Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dedit duas villas que decambite fuerunt ab episcopo Vroczlaviensi pro villa que dicitur Groscovic et pro Sclavono et earum decimis. Dominus Bugivoy dedit Gorezlavice. In Guenezne frater Prelaius dedit ecclesiam cum duabus villis. Ducissa de Guenezne dedit Grodiz cum taberna. Tuto Theotonicus dedit villam que est ante Rudam. Igitur, quoniam a filiis non debet revocari in irritum quod a patribus ob animarum suarum salutem tam sollempniter est concessum, et quia donationes iste confirmate a ducibus perpetuam debent stabilitatem habere, universos qui Deo et sancto Sepulchro suas dederunt helemosinas et ipsorum heredes ac filios patriarchali qua fungimur auctoritate monemus diligentius obsecrantes, ut helemosinas ecclesie nostre a patribus concessas omni tempore ratas habeant, et quod ab eis statutum est nullatenus violare presumant, scientes, quod si filii patrum donationes ratas habuerint et illesas, omnium orationum et beneficiorum que in nostra fiunt ecclesia erunt participes, bonum a Christo premium recepturi. Si vero libertates infringere vel pessessiones auferre illicita temeritate presumpserint, noverint se ante tribunal Ihesu Christi districtum subituros iudicium, et ab ipso, quem in crucis suspensum patibulo adoramus, cuius patrimonia invaserunt, in extremo examine fortiter puniendos. Factum est hoc anno dominice Incarnationis M.C.XC.VIII.

Mechov, Miechow. Zagoriz, Zagorzyce. Commarovo, Komorowo. Coccha, Goszcza. Iacsic, Jaksice. Replich, Rzeplice. Meshov, Miechow. Lantkovic, Łętkowice. Lubna, później Dłubnia, dziś Imbramowice. Belobrese, osada znikła. Gostiradic, Gosciradow. Charncov, Karczow. Oluza, Oludza. Golchovo, Gołkowice. Benganovo, Bieganowo. Sumdemerensis, de Sandomierz. Karohe, Karczowice. Rabba fluv., Raba. Quelme, Chełm. Nescoviche, Nieszkowice. Bochegna, Bochnia. Prevenchna, Sidigna, nie odgadnione. Bamvol, osada znikła. Scarisov, Skaryszow. Spirzov, nie odgadnione. Modrelanc, Modrzejowice. Virbiche, Wierzbiec. Sdinechovic, Sdyszowice. Crampa, Krępa. Repina, Rzepin. Samagost, Samogoszcz. Vizla flum., Wisła. Kiie, Kij. Zitna, Żytno. Borovna, Borownia. Comeov, Chomejowa Wola. Dirscov, Dzierzkow. Vroczlaviensis, de Wrocław. Groscovic, Groszowice. Sclavono, dziś z niemiecka Slawitz. Gorezlavice, Gorysławice. Guenezne, Gniezno; ecclesia ibidem, kościół św. Krzyża. Grodiz, Grodzisk. Ruda, Ruda.

Nr. 35.

Mesco filius Boleslai dux Polonorum s. a. d. et 1.; confert monasterio sancti Laurentii ante Kalisz complures hereditates easque amplis munit privilegiis. Transsumpt potwierdzony prawdopodobnie przez Przemysława księcia Wielkopolskiego 1250 s. d. in cenobio sancti Laurentii (ante Kalisz), do której to osoby i roku koniec następnego dokumentu, począwszy od słów: Quam donationem et libertatem etc. przez miejsce i świadków zdaje się odnosić. Cały ten dokument potwierdzony przez Premis secundus dux Polonie 1294 Mart. 31 (?) Kalis.

Kalisz. Archiw. Rządowe. Inscript. et Relation. castrens. Kalisiens. a. 1549, lib. 11, fol. 83. (Kętrzyński. Cod. diplomatic. monaster. Tynecens. Nr. 2.)

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Notum sit omnibus Dei fidelibus et nostris tam presentibus quam futuris, quod nos Mesco filius Boleslai dux

Polonorum, ob reverentiam omnipotentis Dei Matrisque eius gloriose, ac mee salutis, et progenitorum nostrorum et successorum remedium animarum, contulimus Deo et sancto Laurentio ecclesieque ipsius monasterii ante Calis, super villas Kosciol et alias hereditates ad ipsum monasterium pertinentes, Kosciol cum gadibus suis inter Dobrzyca et Kosciol; incipientes a Dobrzycza que gades ordinarie currunt per terram, per rubetos, per paludines, per silvas usque ad Malnina, cum pratis que sunt in gadibus dicte ville Kosciol; a Malnina usque ad fluvium Przosna, quod fluvium Przosna cum littore, rubetis et omnibus utilitatibus per medium dividendo; que currunt usque ad terminos Kuchary que dicuntur Podlanszne; et Gora, Roszeyewo, Krankowa in districtu Calisiensi sitas, atque Glogowa, Krzywosandowo, Kliszowo, Piotrowo, Nandzerzewo cum molendino ante Calis, et Lisiec ante Conin: has omnes hereditates sive villas monasterio sancti Laurentii cum omnibus utilitatibus omnibusque pertinentiis que in eisdem hereditatibus inveniri poterint, videlicet molendinis, clausuris, piscationibus, pascuis pecorum sive porcorum in glandinibus, venationibus ferarum, volucrum, castorum in agris, pratis, silvis, rubetis; omnia et singula cum ipso nostro iure ducali predicto monasterio sancti Laurentii contulimus et offerimus et perpetuo possidendum confirmamus; absolventes eos ab omnibus iuribus Polonicalibus nostri dominii, ab omnibus exactionibus, vexationibus, servitiis, solutionibus, quibuscunque nominibus censeantur, sicut a narasz, a przewod, a powosz, a podworowe, a strosza, a poradlne, a bove, a vacca, a porco, ab opole, a targove, a capite cuiuscunque conditionis sit utriusque sexus, a pomocne, a venatoribus ferarum, volucrum et castorum: quod sint ab eis liberi et exempti. Etiam pro remedio salutis nostre conferimus ante castrum Calis liberam tabernam cum theloneo in eadem civitate in perpetuum possidendam. Si quis autem contra hoc factum vel institutum contravenire attemptaverit, vinculo anathematis nisi resipiscat innodetur; quod si contempserit, ducalis potestatis animadversione et censura puniatur.

Quam donationem et libertatem nos ratam et firmam habentes, presenti documento eam inserentes, nostri sigilli corroboravimus appensione. Huius rei testes sunt: Przedpelcus castellanus Posnaniensis, Hercanboldus castellanus Calissiensis, Domaradus iudex Calisiensis, Iarost castellanus de Benyn, Iohannes venator Posnaniensis, Boguchwal pincerna Posnaniensis, Iesaias cancellarius; Petrus, Michael capellani curie. Datum confluentibus viris dominis nobilibus: Vladislao duce Opoloniensi et prefato duce Polonie in cenobio sancti Laurentii, anno gratie millesimo ducentesimo nono. (sic).

Kosciol, Kościelna wieś. Dobrzyca, mylnie zam. Dobrzec. Malnina, nie odgadnione. Kuchary podlanszne (zamiast podłężne), Kuchary. Gora, dziś tak samo. Roszeyewo, nie odgadnione, może Russow p. Kalisz. Krankowa, Kromkow. Głogow, Krzywosądowo, dziś tak samo. Kliszewo, wieś parafij Kościelna wieś, była jeszcze r. 1615, dziś znikła. Pietrowo, Nendzerzew, Lisiec, Konin, dziś tak samo. Benyn, Bnin. Opoloniensis, de Opole, z niemiecka Oppeln.

Nr. 36.

Mesco dux Polonorum 1100 (sic, M.CC?) Nov. 3, in Crusvicia; confirmat privilegium quod dederat ecclesiae sancti Johannis in Mogilno: Boleslaus (rex Poloniae) 1065 Apr. 11, in Ploczk.

Transsumpt potwierdzony przez: Wladislaus rex Polonie etc. 1402, in castro nostro Cracoviensi, feria tercia ipso die... w pergam. orygin. Data konfirmacyi zupełnie zamazana; nie może wszakże być jak w: Bielowski, Monumenta Polon. Historica: sanctae Catharinae, bo dzień ten przypada roku 1402 na sobotę. Brzeg dolny szeroko założony, w nim 4 dziury od przywieszenia jednej pieczęci. Pismo miejscami wytarte, miejscami użyciem chemicznych reagencyj zamalowane, zwłaszcza przy końcu poświadczenia przez Władysława króla.

Poznań. Königl. Staats Arch. Mogilno 1.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Nos Mesco Dei gracia dux Polonorum, universis catholice fidei zelatoribus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, salutem in Domino Ihesu Christo. Quomodo (sic) ab humana facilius labuntur memoria que nec scripto nec voce testium perhenantur, ideo necesse est, ut res digne memorie et legitime acta in scripto redigantur, quo canescens seu labescens antiquitas valeat successu temporis ad memoriam revocari. Et licet omnibus Christi fidelibus prodesse teneamur, precipue tamen pium, salubre et honestum est, claustra et domos religiosas constituere et defensare, nec non cum summa devocionis diligencia promovere. Notum itaque volumus esse universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod nos ducti vera pietate, iusticia et caritate, ad preces et monita domini Mengosii abbatis totiusque Conventus ecclesie sancti Iohannis Ewangeliste in Mogilna, requisitis et inspectis privilegiis eiusdem ecclesie Mogilnensis in tempore iam dicti abbatis Mengosii, invenimus a predecessoribus nostris et eciam quibusdam militibus subscriptas donaciones seu collaciones, sepedicte ecclesie sancti Iohannis devotas salubriter et collatas, talibus quoque scriptis memorie commendatas: (Sequitur diploma Nr. 3.)

Nos igitur Mesco Dei gracia dux Polonorum, munera salubria et donaciones pias a nostris progenitoribus et antecessoribus deodicas (sic) omni diligencia pocius augeri quam minui vel minutari cupientes, premissis et prenominatis reverenti et benignissimo animo annuentes ad laudem omnipotentis Dei et honorem sancti Iohannis Ewangeliste, ut hec donaciones ac collaciones ab omnibus successoribus inviolabiliter et sub anethematis vinculo observentur, presens instrumentum nostri sigilli munimine duximus roborandum. Actum et datum anno Domini millesimo centesimo (sic), tercio Nonas Septembris in Crusvicia, presentibus: domino Petro preposito Mazowiensi; Vernero, Bozo sacerdotibus, Degnone comite, Sbiluto comite et multis aliis tam clericis quam laicis fide dignis et honestis.

Mogilna, Mogilno. Crusvicia, Kruszwica.

Nr. 37.

Innocentius Pp. III 1201 Aug. 2, Signie; confirmat donationem prebendae in ecclesia cathedrali Poznaniensi, fratribus Ordinis Jerosolimitani Hospitalis ab Arnoldo episcopo et canonicis praedictae ecclesiae factam.

Transsumpt sporządzony z oryginału opatrzonego bulla: Innocentius Pp. III przez: Iohannes Ienkowicz de Namslavia, canonicus et official. Wratislaviens. 1417 Iun. 23, in summa Wratislaviensi; potwierdzony przez: Ernestus a Schleynicz archiepiscopatus Pragens. administrator etc. 1557 Ian. 18, in arce Pragensi w zeszycie pergam., u którego na plecionkach z nici jedwabnych fioletowych przywieszona podługowata pieczęć, przedstawia rycerza w zupełnej zbroi, wspartego prawicą na kopii, lewą zaś trzymającego tarczę z godłem zatartém.

Praga. Archiv. Prioratus Ordinis equitum Melitensium.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis magistro et fratribus Therosolymitanensis Hospitalis in Polonia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster A. Poznaniensis episcopus per suas nobis litteras intimavit, quod divine pietatis intuitu, de canonicorum ecclesie Poznaniensis assensu, in eadem ecclesia prebendam vobis pia liberalitate concessit, ita, ut quitquid expensis vicarii, quem statuetis ibidem, contigerit superesse, per manum vestram in subsidium transeat infirmorum. Nos igitur prebendam ipsam sicut eam iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos auctoritate apostolica Domui Hospitalis confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Signie quarto Nonas Augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Nr. 38.

Innocentius Pp III 1205 Mai. 10, s. 1.; archiepiscopo Gneznensi se consulenti, an dispensare posset super matrimonio vidui in sexto consanguinitatis gradu cum prioris uxoris affini per ignorantiam contracto, respondet, dissimulari posse.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, Nr. 51.

Archiepiscopo Gneznensi. Providi pastoris exercere officium comprobaris, cum in his que tibi dubia sunt et parere possent periculum animarum, apostolice Sedis imploras oraculum, ipsius, sicut asseris, paratus adherere consiliis et iussionibus obedire. Sane, sicut apostolatui nostro ex literis tue fraternitatis innotuit, quidam parochianus tuus, uxore sua viam universe carnis ingressa, sibi aliam copulavit que in sexto consanguinitatis gradu, eo tamen penitus ignorante, priorem contingebat uxorem. Cum autem postmodum ex relatione quorumdam hoc ad utriusque notitiam pervenisset, licet suscepta prole iam in simul triennio permansissent, tuum tunc et per te nostrum humiliter consilium postularunt. Nos igitur fraternitati tue duximus

respondendum, quod nisi aliud impedimentum obsistat, dissimulare potes, ut in copula sic per ignorantiam contracta, dispensative valeant remanere. Datum VI Idus Mai 1205.

Nr. 39.

Innocentius Pp. III 1206 Oct. 26, Laterani; mandat universis praelatis Ecclesiae Polonae, ut abbati de Lekno, praedicanti fidem, consilium et favorem impendant.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 990.

Archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatis, per Poloniam constitutis. Homo, qui cum in honore esset, invisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspicere potuisset, sempiternam quoque virtutem et divinitatem ipsius, ita ut inexcusabilis esset quia minime intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et insipiens obscuratum cor eius, mutans gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum, quadrupedum et serpentum, et creature potius quam Creatori eligens deservire. Verum omnipotens Deus, ne ille periret ex toto quem inter ceteras creaturas extulerat eminentia dignitatis, exurgens propter miseriam inopum et gemitum pauperum, per fidem in sanguine ipsius propitiatorem proposuit Iesum Christum ad ostensionem iustitie sue,propter remissionem precedentium delictorum in sustentatione Dei, ut esset ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi, sine qua nullus potest iustificari omnino, cum, testante Propheta, iustus ex fide vivat. Proposita ergo hac via eundi ad Deum vivum et verum, princeps mundi huius quorundam mentes infidelium excecavit, ut illuminatio evangelii glorie Christi in eos non valeat radiare, sed adhuc infidelitatis tenebris obvoluti non invocent Dominum qui prope est omnibus invocantibus eum in veritate; quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sed quoniam ut ait apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? vel quomodo audient sine predicante? et quomodo predicabunt nisi mittantur? suscitavit Deus spiritum dilecti filii.. abbatis de Lakene ut ad paganos illos qui circa vestras regiones existunt, a nobis, qui licet immeriti eius locum tenemus in terris qui discipulis suis ait: Rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam: postularet transmitti, quatenus in eos aliquos manipulos colligat, et in vitam eternam congreget sibi fructum. Cum enim ad partes illas, pro quibusdam fratribus liberandis qui ab ipsis paganis tenebantur alligati vinculis accessisset, et dominus terre illius ipsum recepisset benigne ac dimisisset liberos eius fratres, demonstrans eidem nichilominus beati martyris Alberti sepulchrum: elevatis oculis vidit quod regio illa alba esset ad messem, sed falcem in eam mittere non est ausus, quoniam a nobis predicandi non acceperat potestatem; quare ad apostolicam Sedem accedens nobis humiliter suplicavit, ut ipsum in messem Domini mittere dignaremur. Nos igitur pium eius propositum in Domino commendantes, auctoritate sibi presentium duximus concedendum, ut evangelizet eisdem, et fungens legatione pro Christo, tanquam Deo exhortante, per eum obsecret illos pro Christo, ut reconcilientur eidem. Verum, quia messis quidem multa et operarius unus ad ipsius non sufficit messionem, ipsi auctoritate apostolica indulgemus, ut fratres Cisterciensis Ordinis secum assumat et alios etiam qui cum eo voluerint accedere ad hoc opus ministerii salu

« AnteriorContinuar »