati Petri apostoli atque pontificum in sacratissima sede illius residentium nos in quantum possumus defensores esse testamur, ad hoc ut ea in illius ditione ad utendum et fruendum atque disponendum firmiter valeant optineri.

[15] Salva in omnibus potestate nostra et filii nostri posterorumque nostrorum, secundum quod in pacto et constitutione act promissionis firmitate Eugenii pontificis successorumque illius continetur, id est ut omnis clerus et universi populi Romani nobilitas

propter diversas necessitates et pontificum inrationabiles erga populum sibi subiectum asperitates retundendas sacramento se obliget, quatinus futura pontificum electio, quantum uniuscuiusque intellectus fuerit, canonice et iuste fiat, et ut ille, qui ad hoc sanctum atque apostolicum regimen eligitur, nemine consentiente consecratus fiat pontifex, priusquam talem in presentia missorum nostrorum vel filii nostri seu universæ generalitatis faciat promissionem pro omnium satisfactione atque futura conservatione, qualem domnus et venerandus spiritalis pater noster Leo sponte fecisse dinoscitur.

[16] Preterea alia minora huic operi inserenda previdimus: videlicet ut in electione pontificum neque liber neque servus ad hoc venire præsumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat impedimentum; quod si quis contra hanc nostram institutionem ire presumpserit, exilio tradatur. Insuper eciam ut nullus missorum nostrorum cuiuscumque impeditionis argumentum componere in prefatam electionem audeat prohibemus. [17] Nam et hoc omnimodis instituere placuit, ut, qui semel sub speciali defensione domni apostolici sive nostra fuerint suscepti, impetrata iuste utantur defensione; quod si quis in quemquam illorum, qui hoc promeruerint violare, presumpserit, sciat se periculum vitæ suæ esse incursurum. [18] Illud etiam confirmamus, ut domno apostolico iustam in omnibus servent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus suis ad iusticiam faciendam. [19] Huic enim institucioni hoc necessario adnectendum esse perspeximus, ut missi domni apostolici seu nostri semper sint constituti, qui annuatim nobis vel filio nostro renunciare valeant, qualiter singuli duces ac iudices populo iusticiam faciant, hanc imperialem constitucionem quomodo observent; qui missi decernimus ut primum cunctos clamores, qui per neglegentiam ducum seu iudicum fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat: aut statim per eosdem missos fiant ipse necessitates emendate aut, misso nostro nobis renunciante, per nostros missos a nobis directos emendentur.

[20] Hoc ut ab omnibus fidelibus sanctæ dei æcclesiæ et nostris firmum esse credatur, propriæ manus signaculo et nobilium optimatum nostrorum subscriptionibus hoc pactum confirmationis nostræ roboravimus et bullæ nostræ inpressioni adsignari iussimus.

Signum domni Ottonis serenissimi imperatoris ac suorum episcoporum abbatum et comitum.

Signum Adaldagi Hamaburgiensis æcclesiæ archiepiscopi. Signum Hartberti Curiensis æcclesiæ episcopi. Signum Druogonis Osnabruguensis æcclesiæ episcopi. Signum Votonis Argentenensis æcclesiæ episcopi. Signum Otwini Hiltinesemensis æcclesiæ episcopi. Signum Landwarti Mindonensis æcclesiæ episcopi. Signum Otgeri Nemetinensis æcclesiæ episcopi. Signum Gezonis Tortunensis æcclesiæ episcopi. Signum Hucberti Parmanensis æcclesiæ

« AnteriorContinuar »