Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Coeperat audaces Paris aedificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
Et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.
Exitus ille utcunque hominis: sed torva canino
Latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor,
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti
Et Croesum: quem vox iusti facunda Solonis
Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
Exsilium et carcer Minturnarumque paludes
Et mendicatus victa Carthagine panis
Hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,
Si circumducto captivorum agmine et omni
Bellorum pompa, animam exhalasset opimam,
Quum de Teutonico vellet descendere curru?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas: sed multae urbes et publica vota
Vicerunt: igitur fortuna ipsius et urbis
Servatum victo caput abstulit, Hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
Integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

265

270

275

280

1

285

Formam optat modico pueris, maiore puellis Murmure, quum Veneris fanum videt anxią mater, 290 Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit, Corripias? Pulcra gaudet Latona Diana. Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem

Ipsa habuit: cuperet Rutilae Virginia gibbum
Accipere atque suam Rutilae dare. Filius autem 295

۱

Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet. Rara est adeo concordia formae
Atque pudicitiae. Sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,

Praeterea castum ingenium vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benigna
Larga manu: (quid enim puero conferre potest plus
Custode et cura natura potentior omni?)
Non licet esse viros: nam prodiga corruptoris
Improbitas ipsos audet tentare parentes.
Tanta in muneribus fiducia. Nullus ephebum
Deformem saeva castravit in arce tyrannus:
Nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
Strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
Maiora exspectant discrimina. Fiet adulter
Publicus et poenas metuet, quascunque mariti

300

305

1

310

Exigere irati: nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem

315

Interdum ille dolor plus, quam lex ulla dolori

Concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis
Verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
Sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
Matronae: mox quum dederit Servilia nummos,
Fiet et illius, quam non amat: exuet omnem
Corporis ornatum. Quid enim ulla negaverit udis
Inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
Deterior totos habet illic femina mores,

320

Sed casto quid forma nocet? quid profuit immo Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti? 325 Erubuit nempe haec, ceu fastidita, repulso,

330

Nec Sthenoboea minus, quam Cressa, excanduit et se
Concussere ambae. Mulier saevissima tunc est,
Quum stimulos odio pudor admovet. Elige, quidnam
Suadendum esse putes, cui nubere Caesaris uxor
Destinat. Optimus hic et formosissimus idem
Gentis patriciae rapitur miser exstinguendus
Messalinae oculis: dudum sedet illa parato
Flameolo, Tyriusque palam genialis in hortis
Sternitur et ritu decies centena dabuntur

335

Antiquo: veniet cum signatoribus auspex.
Haec tu secreta et paucis commissa putabas.
Non, nisi legitime, vult nubere. Quid placeat, dic:
Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas:

Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res 340
Nota Urbi et populo contingat Principis aures.
Dedecus ille domus sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio, sit tanti vita dierum

Paucorum. Quidquid melius leviusque putaris,
Praebenda est gladio pulcra haec et candida cervix. 345
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum 350
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti,
Coniugium petimus partumque uxoris: at illis
Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.

Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
Exta et candiduli divina tomacula porci:

355

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano,

Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscunque labores,

360

Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere, et coenis, et pluma Sardanapali,
Monstro, quod ipse tibi possis dare; semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae,
Nullum numen habes, si sit prudentia, nos te
Nos facimus, Fortuna, Deam, coeloque locamus,

365

SATIRA XI.

Atticus eximie si coenat, lautus habetur: Si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno Excipitur vulgi, quam pauper Apicius? Omnis Convictus, thermae, stationes, omne theatrum De Rutilo. Nam dum valida ac iuvenilia membra 5 Sufficiunt galeae, dumque ardens sanguine, fertur, Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, Scripturus leges et regia verba lanistae, Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum Creditor introitum solet exspectare macelli Et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregiusque coenat meliusque miserrimus horum Et cito casurus iam perlucente ruina,

10

Interea gustus elementa per omnia quaerunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus. Interius si

15

Attendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur. Ergo haud difficile est, perituram arcessere summam Lancibus oppositis vel matris imagine fracta,

1

Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile: sic veniunt ad miscellanea ludi

20

Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est: in Ventidio laudabile nomen

Sumit et a censu famam trahit. Illum ego iure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas:
Omnibus in Libya sit montibus: hic tamen idem 25

Ignoret, quantum ferrata distet ab arca

Sacculus. E coelo descendit γνῶθι σεαυτὸν,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Coniugium quaeras, vel sacri in parte senatus
Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se transducebat Ulysses

1

30

Ancipitem: seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas, te consule, dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho buccae.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque, etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te, deficiente crumena
Et crescente gula, manet exitus, aere paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit

35

1

40

Annulus, et digito mendicat Pollio nudo,

« AnteriorContinuar »