Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

facto ipsorum Ecclesiæ, vel aliæ ipsius regni personæ, debeant incurrere detrimentum. Præfato autem Episcopo Sancti Andreæ auctoritate nostra districtius injungatis, ut in termino, quem utrique parti statuimus, sufficienter instructus ad præsentiam nostram accedat. Quod si non venerit, ex tunc eum ab Episcopali officio, appellatione postposita, suspendatis. Quod si nec sic adquieverit, excommunicationis vinculo eum innodetis, nec sententiam relaxetis, donec nostro se duxerit conspectui præsentandum. Regiæ insuper excellentiæ intimetis, quod supradictus Dunkeldensis Episcopus ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nil omnino proposuit quod in derogatione regii nominis valeat redundare, vel quo adversus eum debeat commoveri. Unde ipsum instanti exhortatione curetis inducere, ut si ab æmulis ejus in contrarium fuerit suggestum, eorum verbis aurem regiam non apponat. Datum Veronæ, II. Kalendas Augusti. [II. 312-314.]

XIV. A.D. 1186. Bishop Hugh is suspended and excommunicated.

HOVEDEN, ib. Harum igitur auctoritate litterarum, Jocelinus Glascuensis Episcopus, et college sui, cum tempus quod a summo Pontifice statutum erat prædictis Dunkeldensi et Sancti Andreæ Episcopis veniendi Romam appropinquasset, semel, secundo, tertio summonuerunt prædictos Episcopos iter suum arripere. Dunkeldensis autem profectus est, sed Episcopus Sancti Andreæ, terminum sibi statutum transgressus, ire distulit; et præfati judices delegati suspenderunt eum ab Episcopali officio, et deinde propter suam contumaciam excommunicaverunt, secundum formam Apostolici mandati. [II. 314.]

XV. A.D. 1188. February. Clement III. decides in favour of
Bishop John.

HOVEDEN, ib. in an. 1188.-Eodem anno Johannes Dunkeldensis Episcopus, post Purificationem Beatæ Virginis Mariæ, rediit a curia domini Papæ, Hugone Episcopo Sancti Andreæ deposito; et attulit secum litteras domini Papæ in hac forma.—

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW'S.]

(A.D. 1188, Jan. 16. Pisa. Pope Clement III. to Jocelin Bishop of Glasgow, Matthew Bishop of Aberdeen, and others.)

Bishop Hugh is HOVEDEN, ib. CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM deposed. John DEI, venerabilibus fratribus, Jocelino Glascuensi et Matheo Aberdensi Episcopis, et dilectis filiis, Ernaldo Abbati de Melros, et Bertramno Priori de Coldingham, salutem et Apostolicam benedictionem. Ne in dubitationis recidant scrupulum quæ geruntur, dignum est litterarum memoriæ commendari, et ad illorum notitiam, quorum interesse videtur, celebri ac veridica insinuatione perferri, Meminimus autem, quod bonæ memoriæ Urbanus Papa, prædecessor noster, Hugoni, quondam dicto Episcopo Sancti Andreæ, pro controversia quæ inter eum et venerabilem fratrem nostrum Johannem Episcopum vertebatur, sub excommunicationis interpositione mandavit, ut ad certum diem responsurus in jure aspectui se Apostolico præsentaret. Verum quia conscius actuum suorum, et eventum judicii reformidans, venire contumaciter recusavit; nos, et pro hoc et pro aliis multis, quæ crebrescente fama Ecclesiæ Dei scandalum pepererunt, ipsum ab Episcopatu Sancti Andreæ, de consilio et assensu fratrum, perpetuo judicavimus Apostolicæ sedis auctoritate remotum, et ab usu Episcopalis officii eo usque suspensum, donec Apostolica sedes duxerit de ipso aliter statuendum; absolventes a fidelitate subjectos, qua ei tenebantur astricti. Sane, quia vacantes Ecclesias diutius regimine pastorali carere sanctorum canonum inhibent sanctiones, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus dilectos filios nostros, capitulum Sancti Andreæ, ex parte nostra diligentius moneatis, ut sibi talem eligant Episcopum et pastorem, qui digne possit Episcopalis officii dignitate potiri, specialiter autem eos, quantum vobis possibile fuerit, inducere laboretis, ut memoratum Episcopum Johannem, virum bonæ opinionis, et pro sui honestate nobis et fratribus nostris acceptum, ad regimen et prælationem illius Ecclesiæ sine cujusquam scrupulo difficultatis assumant. Quod si omnes his exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Pisa, decimo septimo Kalendas Februarii, Indictione sexta. [II. 347, 348; and Bened. Abbas, II. 42.]

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

XVI. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to William King of the Scots.

suspended. The

John.

Bishop Hugh HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM King to protect DEI, Willelmo illustri Scottorum Regi, salutem et Apostolicam benedictionem. Oculos Divinæ Majestatis offendere non modicum æstimamus, si prælatorum excessus, quibus indulgere salva conscientia non possumus, per incuriam sine coercione debita relinquimus. Unde, cum bonæ memoriæ Urbanus Papa, prædecessor noster, Hugoni quondam dicto Episcopo Sancti Andreæ, pro controversia quæ inter eum et venerabilem fratrem nostrum Johannem Episcopum vertebatur, sub excommunicationis interpositione mandaverit, ut ad certum diem responsurus in jure conspectui se Apostolico præsentaret; et ipse conscius actuum suorum, et eventum judicii non immerito reformidans, ex contumacia venire contempsit: nos pro hoc et pro aliis multis, quæ crebrescente fama Ecclesiæ Dei scandalum pepererunt, ipsum ab Episcopatu Sancti Andreæ, de consilio et assensu fratrum, perpetuo judicavimus Apostolicæ sedis auctoritate remotum, et ab usu Episcopalis officii eo usque suspensum, donec Apostolica sedes duxerit de ipso aliter statuendum; absolventes a fidelitate subjectos, qua ei tenebantur astricti. Licet enim ad honorem et profectus tuos, quantum cum Deo possumus, firmum habemus propositum intendendi, et in facto prædicti Hugonis curia Romana, non absque detractione multorum, hactenus regiæ serenitati detulerit; quia tamen clamor ipsius ad nos, indubitata fide, pervenit, nequivimus errata sua ulterius sub dissimulatione clausis oculis præterire; propter quod nihil in hac parte credimus actum, de quo debeat animus regius quacunque ratione moveri. Rogamus autem devotionem tuam, prece et affectione qua possumus, et monemus in Domino; quatenus memoratum Johannem Episcopum, quem nos et fratres nostri pro sui honestate sincero corde diligimus, pro reverentia Apostolicæ sedis et nostra, in visceribus caritatis commendatum habeas et acceptum, et remissa, si qua fuerit, conceptæ indignationis offensa, ipsum in omnibus regia clementia et benignitate pertractes. Credimus equidem, quod de industria et probitate ipsius, tibi et regno tuo, auctore Domino, multum accedere poterit incrementi; et nobis usquequam gratum existet, si optatum apud regias aures preces nostræ sortiantur effectum.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

Datum Pisa, XVII. Kalendas Februarii, Indictione sexta. [II. 348,
349; and Bened. Abbas, II. 42, 43.]

XVII. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to Henry II.
King of England.

liam.

Urges him to HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM
use his influence DEI, Henrico illustri Anglorum Regi, salutem et Aposto-
licam benedictionem. Cum ab Apostolica sede preces
suscepit regalis excellentia, auctoritas, et potestas, quas Ecclesiis in
suo statu servandis et multorum saluti expedit effectui mancipare ;
diligenter eas debet regia sublimitas exaudire, et tanto fortius et
ferventius intendere, ut effectum consequantur optatum, quanto cer-
tius fuerit, quod earum devota susceptio, et diligens executio, regalem
gloriam respicit pariter et salutem. Hinc est quod serenitati regiæ
pro venerabili fratre nostro Johanne, Episcopo Sancti Andreæ, lit-
teras Apostolicas et preces duximus cum fiducia destinandas, alti-
tudinem regalis eminentiæ quanta possumus affectione rogantes,
monentes, atque in remissionem peccatorum omnium injungentes,
quatenus pro reverentia Beati Petri, et nostra, et persecutionis ejus
obtentu quam certum est ipsum jam longo tempore pertulisse, caris-
simum in Christo filium nostrum Willelmum illustrem Regem Scot-
torum moneas attentius, et inducas, et si necesse fuerit districtione
regali, qua ei præmines, et concessa tuæ regiæ celsitudini potestate
compellas, ut totius indignationis suæ rancorem, quam erga Episco-
pum ipsum concepit quorundam malitia susurronum, regiam digni-
tatem et salubria opera pietatis attendens, ei qualibet occasione
remota condonet, et diocesim Sancti Andreæ, quam de communi
fratrum consilio et assensu summus Pontifex sibi perpetuo confir-
mavit, de cætero ipsum quiete permittat et absque calumnia possi-
dere; cum et ipse paratus existat regiæ majestati, prout fuerit
consentaneum rationi, existere in omnibus obediens et fidelis. Datum
Pisa, XVIIo. Kalendas Februarii, Indictione sexta a. [II. 349, 350;
and Bened. Abbas, II. 57.]

a See, for this date, note a on p. 271.

[DISPUTED ELECTION TO THE SEE OF S. ANDREW's.]

XVIII. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to the
Clergy of S. Andrew's.

John is their Bi-

to obey him.

HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM
shop. They are DEI, universo clero Episcopatus Sancti Andrea, salutem et
Apostolicam benedictionem. Licet in rebus dubiis va-
leant aliqui suam astutiam seu malitiam [adumbrare]; cum tamen
scrupulus fuerit et articulus dubietatis amotus, et manifestis indiciis
apparuerint vestigia veritatis, penitus sunt devia relinquenda, et recti-
tudinis tramites inquirendi pariter et servandi, ne, quod absit, aliter
agentibus, et in sua pertinacia consistentibus, post flagella præsentia
pœnasque condignas, perpetuæ mortis interitus et supplicia debeantur
æterna. Volentes ergo paterna solicitudine vestræ saluti prospicere,
et utilitatibus et quieti vestræ providere; universitati vestræ per
Apostolica scripta mandamus, atque præcipimus, et in obedientiæ
virtute injungimus, quatenus, infra quindecim dies post harum sus-
ceptionem, venerabilem fratrem nostrum Johannem, Episcopum ves-
trum, in pontificali officio canonice subrogatum, sicut patrem proprium
et pastorem suscipiatis humiliter et devote, ac ejus de cætero salu-
bribus monitis et mandatis, omni simultate remota, debitam reve-
rentiam et obedientiam impendere minime postponatis: scientes,
quod [si], postquam Hugo, qui vester olim Episcopus dicebatur, per
Romanam Ecclesiam a vestri Episcopatus dignitate fuit amotus, vel
post ejus decessum, jam dicto Johanne Episcopo vestro superstite,
aliquem fortasse Episcopum elegistis, electionem illam auctoritate
Apostolica vacuamus: si vero, quod Deus avertat, in eundem Epi-
scopum Johannem, inimico humani generis suadente, aliquam con-
spirationem facere præsumpsistis; tam vos, quam totum Episcopatum,
tamdiu volumus interdicti sententiæ subjacere, donec agnoscentes
excessum ad mandatum ipsius Johannis Episcopi redeatis. Datum
Pisa, decimo septimo Kalendas Februarii, Indictione sexta. [II. 350,
351; and Bened. Abbas, II. 58.]

a See, for this date, note a on p. 271.

XIX. A.D. 1188. Same place and date. Pope Clement III. to Jocelin
of Glasgow, Matthew of Aberdeen, Richard of Moray, and others.
HOVEDEN, ib.-CLEMENS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM
DEI, venerabilibus fratribus Jocelino Glascuensi, et Mathæo
Aberdensi, et Ricardo Morefensi Episcopis, et dilectis filiis Ernulfo de

To the like
effect.

« AnteriorContinuar »