Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Si

episcopi. Signum Widonis Mutunensis æcclesiæ episcopi. gnum Hattonis Fuldensis monasterii abbatis. Signum Guntharii Herolfesfeldensis monasterii abbatis. Signum Eberharti comitis. Signum Guntharii comitis. Signum Burgharti comitis. Signum Utonis comitis. Signum Cuonrates comitis. Signum Ernustes. Signum Thietheres Ricdages Liupen Hartwiges Arnolves Inghilthies Burchartes Retinges.

Anno dominice incarnationis 962, indictione 5, mense feb., 13 die eiusdem mensis, anno vero domni Ottonis imperii invictissimi imperatoris 27 facta est hæc pactio feliciter.

37. Pabstwahldekret 1059 April.

[ocr errors]

Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 539|41. Die eingeklammerten Worte sind der gefälschten Fassung des Dekrets entnommen.

[1] In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi, anno ab incarnatione eius 1059, mense aprili, indictione 12, propositis sacrosanctis evangeliis, præsidente quoque reverendissimo ac beatissimo Nicolao apostolico papa, in basilica Lateranensis patriarchii quæ cognominatur Constantiniana, considentibus etiam reverendissimis archiepiscopis episcopis abbatibus seu venerabilibus presbyteris atque diaconibus, idem venerabilis pontifex auctoritate apostolica decernens de electione summi pontificis inquit:

[2] Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piæ memoriæ domino Stephano decessore nostro hæc apostolica sedes, cui auctore deo deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per simoniacæ hæresis trapezitas malleis crebrisque tunsionibus subiacuerit, adeo ut columna dei viventis iamiam pæne videretur [concussa] nutare et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati vestræ, debemus auxiliante deo futuris casibus prudenter occurrere et ecclesiastico statui, ne rediviva (quod absit) mala prævaleant, in posterum prævidere. Quapropter instructi prædecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum auctoritate decernimus atque statuimus:

[3] Ut obeunte huius Romanæ universalis ecclesiæ pontifice inprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes mox sibi clericos cardinales adhibeant, sicque reliquus clerus et populus ad consensum novæ electionis accedant.

[4] Ut Ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione subrepat religiosi viri præduces sint in promovendi pontificis electione, reliqui autem sequaces. Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum patrum regulis sive gestis, etiam illa beati prædecessoris Leonis sententia recolatur: Nulla', inquit, ,ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani iudicio cousecrati'. Quia

vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum præfertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt.

[5] Eligant autem de ipsius ecclesiæ gremio, si reperitur idoneus, vel, si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur.

[6] Salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Henrici, qui inpræsentiarum rex habetur et futurus imperator deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus, et successorum illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetraverint.

[7] Quod si pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura sincera atque gratuita electio fieri in Urbe non possit, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineant eligere apostolicæ sedis pontificem, ubi congruentius iudicaverint.

[8] Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolica sede iuxta consuetudinem intronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante consecrationem suam fecisse cognoscimus.

[9] Quod si quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem vel præsumptionem aut quodlibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu intronizatus fuerit, [non papa sed sathanas, non apostolicus sed apostaticus ab omnibus habeatur et teneatur et] auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli perpetuo anathemati cum suis auctoribus fautoribus sequacibus a liminibus sanctæ dei ecclesiæ separatus subiciatur, sicut Antichristus et invasor atque destructor totius christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractione deponatur. Cui quisquis adhæserit vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit aut in aliquo illum defendere præsumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostræ decretalis sententiæ temerator extiterit et Romanam ecclesiam sua præsumptione confundere et perturbare contra hoc statutum temptaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione dampnetur et cum impiis, qui non resurgent in iudicio, reputetur. Omnipotentis scilicet dei patris et filii et spiritus sancti contra se iram sentiat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum præsumit confundere ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Commotus amoveatur ipse atque filii eius et mendicent et eiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius. Orbis terrarum pugnet contra eum et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium

sanctorum quiescentium merita illum confundant et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant.

[10] Observatores autem huius nostri decreti dei omnipotentis gratia protegat et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat.

Ego Nicolaus episcopus sanctæ catholicæ et apostolica Romanæ ecclesiæ huic decreto a nobis promulgato, sicut superius legitur, subscripsi. Bonifacius dei gratia Albanensis episcopus subscripsi. Humbertus sanctæ ecclesiæ Silvæ Candida episcopus subscripsi. Petrus Ostiensis ecclesiæ episcopus subscripsi. Et cæteri episcopi numero 76 cum presbyteris et diaconibus subscripserunt.

38. Das Wormser Konkordat 1122 Sept. 23. Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV Bd. I (1898) S. 159–161. in beingeklammerten Worte finden sich nicht in allen Handschriften.

a) Die kaiserliche Urkunde.

Die

[1] In nomine sanctæ et individuæ trinitatis. Ego Heinricus dei gratia Romanorum imperator augustus pro amore dei et sanctæ Romanæ æcclesiæ et domini papæ Calixti et pro remedio animæ meæ demitto deo et sanctis dei apostolis Petro et Paulo sanctæque catholicæ æcclesiæ omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus æcclesiis, quæ in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. [2] Possessiones et regalia beati Petri, quæ a principio huius discordiæ usque ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quæ habeo, eidem sanctæ Romanæ æcclesiæ restituo, quæ autem non habeo ut restituantur fideliter iuvabo. [3] Possessiones etiam aliarum omnium æcclesiarum et principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, quæ in werra ista amissæ sunt, consilio principum vel iusticia quæ habeo reddam, quæ non habeo ut reddantur fideliter iuvabo. [4] Et do veram pacem domino papæ Calixto sanctæque Romanæ æcclesiæ et omnibus, qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. [5] Et in quibus sancta Romana æcclesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo, et de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam justiciam.

Hæc omnia acta sunt consensu et consilio principum, quorum nomina subscripta sunt: Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. Coloniensis archiepiscopus, H. Ratisbonensis episcopus, O. Bavenbergensis episcopus, B. Spirensis episcopus, H. Augustensis, G. Traiectensis, O. Constanciensis, E. abbas Vuldensis, Heinricus dux, Fridericus dux, S. dux, Pertolfus dux, marchio Teipoldus, marchio Engelbertus, Godefridus palatinus, Otto palatinus comes, Beringarius comes.

Ego Fridericus Coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.

b) Die päbstliche Urkunde.

[1] Ego Calixtus episcopus servus servorum dei tibi dilecto filio Heinrico dei gratia Romanorum imperatori augusto concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in præsentia tua fieri absque simonia et aliqua violentia, ut, si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et conprovincialium consilio vel iudicio saniori parti assensum et auxilium præbeas. Electus autem regalia [absque omni exactione] per sceptrum a te recipiat et quæ ex his iure tibi debet faciat. [2] Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia [absque omni exactione] per sceptrum a te recipiat et quæ ex his iure tibi debet faciat; exceptis omnibus quæ ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. [3] De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris secundum officii mei debitum auxilium tibi præstabo. [4] Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiæ.

39. Privileg Pabst Innocenz' II für Lothar III. 1133 Juni 8. Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV Bd. I (1893) S. 168 f.

[ocr errors]

multipliciter ecclesiam filiali affectione diligere et

eam a pravorum hominum infestatione m

[ocr errors]

. . . ad apostolicæ sedis sollicitudinem spectare cognoscitur, ut ad exaltationem regni et decorem imperii diligenter invigilare . . . . in .. ... robore cooperante Domino satagat custodire. Ceterum personæ tuæ probabilis in fide catholica firmitas et perseverans in dei amore constancia sanctam æcclesiam Romanam eo magis sibi fecit obnoxiam, quo te ferventius a longis retro temporibus operibus pietatis insistentem tantum laborem pro scismaticorum contritione et liberatione fidelium evidentibus indiciis assumpsisse conspicimus.

Hac itaque ratione inducti et ex sublimatione tua fructum maximum sperantes catholicæ æcclesiæ et christiano populo proventurum, cognita fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium atque nobilium Romanorum prompta voluntate atque consilio, te christianissimum principem et inter speciales beati Petri filios unicum ac precipuum defensorem ad imperii fastigia invocata spiritus sancti gratia sublimavimus.

Nos igitur, maiestatem imperii nolentes minuere sed augere, imperatoriæ dignitatis plenitudinem tibi concedimus et debitas et canonicas consuetudines presentis scripti pagina confirmamus.

Interdicimus autem, ne quisquam eorum, quos in Teutonico regno ad pontificatus honorem vel abbatiæ regimen evocari contigerit, regalia usurpare vel invadere audeat, nisi eadem prius a tua potestate deposcat, quatenus ex his, quæ iure debet tibi, tuæ magnificentiæ faciat.

Data Laterani 6 idus iunii.

40/41. Wahlanzeige K. Friedrichs I an den Pabst [1152 März] und Antwort des Pabstes [1152] Mai 17.

Aus Mon. Germ. hist. LL. Sect. IV. Bd. I (1893) S. 191 f. u. 194. Dilectissimo in Christo patri suo Eugenio sanctæ Romanæ æcclesiæ summo pontifici Fredericus dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam. Patrem patriæ decet veneranda priscorum instituta regum vigilanter observare et sacris eorum disciplinis tenaci studio inherere, ut noverit regnum sibi a deo collatum legibus ac moribus non minus adornare quam armis et bello defensare. [1] Solemnem itaque imperii Romani morem a proavis nostris imperatoribus videlicet et regibus ad nos transmissum sequentes, legatum nostrum virum scilicet discretum et honestum Eberhardum venerabilem Bavenbergensem episcopum adiunctis sibi Hillino Trevirensi electo et Adamo Everacensi abbate ad vestræ sanctitatis presentiam et ad Urbem destinare curavimus, ut tam ex presentis paginæ indicio quam ex ipsorum viva voce de nostris provectibus et totius æcclesiæ ac regni statu certiores esse possitis. [2] Itaque quando placuit terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, felicis memoriæ patruum ac nutritorem nostrum, gloriosum Romanorum regem Conradum de presenti vita evocare, universi principes regni, tamquam divino spiritu suscitati, 17 die post depositionem eius in oppidum Frankenevurt tam per se ipsos quam per responsales honoratos convenerunt, et absque ullius moræ interiecto spatio eadem die cum ingenti divinitus data concordia, ipsi principes et cæteri proceres cum totius populi favore et alacritate nos in regni fastigium elegerunt. Quinta postmodum die, id est transacta proxime mediante quadragesima, pari et eodem consensu cum benivola populi acclamatione in oppido Aquisgrani nos per sacratissimas devoti filii vestri Arnoldi Coloniensis metropolitani et venerabilium episcoporum manus oleo sanctificationis regaliter unxerunt et in solio regni cum benedictione solempni collocaverunt. [3] Nos vero in multiplicibus regiæ dignitatis ornamentis, quibus partim per laicorum principum obsequia, partim per reverendas pontificum benedictiones vestiti sumus, regium animum induimus, tota mentis virtute intendentes, ut iuxta professionis nostræ formulam, quam ab orthodoxis presulibus in ipso regni throno et unctione sacra accepimus, honorem vobis et dilectionem et sacrosanctæ matri nostre Romanæ æcclesiæ et omnibus ecclesiasticis personis promptam et debitam iusticiam ac defensionem exhibeamus, viduis ac pupillis et universo populo nobis commisso legem et pacem faciamus et conservemus. Cum enim duo sint, quibus principaliter hic mundus regitur, videlicet auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, omnium Christi sacerdotum oboedientiæ devoti colla submittere parati sumus, ut propitia divinitate, temporibus nostri

« AnteriorContinuar »