Imágenes de páginas
PDF
EPUB

borandum. Actum Anno Domini mcc tricesimo sexto mense Martis."

Ralph, Bishop of Hereford, confirms agreement between the Abbot of Lire and the Prior of Brecon relative to tithes of Berrington and Hopton Wafre. March 1236:

"Carta Domini Radulphi Herefordensis Episcopi. Universis Sancte matris ecclesie filijs Radulphus dei gratia Herefordensis episcopus salutem in domino. Noverit universitas vestra nos composicionem factam inter Abbatem et conventum de Lyra1 et dilectos nobis in Christo priorem et conventum Breconie super omnibus decimis dominici de Berinton et decimis molendinorum ejusdem ville gratam et ratam habere. Dictas quoque decimas de Beriton2 et decimas dominici de Hopton Wafre3 sicut juste ac canonice adepti sunt et diù ac pacificè percipere consueverunt supradictis Priori et Conventui auctoritate episcopali confirmamus. In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine diximus roborandum. Actum anno Domini mcc tricesimo sexto mense Martis."

Ralph, Bishop of Hereford, confirms to the Prior of Brecon the church of Bodenham. January 1237:

"Carta Radulphi Herefordensis Episcopi. Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus dei gratia Herefordensis Episcopus eternam in domino Salutem. Ad universitatem vestram volumus pervenire,quod cum dilecti nobis in Christo Prior et conventus Sancti Johannis de Brechonia ecclesiam de Bodeham cum pertinentijs suis ab antiquis temporibus possederunt salva debita et competenti vicaria nos eorum possesionem a predecessoribus nostris Episcopis eis concessam ratam et gratam habentes dictam ecclesiam supradictis Priori et conventui sicut quiete et pacifice possederunt auctoritate pontificali confirmamus in cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum. Actum Anno Domini mcc tricessimo septimo mense Januarii.”4

1 Lire, a Benedictine Abbey in diocese of Evreux, Normandy. 2 Berrington, near Tenbury.

3 "Porcio Prioris Brecon' in ecclesia Hopton Wafre, decima, 6s. 8d., taxatio, 8d." Deanery of Burford, archdeaconry of Salop. (Tax. Ecc. P. Nich., 165.)

4 In Bishop Tanner's notes, B. MS., f. 55, “Carta ejusdem Radulfi confirmans dicto prioratui duas partes decimarum de dominico ville de Bruneshope, 1237, Sept.," occurs here.

William Bishop of Hereford settles a controversy between the monks of Hereford and the monks of Brecon relative to the tithes of the Lordship of Herbert de Euras in Bodenham. Date 1195 to 1199:

"Carta Willelmi Herefordensis Episcopi. Universis Sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit, Willelmus,1 dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis eternam in domino Salutem. Quoniam lites que transactionis beneficio finem sortiuntur ad futurorum notitiam in scripturam rediguntur universitati uestre presenti pagina signandum duximus controversiam que vertebatur inter monachos Herefordie et monachos de Brechenia super decimis de dominio Herberti de Euras in Bodeham2 assensu de Gloucestrie et Sancti Martini de Bello Abbatum hoc fine conquievisse ita videlicet quod monachi Herefordie percipient duas partes decimarum bladi totius dominij prenominati sive predictum dominium a domino vel villano vel quolibet cujuscumque sit conditionis possideatur et ideo de cetero percepturi sunt duas partes decimarum de tredecim acris quas Willelmus loch' et Willelmus filius molendinarij tenent et de tribus buttis et sex acris quas Radulphus de cimiterio tenet et de novem acris quas tenet Adam et de tribus acris quas tenet Hugo filius Agnetis et de novem acris quas Jordanus tenet et de duabus acris quas Simon filius Ricardi tenet que omnia fuerunt de dominio et si forte dominus illius dominij villenagium in dominium converterit3 Monachi Herefordie nil de decimis illis sub tali pretextu sibi poterunt vindicare Set monachi de Brechenia illas decimas totas percipient. Preterea de partibus nemoris illius dominij que converse sunt vel de cetero convertentur in agriculturam a quocumque possideantur monachi Herefordie medietatem percipient monachi vero de Brechonia alteram medietatem. Preterea monachi Herefordie percipient medietatem decimarum feni et de pisis et de fabis de supradicto dominio et monachi de Brechonia alteram medietatem et insuper idem monachi de Brechenia percipient omnes minutas decimas ad altare pervenientes. Et ut hec conventio rata de cetero maneat et inconcussa eam fideliter observandam utraque pars in verbo veritatis in presentia nostra promisit et nos eam sigilli nostri munimine et sigillorum ecclesiarum utriusque partis ne in

1 William de Vere, consecrated September 1186, ob. December 1199.

2 Now Bodenham Devereux. See Robinson's Mansions and Manors of Herefordshire.

3 Should convert the tenure by villenage into frechold tenure.

posterum super hoc emergat ambiguitas confirmare curavimus. Hijs testibus, Willelmo precentore Herefordensi1 magistro Simone, magistro Nicholao de Hamlun', Canonicis, Magistro Roberto Grossi capitis, Magistro Osberto et Willelmo, capellanis, Milone et Hugone de Bodeham, Willelmo de Kilpe(c)et Nicholao, capellanis, Helia medico, Willelmo coco, Waltero de Esbeche, Roberto filio Ricardi, Ricardo decano de Brecheñie Bernardo Nicholao et Willelmo, capellanis, Willelmo de Euras, Aluredo Brun, et multis alijs."

Decision of Papal delegates as to the rights of the convent of St. Guthlac, Hereford, and the Prior and convent of Brecon, to certain tithes in the parish of Humber. Date about 1215:

'Compositio inter Monachos.-Omnibus Sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit prior de Acleya Herefordensis diocesis et subdecanus Herefordensis et R. de Clifford, canonicus Herefordensis salutem in domino. Noverit universitas vestra quod cum coram nobis a domino Papa judicibus delegatis questio diutius verteretur inter dominum Abbatem Gloecestrie et priorem et conventum Sancti Gutlati3 Herefordie ex una parte et priorem et conventum de Brecheñia et decanum de Humbra ex altera parte super duabus partibus decimacionis quarundum terrarum in Humbra scilicet unius virgate terre et dimidium quam Adam tunc decanus tenuit, et unius virgate terre et dimidium quam tenuit Wrenou Seys, et sex acrarum quas Randulphus Pretor tenuit et sex acrarum quas Willelmus frater pretoris tenuit et sex acrarum quas tenuit Girardus faber, et trium acrarum quas Agnes vidua tenuit quas

1 William Folliott, 1195.

2 Acley, or Lyre Ocle, in the parish of Ocle Pichard. This manor was given to the Abbey of Lire, in Normandy, by one of the ancestors of Robert Chandos, before 1160. It became an alien priory of Benedictine monks. (Tanner, Not. Mon.)

3 The possessions of the church of St. Guthlac are described in the Domesday Survey. The chapel of St. Cuthbert had prebendaries, which were transferred to the church of St. Peter, Hereford, temp. William the Conqueror; and the church of St. Peter, with its revenues, was given in 1101 by Hugh de Lacy to the Abbey of St. Peter, Gloucester. The provost and secular canons were changed into a prior and Benedictine monks, who were removed into the east suburb without Bishopsgate, where Robert Betun, Bishop of Hereford, gave them the ground whereon was built the Monastery of St. Peter and St. Paul and St. Guthlac. (Tanner, Notitia Monastica.)

omnes dicebant monachi Herefordie esse de dominico de Humbra et super de duabus partibus minutarum decimarum de dominico illo et feni et molendini tandem post litis contestacionem et testium admissionem ante quam attestationes publicarentur anno septimo generalis interdicti1 Anglie die mercurij proxima post dominicam qua cantatur quasi modo geniti in majori ecclesia Herefordensi lis in hunc modum conquievit videlicet quod prior et monachi Sancti Gutlati Herefordie vel eorum firmarij duas partes decimarum de blado totius dominici de Humbra quod eo tempore sine questione et lite fuit dominicum quicumque de dominico illo tenuerint pacifice percipient et possidebunt Vicarius autem de Humbra qui pro tempore fuerit omnes alias decimas de omnibus terris prememoratis et de omnibus alijs terris illius ville tam prediales quam minutas decimas. Et ut hec mea concessio et confirmatio rata sit et stabilis in perpetuum presenti carta sigilli mei impressione roboravi. Hijs testibus, Domino Johanne de Waldebeof, Roberto le Wafre, Domino Ricardo le Brec,2 magistro Willelmo de Lanhamelach, Domino Rogero de Burchull', Willelmo rectore ecclesie Sancti Michael, Willelmo de Burchull', Domino de Benni, Roberto de Brech', clerico, et multis alijs."

Grant of Richard Bryto to the church of St. John, Brecon, of Gilbert's messuage and land. Date, latter part of twelfth century:

"Carta Ricardi Bruto.-Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Bruto dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi deo et ecclesie Sancti Johannis de Brechonia et Monachis ibidem deo servientibus et servituris messuagium quod fuit Gilberti cum pertinentijs suis scilicet, cum una acra que ad illud pertinet consensu et voluntate Roberti heredis mei in perpetuam et puram elemosinam pro anima patris mei et matris mee et pro anima mea et uxoris mee et filiorum et filiarum fratrum et sororum mearum et antecessorum et successorum meorum tenendum et habendum libere et quiete ab omni servicio et exactione sicut res ecclesie debent vel possunt liberius et quietius teneri et possideri et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat eam sigilli mei attestatione roboravi hijs testibus Waltero de Clifford, Johanne Pichard, Ricardo Decano de Brechon, Roberto de bask(aville). Willelmo Brutone, Willelmo Havard, et pluribus alijs."

1 The general interdict was in 10 John (1208).

2 Probably Bret.

Agreement between Richard of Kinardesley lord of Melinog and the Prior of Brecon, relative to lands in Melinog claimed by the Prior as the gift of Roger son of Emma of Melinog. Date 1200-32:

"Compositio facta inter Ricardum Kinardel (ey) et monachos Brechonie.-Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Kinardesleya1 dominus de Melenioc salutem in domino eternam ad vestram volo notitiam pervenire quod cum lis esset mota inter me ex una parte et I. priorem et conventum Breconie ex altera super duabus acris de prato et duabus acris de terra culta et uno homine cum terra sua in Melenioc que omnia dictus prior petijt ex legato Rogeri filii Emme de Melenioc hoc modo conquievit in capitulo Brecon videlicet quod ego Ricardus dedi et concessi pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam dictis monachis duas acras de prato scilicet acram illam de prato que jacet inter acram Johannis coci et locum qui vocatur Cocsute et acram illam de prato que vocatur Keukinocaker quas acras dictus Rogerus tenuit tenendas et habendas dictis monachis in perpetuum de me et heredibus meis libere et quiete ab omni servicio et exactione laicali promisi et juramento corporaliter prestito coram dicto capitulo quod ego et heredes mei dictas duas acras dictis monachis warrantizabimus contra omnes homines et feminas sicut dominicum meum et elemosinam meam dicti autem Prior et monachi remiserunt mihi et heredibus meis coram dicto capitulo pro bono pacis totum jus quod dicebant se habere ex legato dicti Rogeri in duabus acris de terra culta et uno homine cum terra sua in Melenioc que omnia dictus Rogerus tenuit et quia ratum et stabile esse volui presens id scripto et sigilli mei impressione confirmavi, hijs testibus G.2 Archidiacono Breconie, Magistro Hugone de Cluna,3 Ricardo decano Breconie, Johanne Pichard, Mahello le brec, Ph. persona de Kinardell (eya) Th. persona de Haya, et multis alijs."

Grant by M. le Bret to the church of St. Mary of Brecon of 12d., payable from the land of Hugh de Turberville in Brecon, to keep up the light of the church for the souls of himself and his family:

"Carta M. le Brec.-Sciant tam presentes quàm futuri quod ego M. le Brec1 dedi et concessi et hac mea carta confirmavi in 2 Giraldus the nephew.

1 Kinnersley, Herefordshire.

3 Archdeacon of St. David's, 1200-30.

4 Probably Mael Bret, who is a witness to the last document in

« AnteriorContinuar »