Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 57.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 10, Rome apud s. Petrum; inhibet, ne in ecclesia Polonica beneficia per saeculares conferantur.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1036.

..

Poloniensi archiepiscopo. Ideo sumus ad apicem summi pontificatus Domino disponente vocati, ut nostre sollicitudinis studio, que in ecclesiis Dei fuerint emendanda in melius reformentur, et quod in eis contra statuta canonum attentatur, falce moderaminis apostolici debeat resecari. Eapropter venerabilis in Christo frater, ut in ecclesia tibi commissa que recta sunt liberius valeant adimpleri, ad exemplar felicis recordationis Celestini Pape predecessoris nostri presentium auctoritate districtius inchibemus, ne in ipsa ecclesia vel in aliis episcopalibus ecclesiis tue iurisdictioni commissis, per secularem potestatem beneficia ecclesiastica de cetero conferantur, cum talis collatio manifeste sacris obviet institutis. Nulli ergo (etc.) nostre inhibitionis (etc.). Si quis autem (etc.). Datum Rome apud sanctum Petrum quarto Idus Ianuarii, anno nono.

Nr. 58.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 10, Rome apud s. Petrum; confert archiepiscopo Gneznensi potestatem ferendi canonicam censuram in ducem Wladislaum ac fautores ipsius, nisi resipiscant.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1033.

Gneznensi archiepiscopo. Cum tua pro te loquantur opera testimonium, quod promptam geris in lege Domini voluntatem, ut libertatem ecclesiasticam, pro qua specialiter inter circumpositos tibi presules Deus creditur tuum spiritum suscitasse, plenius possis ipso adiuvante defendere: specialem auctoritatem a nobis dignum duximus te habere. De tua igitur providentia plenam fiduciam obtinentes auctoritate tibi presentium conferimus potestatem, ut nisi nobilis vir dux Vladislaus affectu per te paterno commonitus, ab ecclesie tue persecutione cessaverit et libere te permiserit pontificale in ipsam et eius subditos officium exercere: tam in eum quam universos fautores eius, et illos etiam qui ecclesie tue immunitates, presertim de quibus est apostolico privilegio communita, temere presumpserint violare, canonicam tibi liceat promulgare previa ratione censuram; ac sententiam, quam protuleris in huiusmodi per quoslibet Poloniensium ecclesiarum episcopos et prelatos, facias si necesse fuerit usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, contemptores appellatione postposita ecclesiastica districtione cogendo. Preterea, cum nonnulle prebende ac personatus in preiudicium tuum seu predecessorum tuorum a memorato duce dicantur, ac etiam eius patre, contra canonum instituta collati, per presentia tibi scripta concedimus, ut collationem eorum, seu etiam alienationem quorumcunque bonorum in ecclesie memorate iacturam absque consensu Capituli tui factam, tibi liceat legitime revocare, contradictores appellatione remota per censuram ecclesiasticam compescendo. Nulli ergo (etc.) nostre concessionis (etc.). Si quis autem (etc.). Datum Rome apud sanctum Petrum quarto Idus Ianuarii, anno nono.

Nr. 59.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 10, Rome apud s. Petrum; mandat episcopis ecclesiae Polonicae, sententiam contra episcopum Poznaniensem latam observari faciant.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1034.

..

Universis episcopis in Polonia constitutis. Ad confusionem Posnaniensis episcopi non potest in memoriam non redire, quod unus ex duodecim Christum tradidit, et in Angelis suis reperit Altissimus pravitatem. Cum enim vir eximie sanctitatis venerabilis frater noster Gnesnensis archiepiscopus contra filios huius seculi pro ecclesie se curaverit opponere libertate, nominatum episcopum, quem speravit inter filios lucis sibi fideliter adherere, Christi reperit in ipsius Ecclesia proditorem. In quem demum cum antedictus archiepiscopus, exigentibus culpis suis, rationabiliter protulerit sententiam interdicti, ac ille, ipsius sententia vilipensa coram Ecclesie persecutore precipuo, excommunicato nominatim ab ipso, divina celebrare officia presumpsisset, propter quod vinculo fuit excommunicationis astrictus: licet postmodum, penitudine simulata sicut constitit ex postfacto, fuerit absolutus, denuo tamen et in culpam est relapsus eamdem, et in pristinam sententiam revocatus. Nos igitur attendentes, quod predictus episcopus tanto fortius nervo debet ecclesiastice discipline constringi, quanto innocentie lora que in aliis debuerat moderari damnabilius in se ipso laxavit: universitati vestre mandamus et districte precipimus, quatenus sententiam ipsam et illam quam idem archiepiscopus in canonicos et alios clericos propter excessum similem simili ultione rationabiliter promulgavit, usque ad satisfactionem condignam faciatis inviolabiliter observari, contemptores appellatione postposita ecclesiastica districtione cogendo. Datum Rome apud sanctum Petrum quarto Idus Ianuarii, anno nono.

Nr. 60.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 10, Rome apud s. Petrum; universis ducibus Poloniae mandat, ab occupatione facultatum ecclesiarum vacantium desistant. Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1038.

Nobilibus viris, ducibus in Polonia constitutis. Si quecunque super terram habetis, ab eo qui habitat in celis recognoscitis vos habere, satis quidem reputare debetis indignum, ut per potentiam quam accepistis ab ipso, in ministris suis iniuriam inferatis eidem. Accepimus sane, quod cum aliquos provincie vestre presules a presenti seculo migrare contingit, vos, qui sicut eorum precipui filii viduatas deberetis ecclesias consolari, dolorem super ipsarum dolorem apponitis facultates antistitum decedentium invadendo, que potius eorum debuerant successoribus conservari. Quia igitur, etsi semper ecclesiis opporteat vos deferre, presertim tamen viduitatis tempore vos eas convenit revereri: universitatem vestram monemus et exhortamur attentius, ac per eum, qui pro nostris iniquitatibus cruce pendens Ecclesie sue privilegium libertatis proprii sanguinis aspersione conscripsit, obtestandos vos duximus et rogandos, quatenus ecclesias in vestris finibus constitutas debita permittentes libertate gaudere, in Pastorum decedentium mobiles ac immobiles facultates nullius esti

bus avaritie anheletis, sed eas potius, ut est iustum, per locorum Capitula libere conservari sinatis, substituendis canonice pontificibus resignandas. Alioquin, quantumcunque (etc. sicut in aliis). Datum Rome apud sanctum Petrum IV Idus Ianuarii,

anno nono.

Nr. 61.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 12, Rome apud s. Petrum; mandat archiepiscopo Gneznensi, ducem Poloniae Wladislaum, si resipuerit, absolvat. Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1027.

..

Gneznensi archiepiscopo. Presentium tibi auctoritate concedimus, ut, si nobilis vir dux Wladislaus emollitus timore Domini obstinantiam suam voluerit emendare, tam ipsum quam fautores eius, qui pro iniectione manuum in clericos violenta in canonem late sententie inciderunt et a te demum denuntiati fuere, secundum Ecclesie formam absolvas et iniungas eis quod talibus consuevit iniungi. Datum Rome apud sanctum Petrum II Idus Ianuarii, anno nono.

Nr. 62.

Innocentius Pp. III 1207 Jan. 12, Rome apud s. Petrum; archiepiscopo Gneznensi concedit, ut possit ferre signum Crucis per provinciam ipsius, absente tamen in Polonia Sedis apostolicae legato.

Bréquigny et du Theil. Diplomata, chartae etc. II, p. 1039.

..

Gneznensi archiepiscopo. Quoniam non ignoras quod in Cruce Domini nostri Iesu Christi te oporteat gloriari, pie desideras salutare Crucis eius vexillum de conniventia nostra tue venerationi permittere, cuius mortificationem iugiter in tuo corpore crederis pro divini nominis amore portare. Nos igitur attendentes quod nequaquam tibi sint armature celestis insignia deneganda, qui contra fortem armatum in mundi atrio, suffultus auxilio Fortioris, certamine incessante laboras per arma iustitie trumphare, presentium tibi auctoritate concedimus, ut salvifice Crucis signum per tuam provinciam ante te facias buiulari, nisi cum apostolice Sedis legatus in Polonia fuerit constitutus: ut in hoc ei deferas tanquam a nostro latere destinato. Datum Rome apud sanctum Petrum secundo Idus Ianuarii, anno nono.

Nr. 63.

Wladislaus dux Polonie 1208 Apr. 16, in Santog; ratam habet donationem hereditatis Turza, quam Ogerius una cum filio ipsius Ogerio monasterio de Łekno contulerunt.

Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum 3, p. 38. Kopia z pergaminu orygin. przy którym była zawieszona pieczęć na sznurkach półjedwabn. czerwon.

In nomine Salvatoris nostri Ihesu Christi amen. Ego Wladislaus divina favente clementia dux Polonie. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod Ogerius cum consensu filii sui Ogerii hereditatem suam nomine Thuza in presencia nostra et coram baronibus terre contulit ecclesie beate Marie semper virginis sanctique Petri in Lukna nec non fratribus Cisterciensibus ibidem domino Deo iugiter famulantibus, cum silvis, agris, pratis vel aquis, iure hereditario libere in perpetuum tenendam. Non enim ambigo, quod Deus sancte illius congregationis que ipsi in Lukna iugiter deservit semper propiciatur suffragiis, ipse largiatur et meam hereditatem michi. Hanc igitur donationem per omnia ratam fore decerno, fideli pagina signo, sigilli mei impressione roboro, sub scuti mei defensione suscipio, quinimo, ne ullius hominis iniqua malignitate seu improbitate aliquid ex ea convelli possit, sub potenti manu protectionis Dei pono: ut quisquis donationem hanc violare adtemptaverit, nisi digne resipuerit, ira Dei in eternum sit super ipsum. Datum in Santog anno Domini scilicet millesimo ducentesimo octavo, XVI Kalendas Maii. Cum hec fierent presentes testes astiterunt: Dobrogostius palatinus, Bronisius castellanus Gneznensis; Slavenicus, Drogomirus, Svantoslaus, heredes ecclesie supradicte, et alii quam plures.

Thuza, Turza. Lukna, Łekno. Santog, Santok.

Nr. 64.

Wladizlaus Odonis filius dux de Kalis 1209 Dec. 23, in Glagov; dat villas Pyszczyn et Braciszewo ecclesiae b. Bartholomaei in Trzebnica.

Pergam. oryg., u którego trzy pieczęcie przywieszono. 1sza podłużna na niciach jedwabn. zielon. przedstawia biskupa na tronie; napis: S. Laurencii Dei Gra. Ep. Vrat. 2ga okrągła na niciach jedwabn. wypłowiał. Henryka księcia, przedstawia męża zbrojnego, na lewej tarcz, prawa wsparta na proporcu; napis: Sigillu. Henr. Ducis Zlesie. Z 3ciej pozostały nici jedwabne żółte.

Wrocław. Königl. Staats Archiv. Trebnic. Nr. 12. (Mosbach, Wiadomości, p. 4.)

Commendabile est scripture testimonium et necessarium, quum oblivionis redimens detrimentum, preterita tamquam presencia humane reppetit memorie. Ea propter ego Wladizlavus Odonis filius Dei gracia dux de Kalis scripture testimonio dignum duxi commendare, presentis pagine scripta intuencium notificans universitati, quoniam causa salutis anime, materne ecclesie beati Bartolomei in Trebnich attribui villas Pyschino et Bratostovo cum suis heredibus hereditario iure in posterum possidendas; duobus filiis Pische: Sestrenul, Cvatek, et duobus filiis Lutuyonis: Nicolao et Pantyno et eorum vitrico Iacobo, ut memorate sint piscatores ecclesie; et aquam cum castoribus, ab ipso castro superius aquam, usque ad Syrcham fluvium ubi magnam intrat aquam. Huius tam commendabilis constituti conscii et testes, quum et in ipsorum est actum et laudatum presencia, sunt hii: dux Polonie Wladizlavus, dux Zlezie Henricus, Conradus Henrici filius et Henricus eiusdem Henrici iunior filius, Lypoltus Sbyzlave filius, Sbyzlava, Lucia uxor Wladislai, Hedviga uxor Henrici, Henricus Polonie archiepiscopus, Arnoldus Poznaniensis episcopus, Laurentius Zlezie episcopus, Laurentius Lubusensis episcopus, Gunterus abbas de Lubes, Vincentius cancelarius, Sandivoy frater eius, Ian Iancovich, Potrek Cesslavich, Stephanus

de Legnich castellanus, Chanstobor, Stephanus Ondreyovich, Gebardus castellanus de Glagov, Ivan Sechezlavich, Boguzlav Ivanovich, Dirzicray tribunus de Kalis. Actum est hoc in Glagov in Natali Domini, tempore quo baptizavit dux Wladizlaus filium ducis Henrici, anno Incarnacionis dominice MCCIX, tempore Bervini Trebnicensis prepositi. Quisquis igitur hoc infringere temptaverit, auctoritate domini Henrici Polonie archiepiscopi et omnium episcoporum excommunicacionis sentencia merebitur vinculari.

Trebnich, Trzebnica. Pyschino, Pyszczyn. Bratostovo, Braciszewo. Castrum sc. de Gniezno, który to gród leżał w ówczas nad jeziorem Jelonek. Syrcha ftum. przypływ rz. Wełna. Magna aqua, rz. Wełna. Lubusensis, de Lubusz, z niemiecka Lebus. Lubes, Lubiąż, z niem. Leubus. Legnich, Lignica. Glagov, Głogowa.

Nr. 65.

Wladislaus Odonis fil. dux de Kalis 1209 s. d. in Glagov; confert monasterio de Lubiąż villam Lubogoscz cum parte lacus de Sława.

Pergam orygin. u którego przywieszono cztery pieczęcie. 1sza większa podługowata na jedwabiu czerwon. przedstawia Biskupa na tronie, napis: Sigillu... Di.. Poznaniensis Episcopi. 2ga równa z poprzednią na niciach jedwabn. czerwon. przedstawia Biskupa stojącego; napis: S. Archiepiscopi Gneznensis Henrici. 3cia na niciach jedwabn. zielon. Odona księcia, (pieczęć IV.) 4a mniejsza, podługowata, na niciach jedwab. czerwon. przedstawia biskupa na tronie; napis: S. Laurentii Di. Gra. Wratislaviensis Epi.

Wrocław. Königl. Staats Arch. Leubus 13b. (Mosbach, Wiadomości p. 5. Wohlbrück. Gesch. d. Bisthums Lebus I, p. 14).

Commendabile et necessarium est scripture testimonium, quum oblivionis redimens detrimentum, preterita tamquam presencia incommutabili loquitur veritate. Ea propter ego Wladizlavus Odonis filius dux de Kalis Dei gracia, ne procedente tempore subripiat oblivio, scripture dignum duxi commendare testimonio presentis pagine scripta intuentium notificans universitati, quoniam causa salutis anime, materne ecclesie beate Marie in Lubens et eius ministrorum usibus villam Lubogosch et eius heredem Wrocis cum duobus eius filiis, ut sint mellifices, hereditario iure possidendam sub abbate Guntero viro ydoneo et ad eius peticionem concedens, perhenniter attribui cum mellificiis et lacu nomine Tuchno, et laci alterius medietate eidem ville pertinente cuius laci vocabulum est Radechovo, et cum universis memorate hereditatis appendiciis; et venari non contradico. Ad huius tam pii corroborationem patrimonii sigillorum adhibeo munimina, et testium ydoneorum, quum in ipsorum est actum et laudatum presentia, ascribo nomina: dux Polonie Wladizlavus, dux Zlesie Henricus, Conradus Henrici filius et Henricus eiusdem Henrici iunior filius, Lypoltus Sbyzlave filius, Sbyzlava, Lucia uxor Wladizlavi, Edviga uxor Henrici, archiepiscopus Henricus, Arnoldus Poznaniensis episcopus, Laurentius Zlezie episcopus, Laurentius Lubusensis episcopus, Gunterus abbas de Lubes, Vincentius cancelarius, Wlad. (sic) Sandivoy frater eius, Ian Iancovich, Potrek Cesslavich, Stephanus de Legnich castellanus, Chanstobor, Stephanus Andreyovich, Gebardus de Glagov castellanus, Ivan Sechezlavich, Boguzlav Ivanovich, Dyrzicray tribunus de Kalis Actum est

« AnteriorContinuar »