Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Praecipue causis, ut linguas mancipiorum :..
Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi. 120
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et aere.

Idcirco ut possim linguam contemnere servi,
Utile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125
Deceptas? Festinat enim decurrere velox
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.

Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus, 130 Stantibus et salvis his collibus, undique ad illos Convenient et carpentis et navibus omnes,

Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.

Haec exempla para felicibus: at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi nostrique Lares, quos thure minuto-

135

Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus

A tegete et baculo? viginti millia fenus

140

Pignoribus positis, argenti vascula puri,
Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
De grege Moesorum, qui me cervice locata
Securum iubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Qui multas facies pingat cito: sufficiunt haec,
Quando ego pauper ero. Votum miserabile, nec spes

:

145

His saltem: nam quum pro me Fortuna rogatur,

Affigit ceras illa de nave petitas,

Quae Siculos cantus effugit remige surdo.

:

150

SATIRAX.

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus,
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5
Conatus non poeniteat votique peracti?

Evertere domos totas optantibus ipsis
Di faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur

Militia. Torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia.

Viribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura
Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balaena Britannica maior.
Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors: rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula 'puri,

10

15

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis, 20 Et motae ad Lunam trepidabis arundinis umbram:

Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis

Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur 25

Fictilibus: tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum,
Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quanquam non essent urbibus illis
Praețextä et trabeae, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset praetorem curribus altis
Exstantem et medio sublimem in pulvere Circi
In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
Ex humeris aulaea togae magnaeque coronae
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus, et sibi Consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.
Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc praecedentia longi
Agminis officia et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cuius pudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi:
Interdum et lacrumas, quum Fortunae ipse minaci
Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

30

35

40

45

50

1

Ergo supervacua aut perniciosa petuntur,
Propter quae fas est, genua incerare Deorum.

55

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae, mergit longa atque insignis honorum
Pagina, descendunt statuae restemque sequuntur.
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Caedit et immeritis franguntur crura caballis.
Iam stridunt ignes, iam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus: deinde ex facie toto orbe secunda

[ocr errors][merged small]

Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum

65

Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
Spectandus: gaudent omnes. Quae labra? quis illi

70

75

Vultus erat? nunquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? quisnam
Delator? quibus indicibus? quo teste probavit?
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi? Sequitur fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas: nam, qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia nunc se
Continet atque duas tantum res anxius optat,
Panem et Circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium: magna est fornacula: pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.

80

1

Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Ut male defensus. Curramus praecipites et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
Cervice obstricta dominum trahat. Hi sermones
Tunc te Seiano, secreta haec murmura vulgi.
Visne salutari, sicut Seianus? habere

85

90

Tantumdem, atque illi summas donare curules?
Illum exercitibus praeponere? tutor haberi
Principis angusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo? Vis certe pila, cohortes

Egregios equites et castra domestica? quid ni
Haec cupias? et, qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quae praeclara, et prospera tantum,

95

Ut rebus laetis par sit mensura malorum?

Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,

An Fidenarum Gabiorumque esse potestas
Et de mensura ius dicere, vasa minora

100

Frangere pannosus vacuis Aedilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum. Nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

105

110

« AnteriorContinuar »