communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eis, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate aut diocesani episcopi canonica iustitia. Ad indicium autem huius a Sede apostolica percepte protectionis et auxilium eiusdem ecclesie sancti Iohannis in Mogylno summa persvasione ducti statuimus: si qua ergo in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen amen amen. Ego Alexander catholice Ecclesie episcopus. Ego Iohannes presbyter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pamachii ss. Ego Iohannes presbyter cardinalis tituli sancte Anastasie ss. + Ego Iohannes presbyter cardinalis tituli sancti Marci ss. † Ego Iacobus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmiden ss. † Ego Arditio diaconus cardinalis sancti Heodori ss. † Ego Laborans diaconus cardinalis sancte Marie in Porticu ss. † Ego Rainerius diaconus cardinalis sancti Adriani ss. † Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss. Ego Theodinus (?) Portuensis et sancte Kusme (?) episcopus ss. † Ego Lek. Tusculanensis episcopus ss. Datum Laterani per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii XIIII Kalendas Iulii, Indictione XII, Incarnationis dominice anno M.C.LXXVIIII, pontificatus vero domini Alexandri Pape III anno XX. Mogglino, Mogilno. Nr. 25. Alexander Pp. III 1180 Mart. 28, Tusculani; confirmat constitutiones, quibus Kazimirus dux Poloniae quosdam abusus ab ecclesia Poloniae abstulerat. C. Baronii etc. Annales. ad annum 1180. (Hasselbach u. Kosegarten. Cod. Pomeraniae diplomatic. f. 118. Bielowski, Monum. Poloniae historica, położył r. 1177.) Alexander episcopus servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Casimiro duci Polonie salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tue magnitudinis nobis relatum est, quod de consilio archiepiscopi et episcoporum Polonie et principum terre, quasdam abusiones et solitas iniurias ab Ecclesia et personis ecclesiasticis amputasti constituendo, ne bona decedentium episcoporum amplius confiscarentur. Constitutum est etiam, ut si quispiam in res defuncti episcopi manus iniecerit, vinculis anathematis teneatur, nec presumat ullus raptorum defuncto episcopo succedere, donec absolutionis beneficium assequatur, ablatis restitutis, vel ablatorum congrua estimatione premissa. Consuetudinem autem que a principibus terre servabatur: videlicet ut quocumque pergerent pompatice, invadentes horrea pauperum evacuarent; et si inter absentes aliquod negotioli quandoque contingeret, impii satellites discurrentes, raptos quoscumque caballos vel enervarent incursu, vel omnino destruerent: de ecclesiasticorum et secularium consilio emandasti. Unde, quoniam constitutionem tuam iustam pariter et honestam auctoritate nostra postulas confirmari: nos iustis postulationibus annuentes, constitutionem prescriptam, sicut in scripto authentico super hoc habetur, apostolica auctoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis eam violare aliqua ratione presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Tusculani V Kalendas Aprilis, pontificatus anno XXI. Nr. 26. Mesico dux Polonie 1181 Apr. 30, Gnezne; hominibus villarum monasterii de Ląd amplissimas libertates confert. Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Poznaniens. a. 1546 fol. 19. (Z perg. oryg. opatrzonego pieczęcią). In nomine Domini amen. Quoniam ea que geruntur in tempore in processu temporis dilabuntur, necesse est ut scripti testimonio roborentur. Igitur nos Mesico Dei gracia dux Polonie notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod ad interpellacionem venerabilis patris Arnoldi abbatis domus Landensis Ordinis Cisterciensium, et ob remedium nostrorum peccaminum et omnium posterorum nostrorum, absolvimus homines in omnibus villis predicte domus commorantes, tam liberos quam asscripticios sive mercennarios in gurgustiis ipsorum servientes, a povoz, a prewot, a stroza, a dania (sic) naraz, podvorove, targove, mosthne, a castrorum edificio sive poncium quorumlibet, a recepcione seu custodia vel conductu castorariorum, a custodia vel solucione erodiorum quod sokol dicitur, a vicinia quod opole vulgariter nuncupatur, ab omni exaccione sive colleccione, a vecturis et expedicionibus, et ab omnibus iuribus in Polonia constitutis quibuscunque censeantur nominibus; nulli ergo castellanorum aut iudicum citandi sive iudicandi in prefatis hominibus vel villis eorum ius aliquod reservantes. Et ut hoc nostrum scriptum ad honorem Dei sancteque genitricis eiusdem semper virginis Marie robur perpetue firmitatis obtineat, presentem cedulam sigilli nostri appensione duximus roborandam. Datum Gnezne in octava sancti Adalberti anno Domini millesimo centesimo octuagesimo primo. Testes autem huius sunt: Iarossius palatinus, Bronis castellanus, Ianec poccomore, Odolanus pincerna, Ylicus capellanus et quam plures alii. Landensis, t. j. de Ląd. Nr. 27. Mescho dux Polonie 1186 Mai. 8, in Pyzdre; haereditatum Jaroszyn et Kowalewo monasterio de Ląd collatarum fines circumscribit. Poznań. Königl. Staats Arch. Ląd, Lib. privil. B, Nr. 3. In nomine Domini amen. Commendabile est scripture testimonium et necessarium, quoniam oblivionis redimens detrimentum, preterita tanquam presencia humane repetit memorie. Hinc est quod ego Mescho Dei gracia dux Polonie presentibus et posteris notum esse cupio, quod ex consilio et inductu virorum Deum timencium visitavi fratres domus Landensis, ut hereditates eis a me collatas, videlicet Iaroszyno et Marchinkowo signis et metis münirem. Et ne in posterum a vicinis eorum calumniaretur, iussi ut vicinia convocaretur, et una mecum signis muniremus ipsas hereditates. Incipientes a valle que est inter magnum Lapidem et Policko, signavimus per acervos, lapides et arbores ubi vidimus expedire; sicque procedentes venimus ad stacionem meam que est Rochitennith, et ita directe pervenimus isthinc usque ad rivulum qui vocatur Virbez; ipsum vero rivulum Virbez medium fratribus iam dicte domus ultra pontem Smogozei assignantes, processimus cumulos facientes et arbores signantes, donec ad terminos qui claustrum, Wolconitz et Wirbena dividunt veniremus. Ne ergo hec circuicio per aliquem in posterum molestetur, presentem paginam sigilli nostri appensione duximus raborandam. Huius autem tam utilis facti testes sunt: Iarossius palatinus, Bronis castellanus, Odollano pincerna, Ianec potkomoze et ceteri quam plures. Datum in Pyzdre anno Domini M.C.LXXXVI in octava apostolorum Philippi et Iacobi. Landensis, de Ląd. Iaroszyn, Jaroszyn. Marchinkowe, później zmieniono na Kowalewo. Vallis inter magnum Lapidem et Policko, dolina, w której płynie strum. od w. Cienin kościelny do w. Wierzbno. Magnus Lapis, Kamień. Policko, Policko. Rochitennith, Rokitnica. Rivul. Virbez, strum. wypływający z jez. Powidz, wpadający do rz. Warta. Wolconitz, mylnie zam. Golcovitz, Gołkowo. Wirbcna, Wierzbno. Nr. 28. Mesico dux Polonie 1188 Apr. 30, in Gnezsene; roborat collationem villae Skarboszewo, monasterio de Ląd per comitem Paulum filium Pretpolkonis factam. Pergamin oryginalny. Dolny brzeg założony okazuje 4 dziurki. Pieczęci i sznurki znikły. Pismo zdaje się z początku XIII wieku. Bibl. XX. Czartoryskich. Diplomata, Vol. I, Nr. 2. In nomine Domini amen. Quoniam acta hominum de facili in oblivionis voraginem dilabuntur si scripti aut testium subnotacione non fuerint noticie declarata posteris, nos ergo Mesico Dei gracia dux Polonie, universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quorum presencie presens littera offeretur protestamur et notificamus, quod nostre voluntatis assensu interveniente et favente, dilectus noster comes Paulus filius Pretpolkonis ecclesie beate Marie, videlicet domui fratrum de Lenda, villam suam que Scarbossovo vulgariter nominatur perpetuo contulit iure possidendam ob remedium anime sue et omnium parentum suorum, tam predecessorum quam subsequendorum. Ne igitur hec pia donacio per aliquem in posterum molestetur, presentem paginam exinde conscriptam nostri sigilli munimine fecimus roborari. Cuius rei testes sunt: Iarostius palatinus, Bronis castellanus Gnezsensis, Odollanus pincerna, Ylicus capellanus et quam plures alii. Datum in Gnezsene anno Domini millesimo centesimo octogesimo octavo, in octava sancti Adalberti. Lenda, Ląd. Scarbossovo, Skarboszewo. Nr. 29. Benedictus Poznaniens. episcop. s. a. d. et l. (1191?); confirmat fratribus Hospitalis Ierosolimitani possessionem ecclesiae s. Michaelis in Poznań et decimas quarundam villarum, a praedecessore suo Radovano episcopo eisdem fratribus concessas. Praga. Archiv. prioratus Ordinis equitum Melitensium. Kopia w zeszycie papierowym, bez podania źródła; pismo XVIII wieku. Poznań, Königl. Staats Arch. Relation. Poznaniens. a. 1777, fol. 229. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Benedictus Dei gracia Poznaniensis episcopus, fratribus Hospitalis Hierosolimitani in perpetuum. Notum sit omnibus presentibus et futuris Christi fidelibus, quod illustrissimus dux Polonie Mescho anno Incarnationis dominice M.C.LXXXVII, intuitu pietatis et misericordie, ad honorem Dei sanctique Sepulchri et beati Iohannis Baptiste, ut se cum uxore et pueris collegam efficeret atque participem omnium eleemosynarum et beneficiorum que membris Christi, pauperibus scilicet peregrinis et infirmis, impenduntur a fratribus Hospitalis Hierosolymitani, eiusdem Hospitalis fratribus contulit domum hospitalem in Poznan, que dicitur sancti Michaelis, iure perpetuo possidendam, ita sane: quod in ea officium divinum canonice celebretur et pauperibus peregrinis atque hospitibus advenientibus, secundum domus facultatem, humanitatis obsequia ministrentur; et si quando, iuvante Domino, supra necessariam expensam prefate domus aliquid poterit reservari, ut duplex sit eleemosyna, ad subsidium predictorum pauperum et infirmorum Christi ultra mare transmittatur. Et quoniam prefatam domum sancti Michaelis dominus Rodovanus, quintus ante nos Poznaniensis episcopus, simul cum prefato duce Meschone noscitur instaurasse et de quibusdam decimis episcopalibus in Costrinensi provincia dotasse, ego quoque Benedictus Dei gracia Poznaniensis episcopus eiusdem eleemosyne participationem aliquam gestiens adipisci, omnes decimas quas prefata ecclesia sancti Michaelis a tempore predicti Radovani usque ad nos cognoscitur possedisse, una cum predicta ecclesia predicto Hospitali Hierosolimitano eiusque fratribus, sicut a glorisissimo duce Meschone collate sunt, auctoritate michi divinitus concessa concedo simul et confirmo; et ut eis omnia predicta rata et inconvulsa permaneant, sigilli mei episcopalis apposicione corroboro. Quicunque autem eis in prefatis aliquam deinceps iniuriam inferre voluerit, anathema sit. Amen. Ecclesia s. Michaelis in Poznan, dziś kościół św. Jana Jerozolimskiego. Costrinensis, de Kostrzyn. Nr. 30. Celestinus Pp. III 1192 Apr. 9, Laterani; confirmat ad petitionem Benedicti episcopi Poznaniensis fratribus Ierosolimitani Hospitalis domum hospitalem apud Poznań cum pertinentiis, quas Mesco dux Poloniae eisdem fratribus contulerat. Praga. Archiv. priorat. Ordin. equit. Melitens. Kopia w zeszycie papierowym bez podania źródła; pismo XVIII wieku. Celestinus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Hyerosolymitani Hospitalis salutem et apostolicam benedictionem. Innotuit nobis ex litteris reverendi in Christo filii nostri M. nobilis viri illustris ducis Polonie, quod cum hospitalem domum iuxta civitatem Poznaniensem de propriis bonis cum Radovano quondam ipsius civitatis episcopo construxerit, ut ibidem pauperes recipiantur et eis (vacuum) solatia ministrentur, ad petitionem B. nunc eiusdem loci episcopi eandem domum cum suis pertinenciis nobis intuitu divinitatis concessit, et scripto authentico confirmavit. Ne igitur super ipsa domo possitis molestiam contra debitum sustinere, ipsam cum omnibus decimis et aliis pertinenciis suis, sicut eas rationabiliter et pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno II. Nr. 31. Celestinus Pp. III 1193 Apr. 8, Laterani; suscipit monasterium sancti Vincentii de Wrocław sub protectionem b. Petri, et possessionem omnium bonorum eidem concessorum confirmat. Fr. Piekosiński. Kod. diplomat. Małopolski pag. 60. (Z pergam. orygin., u którego na pasmie nici jedwabnych czerw. i żółt. przywieszona bulla: Celestinus Pp. III. Przy końcu, po prawej podpisu Celestyna Papieża, Krzyż w pierścieniu z imieniem Papieża i legendą; po lewej w monogramie: Bene valete. Przed podpisem każdego z świadków znak w formie krzyża, po podpisie ss. czyli subscripsi.) Celestinus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Cipriano abbati sancti Vincentii de Vratislavia eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam sancti Vincentii ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus: in primis siquidem statuentes, ut Ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea, quascunque possessiones, que |