Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contemseris annos:
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.
Nam, si quid dignum censoris fecerit ira
Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui

50

Omnia deterius tua per vestigia peccet,

55

60

Corripies nimirum et castigabis acerbo
Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Quum facias peiora senex vacuumque cerebro
Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum:
Verre pavimentum, hitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus: et tamen uno
Semodio scobis haec emendat servulus unus.
Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Adspiciat sine labe domum vitioque carentem?
Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti, 70
Si facis, ut patriae sit idoneus, utilis agris,

65

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu

Moribus instituas. Serpente ciconia pullos

Nutrit et inventa per devia rura lacerta:

75

Illi eadem sumtis quaerunt animalia pinnis.
Vultur, iumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fetus properat partemque cadaveris affert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria quum iam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
In saltu venantur aves: hinc praeda cubili
Ponitur: inde autem, quum se matura levavit
Progenies, stimulante fame, festinat ad illam,
Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cetronius et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus alta parabat
Culmina villarum Graecis longeque petitis
Marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cetronius, imminuit rem,
Fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
Partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.

80

85

95

100

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem, Nil praeter nubes et coeli numen adorant, Nec distare putant humana carne suillam, Qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt. Romanas autem soliti contemnere leges, Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, Tradidit arcano quodcunque volumine Moses, Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti, Quaesitum ad fontem solos deducere verpos. Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105

Ignava et partem vitae non attigit ullam.

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera: solam

Inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
Quum sit triste habitu vultuque et veste severum: 110
Nec dubie tamquam frugi laudatur avarus,
Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
Certa magis, quam si fortunas servet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc, de
Quo loquor, egregium populus putat atque verendum 115
Artificem: quippe his crescunt patrimonia fabris.
Sed crescunt quocunque modo, maioraque fiunt
Incude assidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros,

Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat: iuvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos

120

Imbuit et cogit minimas ediscere sordes:

Mox acquirendi docet insatiabile votum.

125

Servorum ventres modio castigat iniquo,
Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet umquam

Mucida caerulei panis consumere frusta,

Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri, nec non differre in tempora coenae 130

Alterius conchem aestivam cum parte lacerti

1

Signatam vel dimidio putrique siluro,

Filaque sectivi numerata includere porri.

Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

135

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,

Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit,
Et minus hanc optat, qui non habet. Ergo paratur 140
Altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines, maiorque videtur
Et melior vicina seges. Mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri lassoque famelica collo
lumenta ad virides huius mittuntur aristas,
Nec prius inde domum, quam tota novalia saevos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum,
Dicere vix possis, quam multi talia plorent
Et quot venales iniuria fecerit agros.
Sed qui sermones? quam foedae buccina famae?
Quid nocet hoe, inquit. Tunicam mihi malo lupini,

145

150

Quam si me toto laudet vicinia pago

Exigui ruris paucissima farra secantem.
Scilicet et morbis et debilitate carebis

155

Et luctum et curam effugies, et tempora vitae

Longa tibi post haec fato meliore dabuntur,
Si tantum culti solus possederis agri,
Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis
Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos
Tandem pro multis vix iugera bina dabantur
Vulneribus. Merces ea sanguinis atque laboris

160

Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae 165

170

Curta fides patriae. Saturabat glebula talis
Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
Uxor et infantes ludebant quatuor, unus
Vernula, tres domini: sed magnis fratribus horum
A scrobe vel sulco redeuntibus altera coena
Amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Inde fere scelerum causae, nec plura venena
Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
Humanae mentis vitium, quam saeva cupido
Immodici census: nam dives qui fieri vult,
Et cito vult fieri. Sed quae reverentia legum,
Quis metus aut pudor est umquam properantis avari?

Vivite contenti casulis et collibus istis,

175

O pueri, Marsus dicebat et Hernicus olim

180

Vestinusque senex, panem quaeramus aratro,
Qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio, gratae post munus aristae,

Contingunt homini veteris fastidia quercus.

Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto 185
Per glaciem perone tegi, qui summovet Euros
Pellibus inversis, Peregrina ignotaque nobis
Ad scelus atque nefas, quaecunque est, purpura ducit.

Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc
Post finem auctumni media de nocte supinum
Clamosus iuvenem pater excitat: Accipe ceras,
Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
Maiorum leges aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
Adnotet et grandes miretur Laelius alas.

190

195

« AnteriorContinuar »