Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Nr. 4.

Gregorius Pp. VII 1073 Apr. 23, Rome; monet Boleslaum ducem Polonorum, ut legatos a se missos in negotiis ecclesiae Polonicae pertractandis adiuvet, et pecunias regi Russorum ablatas restituat.

Bielowski, Monum. Poloniae histor. I. p. 367 (z: Mansi sacror. Concilior. collectio, XX. p. 60.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei, Boleslao duci Polonorum salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam honor qui ministris et dispensatoribus exhibetur ad reverentiam dominorum propriam attinere dignoscitur, procul dubio gratanter et cum multa dilectione ministrantium labor officiaque suscipiuntur, ab his dico, qui prelatorum personas et auctoritatem ex corde diligere comprobantur. In hoc autem cognoscimus quod excellentia vestra beatum Petrum apostolorum principem sinceris affectibus diligit et ad reverentiam eius ardenti spiritu dilatatur, quoniam gratuita devotione vestris eum oblationibus honorantes debitorem vobis fieri desideratis, et sicut in Domino confidimus, promeruistis. Unde et nos qui illius servi dicimur et esse cupimus, vestre caritati in Christo connexi sumus, et curam ministerii ad quod sub obedientia apostolici principatus occulta Dei dispensatio nos licet indignos ordinavit atque constituit, in ea parte qua vobis necessarium et honestum fore cognoverimus tanto solicitius vobis impartiri cupimus, quanto fidem et caritatem vestram et in obediendo promptiorem et in promerendo devotiorem intelligimus. Verum, quia Christiane religionis ordo et provida dispensatio ab his permaxime post Deum pendet qui dominici gregis pastores et rectores esse videntur, illud nobis primo attendendum est, quod episcopi terre vestre, non habentes certum metropolitane sedis locum nec sub aliquo positi magisterio, huc et illuc pro sua quisque ordinatione vagantes, ultra regulas et decreta sanctorum patrum liberi sunt et absoluti. Deinde vero, quod inter tantam hominum multitudinem adeo pauci sunt episcopi et ample singulorum parochie, ut in subiectis plebibus curam episcopalis officii nullatenus exequi aut rite administrare valeant: pro his igitur et aliis causis quas hic scribere omisimus hos legatos ad vos direximus, quatenus vobiscum pertractatis negotiis que ad ecclesiasticam curam et edificationem Corporis Christi, quod est fidelium congregatio, pertinere videntur, que emendanda sunt aut ipsi iuxta sanctorum patrum statuta diffiniant, aut nobis diffinienda referant. Eos itaque sicut nos audite, memores quod in missione discipulorum per evangelium veritas dicat: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit; et ut fructuosus apud vos cursus fatigationis eorum fiat, propter reverentiam apostolice legationis qua funguntur, consiliis et benigno favore iuvate. De cetero admonemus vos et exhortamur in Domino, ut diem ultimum vite vestre, quem ignoratis quando veniat, et terrorem futuri iudicii semper coram oculis habentes, commissam vobis potestatem solicita et Deo placita administratione gerere studeatis, preparantes vobis divitias in operibus bonis et thesaurizantes firmum et immobile fundamentum, ut vitam eternam possideatis. Scire enim debetis, quoniam supernus arbiter que vobis commisit irrequisita non relinquet, cui tanto districtius. responsuri estis, quanto ampliora sunt iura et iudiciorum moderamina que tenetis. Deus autem omnipotens cuius maiestas est super omnes principatus et regna, dirigat cor et actus vestros ad omne opus bonum in omni prudentia et exercitatione vir

tutum: quatenus expleto cursu huius lubrice et cito periture lucis, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum meritis et intercessionibus ad veram et sempiternam gloriam pervenire mereamini; detque vobis devicta per Iesum Christum dominum nostrum inimicorum vestrorum superbia pacis et tranquilitatis gaudia, ut ex donis quoque presentibus cognoscatis futura quanto sint desiderio appetenda, que nimirum si vos delectant, inter omnia servanda vobis est caritas, quam, quod inviti dicimus, in pecunia quam regi Russorum abstulistis, violasse videmini. Quapropter condolentes vobis multum vos rogamus et admonemus, ut pro amore Dei et sancti Petri, quidquid sibi a vobis vel vestris ablatum est, restitui faciatis; non ignorantes, quoniam qui aliorum bona iniuste auferunt, nisi emendaverint si emendare poterint, nullatenus in regno Christi et Dei partem habere credendi sunt. Hoc autem a vobis eadem caritate qua dicimus, pro salute anime vestre recipi concupiscimus. Data Rome septimo Kalendas Maii, Indictione decima tercia.

Nr. 5.

Paschalis Pp. II (1102 s. a. d. et 1.) Martino archiepiscopo Gneznensi exponit rationes, ob quas eidem pallium ea conditione obtulerit, ut sacramentum in forma a se scripta iuraret.

Baronius, Annales ecclesiastici ad annum 1102, Paschalis Pp. II. annum 3.

Paschalis episcopus servus servorum Dei, M. Polonorum archiepiscopo. Significatis frater charissime regem et regni maiores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum quod a nobis scriptum detulerant, iurares. In pallio frater plenitudo conceditur pontificalis officii, quia iuxta Sedis apostolice et totius Ecclesie consuetudinem, ante acceptum pallium metropolitanis minime licet aut episcopos consecrare aut Synodum celebrare. Mirentur in hac causa et Dominum Iesum Christum. Cum enim Dominus Iesus Christus, ut omnium ovium suarum curam Simoni Petro committeret conditionem posuit dicens: Diligis me Simon Petre? pasce oves meas; si conscientiarum factor et conditor conditione hac usus est nec semel tantum, sed et secundo et usque ad contristationem: qua nos sollicitudine, qua provisione oportet tantam Ecclesie prelationem, tantam Christi ovium curam fratribus imponere quorum conscientiam non videmus, illis maxime quos nullo usu novimus, quorum dilectionem penitus ignoramus? Aiunt, omne iusiurandum a Christo Deo in evangelio esse prohibitum, nec ab ipsis apostolis post Dominum, nec in Conciliis inveniri posse statutum. Quid est ergo quod idem Dominus subsecutus ait: Quod amplius est, a malo est; hoc enim amplius ut exigamus, malum nos, illo permittente compellit. Nonne malum est ab Ecclesie unitate, a Sedis apostolice obedientia resilire? Nonne malum est contra sacrorum canonum statuta prorumpere? Quam multi hoc, etiam post sacramentum, presumpserunt? Nonne predecessor tuus preter Romani pontificis conscientiam damnavit episcopum? Quibus hoc canonibus, quibus Conciliis legitur esse permissum? Quid super episcoporum translationibus loquar, que apud vos non auctoritate apostolica, sed nutu regis presumuntur? Propter hec mala et alia evitanda huiusmodi iuramentum exigitur. Cur autem iuramentum Dominus prohibuerit, apostolus Iacobus manifeste adiiciens docet: Ut non sub iudicium incidatis, ne quisquam, sicut

et Augustinus exponit, assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem dilabatur. Quapropter iuratione quis non utatur nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod utile est eis credere nisi iuratione firmetur. Hoc nimirum malo ac necessitate compellimur, iuramentum pro fide, pro obedientia, pro unitate requirere. Porro, apostolum Paulum pro auditorum diffidentia iurasse, eius epistole testantur. Aiunt in Conciliis statutum non inveniri, quasi Romane Ecclesie legem Concilia ulla prefixerint: cum omnia Concilia per Ecclesie Romane auctoritatem et facta sint et robur accesserint, et in eorum statutis Romana patenter auctoritas excipiatur. Nonne in Chalcedonensis Concilii Actione XVI. statutum est: Ante omnia quidem primatus honorem precipuum, secundum canones antique Romane, reverendissimo archiepiscopo conservari? Itaque, quod censuerunt rex et magnates a supradicta iuramenti conditione te quiescere: videturne vobis iudicium evangelicum? videturne primatus nostri honor precipuus? Numquid animo cecidit illa sententia Domini: Non est discipulus super magistrum? Numquid Hungarico principi dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos? Numquid hec nos commodi nostri profectione requirimus, et non unitatis catholice statuimus firmamentum? Possunt apostolicam Sedem contemnere, possunt adversum nos calcaneum elevare: datum a Deo privilegium evertere vel auferre non possunt quo Petro dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam; et: Tibi dabo claves regni celorum. Quibus tamen quatuor Conciliorum decretis dandi palii modus prescriptus est, et professionis vel obedientie ordo sancitus est. Cum igitur a Sede apostolica vestre insignia dignitatis exigitis que a beati tantum Petri corpore assumuntur, iustum est, ut vos quoque Sedi apostolice subiectionis debita signa solvatis, que vos cum beato Petro tamquam membra de membro herere, et catholici capitis unitatem servare declarent. In quibus a predecessoribus nostris ea est adhibita moderatio, ut nichil iniuriosum, nichil difficile sit appositum, quod non etiam preter exactionem nostram ab omnibus debeat episcopis observari, qui sub apostolorum principum Petri et Pauli obedientia decreverunt et unitate persistere. Numquid non ultra vos Saxones Danique consistunt? et tamen eorum metropolitani et idem iuramentum asserunt, et legatos apostolice Sedis honorifice tractant et in suis necessitatibus adiuvant, et apostolorum limina per legatos suos non tantum per triennium, sed annis singulis visitant. Ita te frater charissime fruamur in Domino, ut non per te in Ecclesiis subtractionis et dissidii, quod absit, oriatur occasio.

Nr. 6.

Innocentius Pp. II 1133 Jun. 4, Laterani; ad petitionem Norberti archiepiscopi Magdeburgensis decernit, ut episcopatus de Szczecin, Lubusz, Poznań, Pomorze, Gniezno, Kraków, Wrocław, Kruszwica, Płock et Włocławek, archiepiscopis de Magdeburg iure metropolitico subiaceant.

Pargam. orygin., u którego na niciach jedwabn. czerwon. i żółt. przywieszona bulla: Innocentius Pp. II. Na końcu textu, przed podpisem Innocentego Papieża, dwa koncentryczne koła przekrzyżowane, który to znak odtąd będziemy nazywać: Krzyż w pierścieniu. W otoku pierścienia legenda: Adiuva nos Deus salutaris noster; w środku u góry: Sts. Petrus. Sts. Paulus; u dołu: Innocentius Pp. II. Po podpisie znak ss, czyli subscripsi, po niem w monogramie: Bene valete. Świadkowie podpisani w trzech

kolumnach; w 1 presbyteri cardinales, n 2 episcopi, n 3 diaconi cardinales. Przed podpisem każdego znak krzyża w rozmaitych kształtach, po za nim ss. czyli subscripsi. Magdeburg. Königl. Staats Archiv. (Hasselbach u. Kosegarten. Cod. Pomeraniae

diplomatic).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Norberto Madeburgensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia ex quo te in filium specialem assumpsit, tue devotionis fervorem atque industriam in suis oportunitatibus certis indiciis comprobavit. Ceterum novissime diebus istis, cum divine dispositionis providentie nos licet indignos et minus idoneos ad apostolatus amministrationem placuit evocare, idipsum persona tua magis ac magis enituit, tueque fidei ac religionis constantia non tantum vicinis, sed etiam remotis nationibus evidenter innotuit. Siquidem nec labor aliquis temporalis nec alicuius mine seu blanditie efficere potuerunt, quin adversus Petri Leonis tyrannidem murum inexpugnabilem te opponeres, et ad ipsius regis et aliorum principum corda in beati Petri obedientiam inducenda, efficaciter laborares. Dignum est igitur ut Sedes apostolica que de tam devoto filio plenis visceribus gratulatur, tuis obsequiis atque laboribus debita benignitate respondeat et te ad suum servitium exequendum amplius obnoxium faciat. Proinde venerabilis frater Norberte archiepiscope, querimoniam illam quam adversus episcopos Polonie in nostra presentia deposuisti, scripture et atramento duximus committendam. Asserebas equidem prefate regionis episcopos ex antiqua constitutione Madeburgensi ecclesie iure metropolitico subiacere, et ad confirmationem tue partis auctoritatem predecessorum nostrorum Iohannis, Benedicti et Leonis beate memorie pretendebas; quos nimirum episcopatus, qui ultra Salam, Albiam et Oderam esse tunc temporis videbantur seu qui ibidem inantea divina essent cooperante clementia disponendi, interventu Ottonis piissimi augusti supposuisse Madeburgensi ecclesie astruebas. Quorum videlicet episcopatuum nomina hec sunt: Inter Albiam et Oderam, Stetin et Lubus, ultra Oderam vero Pomerana, Poztnan, Gnezen, Craco, Wartizlav, Cruciwiz, Masovia et Lodilaensis; unde legitimis datis indutiis, earundem ecclesiarum episcopos, ut tibi de tua querimonia responderent, tam per litteras quam per nuntios semel atque secundo ad nostram presentiam invitavimus. Ipsi vero nec venerunt nec ad nos responsales aliquos transmiserunt. Visum est igitur nobis et fratribus nostris, quod nec ipsi de sua contumacia lucrari deberent, nec Madeburgensis ecclesia diutius propria iustitia privaretur. Ideoque karissime frater Norberte archiepiscope, ex apostolice Sedis benignitate atque iusticia, de predictis episcopatibus et terminis quos iam dicti predecessores nostri antecessoribus tuis concessisse et ecclesie tue pertinere noscuntur, te in possessionem misimus et investivimus, et ut de cetero idem episcopi fraternitati tue obediant, per scripta nostra precipimus, nichilominus tibi tuisque successoribus et per vos Madeburgensi ecclesie, quemadmodum prenominatos episcopatus, sic etiam qui in posterum inibi auxiliante Domino fuerint ordinandi, irretractabiliter possidendo iure perpetuo confirmamus. Tua igitur frater dilectissime interest in amore et obedientia sancte ecclesie Romane persistere, et pro his que ad honorem et utilitatem eius spectare cognoveris, attenta diligentia vigilare. Ut autem hoc quod a nobis canonice institutum est stabile maneat, apostolica censura sub divina iudicii attestatione iubemus, ut nulla persona, parva vel magna, aut quilibet successorum nostrorum hec que statuimus

infringere presumat, huius privilegii violator cum Iuda proditore eternis suppliciis deputandus damnetur.

Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss.

Ego Iohannes tituli s. Crisogoni presbiter cardinalis ss. † Ego Gerardus cardinalis presbiter tituli s. Crucis ss. † Ego Anselmus presbiter cardinalis tituli sancti Laurentii in Lucina ss. † Ego Lucas presbiter cardinalis tituli sanctor. Iohannis et Pauli ss. † Ego Martinus presbiter cardinalis tituli sancti Stefani in Celio monte ss. Ego Romanus diaconus cardinalis s. Marie in Porticu ss. † Ego Gregorius diaconus cardinalis s. Sergii et Bachi ss. † Ego Oddo diaconus cardinalis sancti Georgii ss. Ego Guido diaconus cardinalis s. Cosme et Damiani ss. † Ego Guilielmus Prenestinus episcopus ss. † Ego Iohannes Ostiensis episcopus ss. † Ego Chunradus Sabinensis ecclesie episcopus ss.

Datum Laterani per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii II. Nonas Iunii, Indictione XI., Incarnationis dominice anno M.C.XXX.III, pontificatus vero domini Innocentii Pape II anno IIII.

Sala, z niem. Sale. Albia, Elbe. Odera, Odra. Lubus, Lubusz, z niem. Lebus. Poztnan, Poznań. Wartizlav, Wrocław. Cruciviz, Kruszwica. Lodilaensis, de Włocławek.

Nr. 7.

Innocentius Pp. II 1136 Jul. 7, Pisis; omnes possessiones ecclesiae Gneznensi quandocunque legitime factas, privilegio Sedis apostolicae communit et in perpetuum confirmat.

Pergam, orygin. dobrze zachowany. Na sznurku z nici jedwabnych wypłowiałych przywieszona zwyczajna bulla ołowianna: Innocentius Pp. II. Na końcu tekstu, obok podpisu: Ego Innocent. etc., po prawej, krzyż w pierścieniu, w którego otoku legenda: Adiuva nos deus Salutaris Noster; w środku u góry: Scs Petrus | Scs Paulus; na dole: Innocentius Pp. II. Po lewej znak: subscripsi, a po niem w monogramie: Bene valete. Podpisy świadków w trzech kolumnach: w pierwszej presbiteri cardinales, w drugiej episcopi, w trzeciej diaconi cardinales; przed podpisem każdego narysowany znak w jednym z rozmaitych kształtów krzyża, a po podpisie ss. czyli subscripsi.

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol I., 1. (Raczyński, Codex diplom. Maior. Poloniae. Lelewel, Polska wieków średnich).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Jacobo Gneznensi archiepiscopo eiusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam. Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus debitores existimus, et quanto Poloniorum regio in remotioribus mundi partibus sita esse cognoscitur, tanto ei propensiori studio nos convenit inminere, et apostolice tuitionis atque auctoritatis necessaria munimenta conferre. Dignum est equidem, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, pro earum libertate sollicite vigilemus, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, aut per eos suis bonis et possessionibus quocunque tempore destitui valeant, salubriter providere curemus. Quam ob rem venerabili fratre Iacobe, tuis postulationibus clementer annuimus, et Gneznensem ecclesiam, cui Deo auctore presides, apostolice Sedis privilegio communimus statuentes, ut quascunque

« AnteriorContinuar »