Nr. 76. Innocentius Pp. III 1212 Aug. 13, Signie; notum facit, se Henrico archiepiscopo Gneznensi iniunxisse, ut recenter in Prussia ad fidem Christianam conversos gentiles contra indebitam quorundam oppressionem protegat. Baluze, Epistolae Innocentii III; Vol. II, p. 669. Licet teste apostolo impossibile sit Deo sine fide placere, ad placendum tamen ei fides sola non sufficit, sed caritas est precipue necessaria de qua idem testatur apostolus: quod, si quis linguis hominum et angelorum loquatur, et si habeat omnem fidem ita ut montes transferat, et in cibos pauperum omnes suas distribuat facultates, caritatem autem non habeat, ei penitus nichil prosit. Cum autem hec exercenda sit sollicite circa omnes, utpote mandatum Domini latum nimis quod etiam ad inimicos extenditur: circa eos tamen, qui nuper relicto gentilitatis errore ad cognitionem veritatis, que Christus est, pervenerunt, eo debet propensius exerceri, quo facilius retro aspicerent inhumane tractati. Hoc utique quidam vestrum sicut accepimus minime attendentes, et querentes que sua sunt non que Christi, quam cito intelligunt aliquos e gentilibus per Prussiam constitutis nove regenerationis gratiam suscepisse, statim oneribus eos servilibus aggravant, et venientes ad Christiane fidei libertatem deterioris conditionis efficiunt, quam essent dum sub iugo servitutis pristine permanserunt, per hoc multorum impedientes salutem qui fuerant credituri, et temporale commodum Angelorum gaudiis preferentes qui super penitentiam agentibus gloriantur. Ideoque universitatem vestram monendo rogamus et exhortamur in Domino per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus intuitu eius, qui venit salvum facere quod perierat et dare animam suam in redemptionem pro multis, huiusmodi novelle plantationis filios non gravetis, sed agatis tanto clementius cum eisdem, quanto memoria pristine conversationis infirmi facilius in antiquum relaberentur errorem, cum veteres utres vix novum vinum contineant, iuxta evangelicam veritatem. Nos enim venerabili fratri nostro H. Gnesnensi archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis, ut tales foveat propensius propter Deum et defendat eosdem a molestiis indebitis et pressuris, oppressores eorum indebitos, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis impedimento, compescens. Datum Signie Idibus Augusti, pontificatus nostri anno decimo quinto. (Scriptum est super hoc archiepiscopo Gneznensi). Nr. 77. Wlodizlaus dux de Kalis 1212 s. d. et 1.; confert Christiano episcopo Prussiae villam Cekow, amplissimis privilegiis munitam. Pergam. orygin., u którego na niciach jedwabn. czerwon. przywieszona pieczęć Odona księcia. (pieczęć IV.) Königsberg. Königl. Staats Arch. (Theiner. Monum. histor. Polon. I. 16, z dodatkiem roku.) Ego Wlodizlaus dux de Kalis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum facio, quod venerabili patri Christiano episcopo et... (?) abbati de Pruzia et successoribus eius, in ducatu meo villam que Cecoviz vocata est liberali collatione donavi. Preterea universitati vestre notissimum esse cupio, quod eidem episcopo et successoribus eius hanc libertatem donavi, ut in supradicta villa Teutonicos sive alios hospites collocet, qui ibidem liberrimum forum habeant, qui euntes et redeuntes, vendentes et ementes, in ducatu nostro thelonea nequaquam persolvant, nec ad castri iura ullo modo respiciant, nec monetarios ducis in foro suo recipiant. Ad iudicium etiam castri non veniant, nec castellanus vel iudices castri inter eos iudicio sedeant, nec aliquod ius sibi concessum in eis exerceant. Ad expeditionem etiam ducis non vadant, nec vestigia recipiant. Si vero inter homines ducis et supradicti episcopi homines tam enormis causa emerserit que subticeri facile non valeat, cum sigillo eiusdem episcopi, ipso episcopo presente ac mediante, ante ducem provocentur, ita tamen, ut si episcopi homines culpabiles inventi fuerint, totius culpe solutio ad episcopum revertatur. Hanc autem libertatem non solum in supradicta villa, sed etiam omnibus villis et hominibus, quos idem episcopus in posterum iuste in ducatu nostro poterit adipisci, condonavi. Testes vero huius donationis mee hii sunt: castellanus Ywanus, castellanus de Ruda Ymmizlaus, castellanus de Srem Petrus, palatinus Stephanus, pincerna Iohannes et alii nobiles mei, scilicet Milozlaus, Dirsec, Woicech, Raciborius, Isizlaus, quorum omnium testimonio hanc nostram donationem meo sigillo confirmavi et per episcopos Polonie confirmari rogamus. (Anno ab Incarnatione Domini M.CC.XII.) Kalis, Kalisz. Cekoviz, Cekow. Ruda, Srem, dziś tak samo. Nr. 78. Swentopelcus dux Pomoranie 1281 (sic) Dec. 27, in Slupsk; notum facit, se a baronibus et militibus castellaniae de Słupsk, a multis annis ducibus Poloniae in temporalibus, archiepiscopo vero Gneznensi in spiritualibus subiectae, tum a Waldemaro rege Daciae occupatae, in dominum esse electum. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 52. Rok 1281 podany w kopij, nie zgadza się z treścią dokumentu, ale raczej r. 1212; confr. Hirsch, Scriptor. rer. Prussic I, p. 771. Dyplomat uważany za podrobiony. In nomine Domini Ihesu Christi amen. Licet ordinaciones hominum racionabiliter diffinite noticie subiaceant singulorum, processu tamen temporis, cum testes defuerint, consuevit calumpnia novercari; idcirco necesse est acciones seu ordinaciones legittimas que memoria indigent, per scripti continenciam in noticiam transmitti posterorum. Eapropter nos Swentopelcus Dei gracia dux Pomoranie, predecessorum nostrorum inherentes vestigiis eorumque fieri cupientes ydonei imitatores, presertim in his que ad honorem Dei et ecclesiasticam utilitatem et pacem facta esse noscuntur, universis presentibus et futuris innotescere curavimus, quod cum castellania Slupensis ducibus Polonie in temporalibus et Gneznensi archiepiscopo in spiritualibus, in decimis videlicet et aliis iuribus, a multis retro annis pleno iure pertinuisset, illustri principe seniori Wladislao duce Polonie in eadem castellania Slupensi sicut et in Polonia dominante, per eiusdem incuriam seu negligenciam rex Dacie Waldmarus, asserens se, sicut verum fuit, per aviam suam de stirpe principum Polonie processisse, Slupensem castellaniam occupavit et pluribus annis tenuit occupatam. Quod videntes barones et alii nobiles Slupenses, ne genti extranee, lingue ignote, ac heredi non suo subesse deberent, per quod in posterum in servitutem redigi potuissent, nos in dominum sibi eligentes ad dictam castellaniam vocaverunt, venerabili patre Henrico Ketlik Gneznensi archiepiscopo tercio anno sue consecracionis kathedre archiepiscopali presidente. Nos autem illuc venientes, invenimus ibidem Rudolphum presbyterum senio confectum rectorem ecclesie Slupensis, a quo in presencia tocius milicie inquisita diligenter veritate super spiritualibus, a quo recepisset, respondit: ab archiepiscopo Gneznensi, sicut mei predecessores ab antiquo pacifice receperunt; et hoc ipsum tota Slupensis milicia, fide data, in presencia nostra verum esse fuit protestata. Ne igitur in posterum inter archiepiscopum Gneznensem et aliquos episcopos alios super proventibus et aliis iuribus dicte castellanie dubitacio vel questio emergat, bona fide, sub Dei testimonio, que premisimus vera esse protestamur. In cuius rei testimonium memorato patri nostro Henrico Gneznensi archiepiscopo presens scriptum contulimus nostro sigillo roboratum. Datum in Slupsk in presencia tocius predicte milicie, anno gracie millesimo ducentesimo octuagesimo primo, (sic) Indiccione nona, in die beati Iohannis Ewangeliste. Slupensis, de Słupsk, dziś z niem. Stolpe. Nr. 79. Wlodizlaus filius domini Odonis dux Polonie 1213 Febr. 27, in Gnezna; confert monasterio de Lekno haereditates Pinsk, Grylewo et Dembogora, earumque incolas plurimis libertatibus munit. Pergam. orygin. Plecionka z nici jedwabn. zielon., z której pieczęć znikła. In nomine Domini amen. Quoniam cursus temporalium satis floridus et serenus est, successive tamen per contrarium devolvitur in non esse, necesse est ergo ut facta que aguntur, voce ydoneorum testium vel litterarum apicibus annotari. Igitur nos Wlodizlaus filius domini Odonis Dei gracia dux Polonie notum esse volumus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod divina quadam gracia per inspiracionem preventi, pro nostris terrenis possessionibus et caducis, celestes atque permansuras solliciti summus comparare, fratribus de Luckna Ordinis Cysterciensis, die noctuque in Dei servicio existentibus, cum omni devocione qua possumus iustas nostras hereditates Pinzko, Grilevo cum lacu adiacente Grileifz, et Dambegora, cum omni iure et utilitate sicut dinoscimur possidere, videlicet cum silvis, pratis, agris, aquis atque aliis utilitatibus que nunc apparent et procedente tempore apparebunt, libere conferimus, damus et confirmamus pro nostra omniumque nostrorum salute iure perpetuo possidendas. Quia ut ait apostolus: Qui parce seminat parce et metet, et: Qui seminat in benediccionibus, de benediccionibus vitam metet sempiternam: predictis eciam hereditatibus subnotatas conferimus libertates, quas volumus ab omnibus nostris successoribus inviolabiliter observari: videlicet quod a prewod, a powos, a powodi, a podvorove, a strosa, a castro, ab omni expedicione, a naras, a bove et vacca quod opolne dicitur, a preparacione et reparacione castrorum et pontium, et ab omni exaccione, earum incole liberi sint et absoluti. Adhuc autem maiori commodo eorum provide satagentes, volumus ut coram nullo castellano vel iudice citati compareant, nisi coram nobis nostro sigillo provocati. Ut autem hec nostra donacio et presentis pagine iusta confirmacio robur firmitatis obtineat, hoc privilegium nostri sigilli munimine fecimus confirmari. Acta sunt hec in Gnezna anno Domini millesimo ducentesimo tercio decimo in die Cinerum, coram hiis testibus: Bronisio palatino, Iarostio castellano Posnaniensi, Thoma castellano de Velem, Iohanne podcomore, et aliis quam pluribus fide dignis. Luckna, Łekno. Pinzko, Pińsk. Grilevo, Grylewo. Lacus Grileifz, Grylewiec jezioro. Dambegora, Dembogóra. Velem, Wieleń. Nr. 80. Henricus archiepiscop. Gneznens. 1213 Apr. 26, in Gnezna; confert monasterio de Ląd decimas de quibusdam villis eidem adiacentibus. Poznań. Königl. Staats Arch. Ląd, Lib. privil. B, Nr. 45. In nomine Domini amen. Humane mortalitatis quamvis salubris operacio, processu temporis vergit in dubium, si non fuerit fide digna subscripcione testium roborata. Igitur nos Henricus miseracione divina sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, universis Christi fidelibus presentibus et futuris volumus esse notum et hiis scriptis perpetue ipsorum memorie commendamus, quod ob remedium eternum predecessorum nostrorum ac successorum, ob salutem anime nostre, insuper precipua instancia illustris principis domini ducis Meschenis, secundo sublevavimus domum Landensem fratrum Ordinis Cisterciensis, ipsorum miserabilis pauperiei miserantes respectu amoris et gloriose virginis Marie cultu, cum Ordo ille Poloniam quasi sydus matutinum novo suo ortu illustraret: decimas hereditatum sive villarum subscriptarum dictis fratribus conferentes, manibus venerabilis patris domini Bartholdi abbatis assignavimus pleno iure integras et illibatas, prout nunc sunt et in futurum esse poterunt in novalibus, in amplitudine, in latitudine, in transpositione villarum, aut si sors sorti coniuncta unam hereditatem fecerit in vocabulo, absque omnium excepcione sorcium quocunque nomine censeantur, in nullo fratribus prefatis preiudicando, quidquid ecclesia nostra in his decimis possedit iusto tytulo; cum consilio nostri Capituli et adiutorio nostrorum, baronum terre non modica intercessione resignavimus eisdem, quia fidelium patrum interest suorum spiritualium filiorum necessitatibus compati et indigenciis providere. Hee autem sunt hereditates quarum decime a nobis nostroquo Capitulo sepedictis fratribus sunt donate: Locus claustri cum adiacenciis suis, Iaroshino, Marchinkowo, Wirbena, Cossol, Dolan, Czenino, Slegocino, Radolina et sortes adiacentes qualiter etiam nuncupentur; ita ut de his decimis sibi assignatis abbas capellano ecclesie sancti Nicolai in Cossol quantum sibi placuerit ad sustentacionem commodam teneatur tribuere, reliquas in usum suorum fratrum, ut validius divino servicio vacare valeant, convertendo. Et ne quisquam nostre donacionis salubrem devocionem infringere attentet, perpetue paci dictorum fratrum providentes, vera testium assercione ipsam communimus inserentes eorum nomina huic charte: Simon prep ositus ecclesie Gnesnensis, Hugo decanus ibiem, Nicolaus custos ibidem, Vincencius cancellarius, Venceslaus scolasticus, et quam plures alii fide digni. Ut autem rata et inconvulsa perseverent, presentem cedulam tam nostro quam Capituli nostri sigillo duximus roborandam. Datum in Gnezna sexto Kalendas Maii, anno Domini M.CC.XIII, Indiccione prima. Landensis, de Ląd. Iaroshino, Jaroszyn. Marchinkowo, zmienione później na Kowalewo. Wirbena, Wierzbno. Cossol, t. j. Kościół św. Mikołaja, miejsce, na którem później wzniesiono miasteczko Lądek. Dolany, Cienin, Sługocin, Radolina, dziś tak samo. Nr. 81. Wladislaus ducis Odonis filius, dux de Kalis 1213 Oct. 20, s. 1.; donat locum Olobok et plurimas alias villas quas quibusdam libertatibus munit, ad aedificationem ibidem coenobii sororum Ordinis Cisterciensis. Transsumpt potwierdzony przez: Premizl secund. dux Polonie 1293 Dec. 28, in Kalis. Poznań. Königl. Staals Arch. Otobok Nr. 5. Warszawa, Metryka koronna, księga 23, fol. 270. Wladislaus ducis Odonis filius divina favente clemencia dux de Kalis manifestum volumus esse tam presentibus quam futuris, quod nos ad edificacionem cenobii Ordinis Cisterciensis, quod in provincia Kalisiensi de patrimonio nostro ad nos iure hereditario devenit, a fundamentis exstruere Deo annuente iam cepimus, has possessiones pro remedio anime nostre simul et parentum nostrorum solempni donacione liberas in perpetuum contulimus. Locum qui Olobok vulgariter dicitur, et partem aque que Prosna vocatur cum castoribus, ad opus vestimentorum predicti cenobii, a Zadovich usque ad locum in quo Baricz de Prosna procedit; forum liberum in Baricz cum tabernis, in quo videlicet foro neque iudex neque monetarius preesse debent, nec aliqua violencia a nostro dominio. Si vero aliqua causa in predicta hereditate fuerit orta, a supradicti loci abbatissa est determinanda. Insuper has villas et homines prefate assignavimus ecclesie: Thycadlovo cum Zidovo, villam que Pole dicitur sitam inter Cokanino et inter Sdislav accipitrarium, Wrosle villam, Raclavi villam iuxta Caliscovicz. Has vero villas Wirbenta filius Clementis contulit Deo et beate Marie ad memoratum locum: Conarovo, Gribovo, Mislacovo, Druscovo. Predictas itaque villas et homines ab omni (sic) operis nostri preter castri municionem absolvimus, et tam a nostro quam a nostrorum iudicio, preter septuaginta marcarum iudicium, quarum medietatem nobis pertinere volumus, reliquum memorato loco damus. Hec autem omnia acta sub testimonio et confirmacione domini H. Polonie archiepiscopi, et ut rata permaneant, sub eiusdem sigilli impressione et nostri, et ne quis ea calumpniari vel infringere quod absit presumat, sub domini Pape Innocentii et supradicti archiepiscopi excommunicacione, et sub harum attestacione personarum: Bogufali Cracoviensis prepositi, Bodonis Kalisiensis prepositi, Gerardi Poznaniensis prepositi, Viti Kalisiensis decani, Walteri de Svernicia abbatis, Martini Trebniciensis prepositi. Sub earumdem eciam testimonio personarum villam Stav a filiis Laurentii, Dobrogostio, Cesentha et aliis, pro his villis commutavimus: Chotinino, Culigovo, Pentscovo, et eam iam sepius dicto tradidimus loco. Consecrata est autem prenomi |