Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro, Et ride, scaphium positis quum sumitur armis. Dicite vos neptes Lepidi caecive Metelli, Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumserit unquam Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites, alternaque iurgia lectus, In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo. Tunc gravis illa viro, tunc orba tigride peior, Quum simulat gemitus occulti conscia facti, Aut odit pueros, aut ficta pellice plorat, Uberibus semper lacrimis semperque paratis In statione sua atque exspectantibus illam, Quo iubeat manare modo: tu credis amorem, Tu tibi tunc curruca places fletumque labellis Exsorbes: quae scripta, et quot lecture tabellas, Si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae. Sed iacet in servi complexibus aut equitis: dic, Dic aliquem, sodes, dic, Quintiliane, colorem: Haeremus: dic ipsa: olim convenerat, inquit, Ut faceres tu, quod velles: nec non ego possem Indulgere mihi: clames licet et mare coelo Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte requiris?
Praestabat castas humilis fortuna Latinas.
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant Tecta labor somnique breves et vellere Tusco Vexatae duraeque manus ac proximus urbi Hannibal et stantes Collina turre mariti.
Nunc patimur longae pacis mala: saevior armis
Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem. Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana perit: hinc fluxit ad istos Et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum Prima peregrinos obscoena pecunia mores
Intulit et turpi fregerunt saecula luxu
Divitiae molles. Quid enim Venus ebria curat? 300 Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit; Grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno, Quum bibitur concha, quum iam vertigine tectum
Ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis. I nunc et dubita, qua sorbeat aëra sanna Tullia, quid dicat notae collactea Maurae, Maura Pudicitiae veterem quum praeterit aram. Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic Effigiemque Deae longis siphonibus implent, Inque vices equitant ac luna teste moventur. Inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
Coniugis urinam magnos visurus amicos. Nota Bonae secreta Deae, quum tibia lumbos Incitat et cornu pariter vinoque feruntur
Attonitae crinemque rotant ululantque Priapi Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor Concubitus. Quae vox saltante libidine. Quantus Ille meri veteris per crura madentia torrens. Lenonum ancillas posita Saufeia corona Provocat et tollit pendentis praemia coxae: Ipsa Medullinae fluctum crissantis adorat:
Palmam inter dominas virtus natalibus aequat. Nil ibi per ludum simulabitur: omnia fient Ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hernia possit.
Tunc prurigo morae impatiens, tunc femina simplex, Et toto pariter repetitus clamor ab antro: Iam fas est, admitte viros. Dormitat adulter,
Illa iubet sumto iuvenem properare cucullo. Si nihil est, servis incurritur: abstuleris spem Servorum, veniet conductus aquarius: hic si Quaeritur et desunt homines: mora nulla per ipsam, Quo minus imposito clunem submittat asello. Atque utinam ritus veteres et publica saltem His intacta malis agerentur sacra: sed omnes Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem Maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones, Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, Intulerit, ubi velari pictura iubetur,
Quaecunque alterius sexus imitata figuram est. Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut quis Simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
Et Vaticano fragiles de monte patellas
Ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras? 345
Audio, quid veteres olim moneatis amici: Pone seram, cohibe: sed quis custodiet ipsos: Custodes? cauta est et ab illis incipit uxor. Iamque eadem summis pariter minimisque libido, Nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum, Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum. Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas, Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam. Haec tamen argenti superest quodcunque paterni Levibus athletis ac vasa novissima donat.
Multis res angusta domi: sed nulla pudorem
Paupertatis habet, nec se metitur ad illum, Quem dedit haec posuitque modum. Tamen utile quid sit
Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
Formica tandem quidam expavere magistra.
Prodiga non sentit pareuntem femina censum
At, velut exhausta recidivus pullulet arca Nummus et e pleno tollatur semper acervo, Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent. Sunt, quas eunuchi imbelles ac mollia semper Oscula delectent et desperatio barbae, Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas Summa tamen, quod iam calida matura iuventa, Inguina traduntur medicis, iam pectine nigro. Ergo spectatos ac iussos crescere primum Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus. Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat Balnea, nec dubie custodem vitis et horti Provocat, a domina factus spado: dormiat ille Cum domina: sed tu iam durum, Posthume, iamque Tondendum eunucho Bromium committere noli.
Si gaudet cantu, nullius fibula durat Vocem vendentis praetoribus: organa semper In manibus: densi radiant testudine tota
Sardonyches: crispo numerantur pectine chordae,
Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
Solatur gratoque indulget basia plectro.
Quaedam de numero Lamiarum ac nominis alti, 385
Cum farre et vino Ianum Vestamque rogabat, An Capitolinam deberet Pollio quercum
Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Aegrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput, dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna. Dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime divum,
Respondes his, Iane pater? Magna otia coeli: Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos. 395
Haec de comoedis te consulit: illa tragoedum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.
Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem Audax, et coetus possit quam ferre virorum Cumque paludatis ducibus, praesente marito, Ipsa loqui recta facie strictisque mamillis. Haec eadem novit, quid toto fiat in orbe: Quid Seres, quid Thraces agant: secreta novercae Et pueri: quis amet, quis decipiatur adulter.
Dicet, quis viduam praegnantem fecerit, et quo Mense: quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
Instantem regi Armenio Parthoque cometen
Prima videt: famam, rumoresque illa recentes Excipit ad portas: quosdam facit. Isse Niphatem
In populos magnoque illic cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,
Quocunque in trivio, cuicunque est obvia, narrat.
« AnteriorContinuar » |