Imágenes de páginas
PDF
EPUB

patiantur. In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiæ malum, sed semper aliquantulum vilius detur, quam a secularibus datur, ut in omnibus glorificetur Deus.

of their body. And in the prices themselves, let not the vice of avarice creep in, but let things always be sold somewhat cheaper than by Seculars, that in all things God may be glorified.

DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM.

11 Aug.

11 Apr. NOVITER veniens quis ad conversionem, 11 Dec. non ei facilis tribuatur ingressus: sed sicut ait Apostolus: "Probate spiritus, si ex Deo sunt." "" 1 Ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare, et persistere petitioni suæ, annuatur ei ingressus, et sit in cella hospitum paucis diebus: postea sit in cella Novitiorum, ubi meditetur, et manducet, et dormiat.

Et senior ei talis deputetur, qui aptus sit ad lucrandas animas, et qui super eum omnino curiose intendat et sollicitus sit, si vere Deum quærit, et si sollicitus est ad opus Dei, ad

11 Joan. iv. 1.

[graphic]

OF THE MANNER OF RECEIVING BROTHERS TO

1

RELIGION.

LET not an easy entrance be granted to one who cometh newly to Religious life, but, as the Apostle saith: "Try the Spirits if they be of God." If, therefore, the new-comer persevere knocking, and continue for four or five days patiently to endure both the injuries offered to him and the difficulty made about his entrance, and persist in his petition; leave to enter shall then be granted him, and he shall be in the guest Hall for a few days. Afterwards he shall be in the Novitiate, where he shall meditate, and eat, and sleep.

Let a Senior who has the address of winning souls to God, be appointed to watch over

obedientiam, ad opprobria. Prædicentur ei omnia dura et aspera, per quæ itur ad Deum. Et si promiserit de stabilitatis suæ perseverantia, post duorum mensium circulum legatur ei hæc Regula per ordinem, et dicatur ei: Ecce lex, sub qua militare vis; si potes observare, ingredere: si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam Novitiorum, et iterum probetur in omni patientia.

Et post sex mensium circulum relegatur ei Regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quatuor menses iterum relegatur ei eadem Regula. Et si habita secum deliberatione, promiserit se omnia custodire, et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens lege Regulæ constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, nec collum excutere de sub jugo Regulæ, quam sub tam morosa deliberatione licuit ei recusare aut suscipere.

12 Apr.

12 Aug.

Suscipiendus autem, in Oratorio coram 12 Dec. omnibus promittat de stabilitate sua, et conversione morum suorum, et obedientia, coram Deo et Sanctis ejus, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridet. De qua promissione sua faciat petitio

« AnteriorContinuar »