Imágenes de páginas
PDF
EPUB

znensem graviter opprimentem, moneant, ut bona ablata restituat, et si necesse fuerit, censura ecclesiastica eum ad hoc compellant.

Baluze. Epistolae Innocentii Pp. III, ep. 44. Manrique. Annales Cisterciensium III p. 542.

episcopo quondam Alberstandensi et abbati de Sichem. Is qui paci ecclesiastice invidet, et quieti quam in celis non potuit sua prepediente malitia retinere non solum adversarios manifestos sepe concitat, contra ipsam verum etiam proprios filios ad molestationem ipsius nonnunquam instigat a quibus defensionis presidia expectabat, ut eo dispendiosior sit illius infestationis offensa, quo minus de ipsius molestia timebatur. Sane, sicut venerabilis frater noster Gneznensis archiepiscopus gravi nobis conquestione monstravit, nobilis vir Vladislaus dux Polonie, qui diuturnis eum iniuriis et molestiis lacessivit, dudum thezaurum Gneznensis ecclesie occupavit ex hoc damna gravia ipsi inferendo; quasdam insuper villas ecclesie memorate combussit, et quibusdam aliis nequiter devastatis, multa canonicis et hominibus Gnesnensibus damna et iniurias irrogare presumpsit. Homines quoque de Gnezna, ad eandem ecclesiam pertinentes, bonis suis per violentiam spoliavit, postquam idem archiepiscopus iter arripuit ad Sedem apostolicam veniendi. Cum igitur dissimulare tot eiusdem ecclesie gravamina nequeamus, per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus, quatenus eosdem archiepiscopum atque ducem personaliter, secundum quod in prioribus litteris nostris vobis iniunximus adeuntes, dictum ducem, ut eidem archiepiscopo et suis hominibus super illatis damnis et iniuriis irrogatis satisfaciat competenter ablatis omnibus restitutis, monere providenter et inducere procuretis, ipsum ad hoc si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam apostolica authoritate, ratione previa, compellentes. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram similem, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Datum Laterani secundo Kalendas Maii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

Alberstandensis, de Halberstadt. Sichem, nazwisko klasztoru w Sittichenbach

p. Eisleben.

Nr. 72.

Innocentius Pp. III 1211 Mai. 13, Laterani; suscipit Wladislaum Odonis filium ducem Poloniae sub b. Petri et suam protectionem. Baluze. Epistolae Innocentii Pp. III, ep. 51.

Nobili viro Wladislao nato quondam nobilis viri Oddonis ducis Polonie. Cum a nobis petitur quod iustum est ac honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in Domino fili, devotionis tue sinceritatem quam circa libertatem ecclesiasticam geris et quam ecclesiis et personis ecclesiasticis in tuo ducatu recognovisse dinosceris attendentes, ut ab Ecclesia protectionis graciam sentias quam satagis honorare, personam tuam cum universis bonis que in presentiarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Ad indicium autem huius a Sede apostolica protectionis percepte, quatuor marcas gratis oblatas singulis triennis nobis nostrisque successoribus ad Polonie pondus persolves. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum (etc. usque) incursurum. Datum Laterani III Idus Maii, pontificatus nostri anno quarto decimo.

Nr. 73.

Wladislaus dux filius Odonis 1211 Jun. 28, s. 1.; confert ecclesiae s. Mariae in Wrocław villam Mechlin.

Wrocław. Königl. Staats Arch. Repertorium Heliae, p. 761.

Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Wladislaus dux, filius Odonis Mesconis Magni, contuli ecclesie sancte Marie in Wratislavia villam cum lacu iuxta Szrem, nomine Muclino, his assidentibus: Vlosteio, Bodone preposito de Calis, Dobrogasto tribuno Wratislaviensi, Petro decani filio, Dirzycraio, Gostislavo, Thoma, Domaratho, Nebora, Petro, Scedricho, Mirozlavo, Zodislavo, Nicolao, Bogumilo, Boguhalo, Podvala, Boguhalo, Vitga, Hymizlavo, Stepano. Anno millesimo CC.XI., tercia die post festum beati Iohannis; Climenta, Henrico prior (sic) de Tremesno, Valentino, Wytozlavo abbate de Cravensc.

Szrem, Śrem. Muclino, Mechlin. Tremesno, Trzemeszno. Cravensc, Czerwińsk.

Nr. 74.

Innocentius Pp. III 1211 Jul. 17, Laterani; electionem magistri Pauli in episcopum Poznaniensem contra petitionem quorundam canonicorum eiusdem ecclesiae confirmat.

Baluze. Epistolae Innocentii Pp. III, ep. 89.

Henrico Gneznensi archiepiscopo. Cum Poznanienses canonici electionem quam de dilecto filio magistro Paulo celebrasse noscuntur auctoritate peterent apostolica confirmari, dilectus filius S. cantor Poznaniensis ecclesie pro se ac procuratorio nomine pro G. eiusdem loci preposito petitioni huiusmodi se opposuit, proponendo electionem ipsam fuisse post appellationem ad nos legitime interpositam celebratam. Cum enim ad nos fuerit appellatum, ut nonnisi de ecclesie gremio et in loco tuto electio fieret, supradicti canonici non solum de persona extranea, verum etiam in loco non tuto electionem celebrarunt eandem: quia dum dominus terre, persecutor et impugnator ecclesiastice libertatis, in civitate tunc temporis esset presens, libera ibidem non poterat electio celebrari. Proposuit insuper idem cantor, quod se ac preposito memorato contemptis in eadem fuerat electione processum, et electores tunc temporis excommunicationis erant vinculo innodati. Cum enim tu, Philippo quondam episcopo et decano Poznaniensibus necnon et suffraganeis plerisque presentibus, V. cancellarium Poznaniensem in plena synodo vinculo excommunicationis astrinxeris, iidem canonici diutius communicaverunt eidem, quamquam ipsis non licuerit ignorare sententiam in provinciali Concilio solemniter promulgatam. Sed ad hec fuit

..

ex adverso responsum, quod contra provocationem predictam nichil fuerat attentatum, cum et de canonico ipsius ecclesie, et in loco consueto et tuto, videlicet in ecclesia cathedrali electio celebrata fuisset. Licet enim dux in civitate presens extiterit, nullam tamen vim sive impressionem canonicis intulit, sed pro quibusdam tantummodo preces fudit. Unde tanta in electione usi sunt canonici libertate, quod omissis his pro quibus dux preces porrexerat, supradictum magistrum libere elegerunt. Duo quoque canonici qui electioni contradixere prefate, libere recesserunt sine quibuslibet iniuriis et iacturis. Dictus autem cantor contemptus non fuerat ut dicebat; cum, sicut ipse proposuit coram nobis, tribus hebdomadibus ante electionem de provincia exiens, iter arripuisset ad Sedem apostolicam veniendi; maxime cum iuxta confessionem suam, etiamsi presens in provincia tunc fuisset, propter metum principis ad prefatam nullatenus accessisset ecclesiam, etiam evocatus. Sed nec prepositus dicendus erat fuisse contemptus, quem ad electionem canonici vocaverunt. Sicut enim Lambertus et Matthias Poznanienses canonici apud Sedem apostolicam interposito iuramento dixerunt, Geras eorum concanonicus per tres dies ante electionem extitit ad vocandum prepositum destinatus, qui rediens in Capitulo constanter asseruit, quod prepositus venire nolebat, eo quod ibat in Calis ubi capellam et fratrum regimen obtinet; sed consensum et verba sua in ore decani ponebat, et loco prepositi postmodum decanus elegit. Unde, cum decanus vice ipsius elegerit, ipse per illum presens intelligitur elegisse. Insuper ad canonicorum notitiam non pervenerat hactenus excommunicatio cancellarii supradicti, de qua nuper iidem Lambertus et Matthias mentionem apud Sedem apostolicam audierunt; cum etiam prefatus episcopus usque ad mortem suam et decanus usque nunc in ipsius cancellarii communione permanserint, qui dicuntur in prefata synodo fuisse presentes. Sed etsi dictos canonicos excommunicato communicasse constaret, cum per hoc nonnisi minori essent excommunicatione ligati, non ideo esset eis actus legitimus interdictus. In personam quoque predicti magistri obiectum extitit, quod excommunicatus erat pariter et periurus, quia prefato duci non solum in verbo sed et in crimine communicaverat contra ecclesiasticam libertatem, et quia, cum excommunicatis se non communicaturum iuraverit, contra proprium veniens iuramentum eidem duci excommunicato communicare presumpsit. Fuit insuper propositum contra eum, quod ante confirmationem obtentam receperat anulum et baculum pastoralem. Pro eo vero fuit resposum: ad primum, quod prefato duci nequaquam communicaverat, nisi tantum in his que ad correctionem spectabant ipsius, ut videlicet ab Ecclesie persecutione desistens, ad tua mandata rediret. Sed etsi communicasset eidem in aliis, ex eo tamen esset non immerito excusandus, quod idem dux per omnes ecclesias cathedrales Polonie fecerat nuntiari, priusquam in eum excommunicationis sententia promulgata fuisset, se ad Sedem apostolicam appellasse: unde merito potuit opinari quod non fuerit sententia supradicta ligatus, cum et adhuc super hoc controversia ventiletur. Sed nec illud poterat magistro sepedicto nocere quod ante confirmationem receperat anulum et baculum pastoralem; cum non hoc ex ambitione factum fuerit, sed cautela. Cum enim dux episcopatum consueverit pro sua voluntate conferre insigniis huiusmodi assignatis, ad huiusmodi consuetudinem immo corruptelam potius abolendam super altare posita fuerunt insignia supradicta, ne ad illa dux manus extendens, electionem ipsam, que ibidem tunc primo celebrata regulariter fuerat, impediret; que postmodum magister exinde decano porrigente recepit, ne dux illa precipiens secundum consuetudinem sibi tradere, niteretur abusum. Proposuit insuper dictus cantor, quod cum electionis decretum

nobis minime offerretur, petitioni huiusmodi annuere nullatenus debebamus. Ad quod altera pars respondit: ex eiusdem S. confessione constare, quod decretum confectum fuerat et oblatum tibi apud Bononiam constituto, a quo ad nostrum examen fuerat idem negotium per appellationem delatum. Supradicti quoque Lambertus et Matthias iurati dixerunt, quod viginti unus ex canonicis Poznaniensibus qui presentes electioni consenserant, subscripserant in decreto, uno tantum excepto, qui recedens proposuit se nolle propter tuam offensam in Capitulo remanere. Contra quod pars altera replicavit, quod decretum huiusmodi nullius momenti extitit, cum illo non fuerit sigillo munitum quod Capitulum consuevit habere. Sed ad hoc pars adversa respondit, quod etsi sigillo absque litteris uti consuevit Capitulum memoratum quod non canonicorum sigillum sed potius iumentorum cauterium videbatur, habito tamen ab ipsis ante electionem de illo innovando tractatu, post electionem extitit innovatum; et sic electionis decretum novo sigillo postea munierunt. His igitur et aliis intellectis que utrinque fuere proposita coram nobis, licet electio supradicta suspecta nobis quodam modo prima facie videretur ex eo quod tuum ei favorem impendere noluisti, presertim cum eo amplius in his et aliis disponamus favorem tibi apostolicum exhibere, quo promptius propria quiete postposita multis laboribus et periculis te exponis ob defensionem ecclesiastice libertatis: quia tamen cum Poznaniensi ecclesia, que in electione predicta nova cepit libertate gaudere, benigne agere nos oportet, postquam probationibus et allegationibus fuit renuntiatum hinc inde, admonitione multiplici, immo districta iussione premissa ut idem electus ad libertatem ecclesiasticam conservandam assistere tibi studeat fideliter et devote, de fratrum nostrorum consilio electionem ipsam sententialiter duximus confirmandam. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eundem electum devote tibi obsequi cupientem habens ob nostram reverentiam commendatum, circa eum tempore opportuno que ad tuum officium pertinent exequaris. Nos enim tam Poznaniensi Capitulo quam clero et populo civitatis et diocesis Poznaniensis nostris damus litteris in mandatis, ut eidem tamquam electo suo reverentiam et obedientiam exhibentes, eius intendant salutaribus monitis et mandatis. Datum Laterani XVI Kal. Augusti, anno quarto decimo.

(In eundem fere modum scriptum est super hoc Capitulo Posnaniensi). Cum electionem quam de dilecto filio magistro Paulo noscimini celebrasse (etc. usque) novo sigillo postea communistis. His igitur (etc. in eundem fere modum usque) confirmandam. Quocirca devotioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus eidem tamquam electo vestro reverentiam et obedientiam exhibentes, eius intendatis salubribus monitis et mandatis. Nos enim prefato archiepiscopo litteris nostris iniungimus, ut eundem electum devote sibi obsequi cupientem habens ob nostram reverentiam commendatum, circa eum tempore opportuno que ad suum officium pertinent exequatur. Datum (ut in alia per totum).

(In eundem fere modum scriptum est clero et populo civitatis et diocesis Posnaniensis.) Cum Poznanienses canonici electionem (etc. in eundem fere modum 'ut in prima usque) confirmandam. Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem tamquam electo vestro (etc. sicut in secunda usque in finem). Datum (etc.).

Nr. 75.

Innocentius Pp. III 1212 Aug. 1, Signie; abbates Ordinis Cisterciensis certiores reddit, se, quoniam monasteria quaedam eorum in Polonia constituta, Philippo et Christiano monachis, in Prussia cum multa utilitate Evangelium praedicantibus, auxilium recusarent, Gneznensi archiepisco mandavisse, ut viros pro hoc negotio idoneos probaret et per litteras monasteriis praedictis recommendaret.

Manrique. Annales Cisterciensium III p. 571. Baluze, Epistolae Innocentii III, Vol. II p. 669. d. d. 10 Aug.

Universis abbatibus in generali Cisterciensi Capitulo congregatis. Dilecti filii Christianus et Philippus ac eorum socii, vestri Ordinis fratres, advertentes eos appellari beatos qui seminant in lacrymis, non autem eos qui frumentum abscondunt, faciente illo qui ubi vult spirat et memo scit unde veniat aut quo vadat, olim de nostra licentia inceperunt seminare in partibus Prussie verbum Dei, ut eundo et flendo mittentes semina sua, demum possent cum exultatione venire portantes manipulos suos, confisi, quod ille qui venit salvum facere quod perierat, in partes terre descendens ut hominem ad regna celestia revocaret; qui omni creature suum iussit Evangelium predicari, sicut per prophetam promiserat, virtutem multam evangelizantibus daret. Benedictus autem Dominus qui sperantes in sua misericordia non derelinquens, speciosos fecit pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, et extendens manus suas ad populum non credentem, non solum usque in Idumeam, verum etiam usque in Prussiam suum calceamentum extendit, dans gratiam fratribus memoratis ut sint ministri Christi in gentibus, sanctificantes evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in Spiritu sancto. Sicut enim comperimus veridica relatione multorum, Dominus eis fratribus apperuit ostium, ita ut per ministerium eorundem intelligentibus qui non audierant et videntibus quibus non fuerat nunciatum, multi ad agnitionem perveniunt veritatis. Licet autem eorum opera ipsis perhibeant testimonium, quia tamen vos sicut accepimus eos acephalos reputatis, quidam vestri Ordinis fratres in illis partibus constituti eisdem in hospitiis debita humanitatis solatia non impendunt, quinimo adeo verbis exasperatis eosdem, ut propter increpationes vestras multiplices, nonnulli eorum dicantur ab illis partibus abscessisse. Volentes igitur iuxta pastoralis officii debitum eam in his adhibere cautellam, ut neque sub specie predicantium valeant subintrare Evangelii aut fidei subversores, nec propter suspicionem huiusmodi, evangelio Dei offendiculum prebeatur: venerabili fratri nostro Gnesnensi archiepiscopo, de cuius discretione fiduciam gerimus pleniorem, nostris damus litteris in mandatis, ut non subito credens omni spiritui, sed probans spiritus si ex Deo sunt, eos quos noverit esse idoneos ad predicandum gentibus verbum Dei et ad id studio vere charitatis inductos, vobis et vestri Ordinis fratribus aliisque fidelibus Christi constitutis per Moraviam et Poloniam recommendet et suarum muniat testimonio literarum. Quocirca vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus eos quos prefatus archiepiscopus vobis per litteras suas duxit commendandos, non impediatis ullatenus vel ab aliis Ordinis vestri fratribus permittatis impediri quominus in Evangelii predicatione procedant, ut baiulantibus ipsis currat velociter sermo eius, qui emittit eloquium suum terre. Datum Signie Calendis Augusti, pontificatus anno quinto decimo.

« AnteriorContinuar »