Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:
Si volet haec eadem, fies de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam
Sidus et occulti miranda potentia fati?
Servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo. Poenituit multos vanae sterilisque cathedrae, Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carrinatis: et hunc inopem vidistis, Athenae,
Nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco. Metuens virgae iam grandis Achilles 210 Contabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?
Sed Rufum atque alios caedit sua quaeque iuventus, Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis affert, 215 Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, Quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris aera) Discipuli custos praenordet Acoenonoëtus Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon, Et patere inde aliquid decrescere: non aliter, quam 200 Institor hibernae tegetis niveique cadurci, Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet, Qui docet obliquo lanam deducere ferro: Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas, 225 Quot stabant pueri, quum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. Rara tamen merces, quae cognitione tribuni Non egeat. Sed vos saevas imponite leges, Ut praeceptori verborum regula constet, Ut legat historias, auctores noverit omnes, Tamquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus, Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat Nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli: dicat, quot Acestes vixerit annos, Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas? : Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat, Ut si quis cera vultum facit: exigite, ut sit Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum 240 Observare manus oculosque in fine trementes. Haec, inquit, cures, et, quum se verterit annus, Accipe, victori populus quod postulat, aurum.
Stemmata quid faciunt, quid prodest, Pontice, longo Sanguine censeri pictosque ostendere vultus Maiorum et stantes in curribus Aemilianos Et Curios iam dimidios humerosque minorem Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem? Quis fructus generis tabula iactare capaci Corvinum, posthac multa contingere virga Fumosos equitum cum dictatore magistros, Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox Ante Numantinos? si dormire incipis ortu Luciferi, quo signa duces et castra movebant? Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si Vanus et Euganea quantumvis mollior agna: Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum Squalentes traducit avos emtorque veneni Frangenda miseram funestat imagine gentem? Tota licet veteres exornent undique cerae Atria, Nobilitas sola est atque unica virtus. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto: Hos ante effigies maiorum pone tuorum : Praecedant ipsas illi te consule virgas. Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi
Iustitiaeque tenax factis dictisque mereris, Agnosco procerem, Salve Gaetulice, seu tu Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus Civis et egregius patriae contingis, ovanti Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui 30
Indignus genere et praeclaró nomine tantum
Insignis? Nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem cycnum, parvam extortamque puellam Europen: canibus pigris scabieque vetusta Levibus et siccae lambentibus ora lucernae Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est, Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis Et metues, ne tu sis Creticus aut Camerinus.
His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40 Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, Ut te, conciperet, quae sanguine fulget Iuli, Non quae ventoso conducta sub aggere texit. Vos humiles, inquis, vulgi pars ultima nostri, Quorum nemo queat patriam monstrare parentis: 45 Ast ego Cecropides. Vivas et originis huius Gaudia longa feras: tamen ima plebe Quiritem Facundum invenies: solet hic defendere causas Nobilis indocti: veniet de plebe togata, Qui iuris nodos et legum aenigmata solvat. Hic petit Euphraten iuvenis domitique Batavi Custodes aquilas, armis industrius: at tu Nil, nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae. Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod Illi marmoreum caput est, tua vivit imago... Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem Sic laudamus equum, facili cui plurima palma Fervet et exsultat rauco Victoria Circo.
Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cuius Clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis:
Sed venale pecus Corythae posteritas et
Hirpini, si rara iugo Victoria sedit.
Nil ibi maiorum respectus, gratia nulla Umbrarum, dominos pretiis mutare iubentur
Exiguis, trito ducunt epiredia collo
Segnipedes dignique molam versare Nepotis. Ergo ut miremur te, non tua, primum aliquid da,
Quod possim titulis incidere praeter honores,
Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes. 70 Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum
Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo. Rarus enim ferme sensus communis in illa
Fortuna. Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futurae Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere famae, Ne collapsa ruant subductis tecta columnis. Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos. Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer: ambiguae si quando citabere testis Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis Falsus, et admoto dictet periuria tauro, Summum crede nefas animam praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas. Dignus morte perit, coenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aëno. Exspectata diu tandem provincia quum te Rectorem accipiet, pone irae frena modumque, Pone et avaritiae: miserere inopum sociorum. Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.
Respice, quid moneant leges, quid curia mandet, Praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu, Piratae Cilicum. Sed quid damnatio confert,
Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit? 95 Praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, Iamque tace. Furor est, post omnia perdere naulum. Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par Damnorum, sociis florentibus, et modo victis.
« AnteriorContinuar » |