Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ut visum est Ruperto, dura nominari potest. Nam mensium nomina apud poetas interduin vim adiectivorum habent. Sic apud Calpurn. ecl. II, 87. Sole Novembri invenitur, et Ausonius Precat. Consul. p. 343. ed Toll. dicit:

da roscida cancro

Stultitia, et gelidum Boream Septembribus horis. ' In eiusmodi compositione poetas evitasse nominativum casum censeo, nec facile quisquam eum, nisi apud grammaticos inveniet, ut apud Festum: October equus appellatur, qui in campo Martio mense Octobri immolatur quotannis morti.

SATIRA IX, vs. 104-107.

claude fenestras,

Vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen E medio, iaceant omnes, prope nemo recumbat: Quia singularis claude, iunge antecedit, tollito nonnulli, ut numerus sibi constaret, male scripserunt. Ac Rupertus, quamquam veram librorum scripturam tollite antea in textum receperat, tamen incertus rursum factus, priorem in novissimam editionem revocavit. In eiusmodi rebus ne ninis anxie versemur, magnopere cavendum est. Numeri enallage nihil frequentius est. vid. Burman. ad Virgil. Aen. lib. II, vs. 32. Eodem modo mutavit numerum Menander in fragment. pag. 102. Hug. Grot. edit., et mirabiliter cum nostro congruit: Εἴτ ̓ εὐθὺς οὕτω τραπέζας αἴρετε, · Μύρα, στεφάνους ἑτοίμασον, σπονδὰς ποίει. In versu 106 omnes codices in scriptura clamant, vel

T (

clament conspirant: quam quocumque modo explicare tentaveris, certi nihil invenies, quo rem expedias, quodque toti sententiae accommodatum sit. Achaintrii interpretatio, quae haec est: „omnes tantae infamiae palam adversantur, contra assurgunt:" valde displicet. Ut alia non quaeram, quinam sunt illi omnes, qui vociferentur? Tamen eius generis homines, qui cum doming in conclavi, et testes eorum sunt, quae noctu ille nefanda patrarit. Quis vero noctu dominum circumdat, nisi servi? Sed poeta modo dixerat Servi ut taceant, ut eosdem rursus clamantes inducere non posset. Fortasse librarius, archimagiri, carptores intelligendi? Sed iidem servi sunt. Deinde nec potest verbis clamant omnes sine ullo additamento ea significatio subesse, quam voluit Achaintrius, adversantur, assurgunt. Quae lectio igitur quum sensum nullum, certe non aptissimum, praebeat, eaque omnibus codici bus communis sit, antiquissimis iam temporibus hunc locum depravatum fuisse apparet. Et vestigium corruptelae in mss. Pithoei, qui taceant habet, deprehendimus, pro quo librarii, quum repetitionem eiusdem verbi contra poetae mentem esse animadverterent, contrarium posuerunt, non respicientes, mala, an bona in de oriretur sententia, Pro eo Rupertus olim felicissima emendatione dedit iaceant, quod significat quiescere, dormire in lectulo: hoc optimum est, hoc desiderat contextus et gradatio, quae in seqq. verbis prope nemo recumbat cernitur, neque aliud viri commentum novi, quod maiori laude dignum sit, quod tamen ipse

rursus in novissima editione condemnat, Francogalli explicatione et codd. consensu deceptus.

SATIRA IX, vs. 137 sq.

O parvi nostrique Lares, quos thure minuto
Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Exornare, quod plures libri apud Rupertum, et tredecim Parisini codd. exhibent, alteri, quod multo gravius et Iuvenalis orationi accommodatius est, noli praeferre, licet illud pro difficiliori scriptura, zeugmatis, quod dicunt, auxilio explicanda, haberi possit. Sed origo eius, voce corona addita, neminem latebit. Conferas Plaut. Trinum. act. I, sc. 2. Larem corona nostrum decorari volo. Horat. Od. III, od. 23, vs. 15. 16. Parvos coronantem marino rore Deus fragilique myrto. Exorare tuentur verba Catonis de re rustic, c. 143. Villica focum purum circumversum quotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies quum erit, coronam in focum indat, perque eos dies Lari familiari pro copia supplicet. Est igitur Lares exorare corona idem, ac Laribus coronam imponere, eosque exorare.

[blocks in formation]

quid tam dextro pede concipis, ut te

Conatus non poeniteat votique peracti?

Tres h. 1. scripturae sunt: duae concupis et concipis dubitare nos paululum sinunt, utra accommodatior prae

1

altera locum occupet, at tertia concutis vitium scribendi est. Alteram illam concupis, etsi in multis codd. inventam et a sensu ipso, quum de votis agatur, stabiliri visam, idcirco interpretes reiecerunt, quia modo cupimus praecedat et lectio concipis exquisitior sit. Recte, quamquam illi, quomodo haec explicanda sit, nesciunt, adeoque Ruperto in verbis quid tam dextro pede concipis mendum latere videtur. Negat recte dici dextro pede concipere, eorum expositione falsus, qui concipere de votis, quae animo vel certa verborum formula comprehensa exprimuntur, peculiare verbum dicerent, ut preces concipere Senec. Troad. 1100. Hercul. Fur. 926. Ita vero nec potest hic, nec debet istud vocabulum capi: qua potestate non tam nude poni, sed addi debebat votum. Concipere h. 1. potius est suscipere, confirmantibus hanc explicationem verbis ut te conatus non poeniteat votique peracti. Quae quidem vis, quia concipere, vel addito vel omisso v. anima sive mente, cogitare, meditari significat, facillime inde derivatur. Sed difficultas ex paulo inusitatiori verborum dextro pede concipere compositione oritur nova. Observabant Romani ad rem aliquam perficiendam ituri dextrum pedem praeponere, et si quis sinistrum praeferret, mali ominis putabant, ut adeo nollent sibi laevum calceum pro dextro induci, quod Suetonius.c. 92 et Plin. lib. II, cap. 7. de Augusto narrant. Hinc dictiones dextro pede ire, adire, proficisci, venire: hinc dexter pes, dextra progressio, dexter gressus fausti ominis erat, laevus gradus, sinister pes, mali. Appul. Me tam. I. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede me profe

ctum spes compendii frustrata est. Petron. cap. 30. ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ante pedes. et paulo post: Retulimus ergo dextros pedes. Vid. Burmann. ad Petron. 1. 1. Barth. ad Stat. Theb. lib. IV, vs. 671. Deinde, abiecta propria vi, formula dextro pede significat in universum felici omine, conatu: unde liquet, quemadmodum dextro pede rem adire dicatur, ita etiam dextro pede rem concipere optimo iure dici posse,

SATIRA X, vs. 15-18.

iussuque Neronis

Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors:

Etiam in his erratum est ab interpretibus. Rupertum
adeo impulit audacia, ut, quum nesciret, quo referre-
tur Longinum, eum mutare in genitivum vellet. Tum
ipsi ex veteribus testimonia afferenda erant, in quibus
hortorum Longini mentio fiat. Recte vero Burıman-
nus ab eo vituperatur, qui ad Propert. lib. I, eleg.
1, vs. 24, ubi de zeugmatis vi loquitur, breve in his
dicit genus loquendi esse, et supplendum: „Lon-
ginum more coegit et Senecae hortos clausit." Senten-
tia igitur instituta esset ad eam figuram, quam zeugma
vocant grammatici, qua communi verbo copulantur res
diversae. Multum habet haec figura elegantiae ac pon-
deris orationis brevitati: cavendum tamen, ne plane
diversa et dissimillima ad istam normam explicentur.
Sic vitiosum est illud zeugmatis genus, certe durissi-

1

« AnteriorContinuar »