IN NATALITIIS SANCTORUM QUALITER VIGILIÆ 18 Junii AGANTUR. 17 Feb. IN Sanctorum vero festivitatibus, vel 18 Oct. omnibus solemnitatibus, sicut diximus Dominico die agendum, ita agatur, excepto quod Psalmi, aut Antiphonæ vel Lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur. Modus autem supradictus teneatur. IN WHAT MANNER THE OFFICE OF MATINS IS TO BE CELEBRATED ON THE FEAST DAYS OF SAINTS. ON Saints' days, and upon all solemnities, let the same order be observed as upon Sundays, only that psalms, antiphons, and lessons be said, proper to the day itself. Their number, however, shall remain the same as before determined. 19 Junii A 18 Feb. A SANCTO Pascha usque ad Pentecosten, 19 Oct. sine intermissione dicatur "Alleluia," tam in Psalmis, quam in Responsoriis. Pentecoste usque ad caput Quadragesimæ, omnibus noctibus, cum sex posterioribus Psalmis tantum ad Nocturnos dicatur. Omni vero Dominica extra Quadragesimam, Cantica, Matutini, Prima, Tertia, Sexta, Nonaque cum "Alleluia" dicantur. Vespera vero cum Antiphonis. Responsoria vero nunquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque ad Pente costen. AT WHAT SEASONS "ALLELUIA" MUST BE SAID. FROM the holy feast of Easter until Whitsuntide, let "Alleluia" be said without intermission, as well with the psalms, as with the responsories. From Whitsuntide till the beginning of Lent, let it be said at all the Night-offices, with the six last psalms only. But on every Sunday out of Lent, let the Canticles, Lauds, Prime, Tierce, Sext and None, be said with "Alleluia." Let Even-song, however, be said with antiphons. Let the responsories never be said with "Alleluia," except from Easter till Whitsuntide. QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR. 20 Junii 19 Feb. UT ait Propheta: "Septies in die laudem 20 Oct. dixi tibi.” 1 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si Matutini, Primæ, Tertiæ, Sexta, Nonæ, Vesperi, Completoriique tempore, nostræ servitutis officia persolvamus. Quia de his Horis dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi tibi.”1 Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: "Media nocte surgebam ad confitendum tibi."2 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super judicia justitiæ suæ, id est, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Completorio, et nocte surgamus ad confitendum ei. 1 Ps. cxviii. 164. 2 Ibid. 62. |