AQUINATIS SATIRAE XVI. RECENSUIT ET ANNOTATIONIBUS INSTRUXIT ERNESTUS GUILIELMUS WEBER, WEISSENSEAS, PHILOS, DR. ET PROFESSOR WIMARIAE, IN NOVO BIBLIOPOLIO, VULGO LANDES-INDUSTRIE-COMPTOIR, MDCCCXXV. VIRO MAGNIFICO SUMMF REVERENDO 10ANNI FRIEDERICO ROEHR, S. S. THEOLOGIAE DOCTORI, EQUITI ILLUSTRI, MAGNIDUCALIS AULAE CONCIONATORI SUPREMO, SUPREMI SENATUS SACRI SAXONICO - WIMARIENSIS CONCILIARIO, SUPREMO SACRORUM ANTISTITI, PASTORI PRIMARIO ET EPHORO GYMNASII MERITISSIMO VIR MAGNIFICE, SUMME REVERENDE GYMNASII EPHORE. Non existimo futuros esse, qui audaciae me et inverecundiae accusent, quod hancce Iuvenalis satirographi editionem nominis TUI praescriptione exornaverim, quum secum reputarint, eum talem esse, qui argumenta gravissima ex ethica disciplina deprompta, saluberrimisque sententiis distincta pertractaverit, ut sibi inde celebrem inter philosophos locum pararet, et a multis scriptoribus, veluti a Petro Blaesensi, Io. Sarisberiensi, Vincentio Bellov. aliisque Ethicus nominaretur. Ut unam saltem ex egregiis eius satiris commemorem, ex qua appareat, quam dignum se praestiterit hoc nomine, consideranda est decima, quae argumentum continet de precibus ac votis, praestantissimum sane, et aeque bene a Iuvenale atque a Platone aliisque philosophis pertractatum, ubi quum docuerit, homines parum intelligere, quae vera, quaeque opinata sint bona, ad extremum addit, orandum esse quam maxime, Ut mens sit sana in corpore sano: quod quidem dictum quam utile multis nostri aevi hominibus futurum esset, si ab ipsis animo infigeretur et diligenter observaretur, quantaque inde quum rei litterariae, tum civitatibus promanaret utilitas, non est quod TIBI, VIR MAGNIFICE, dicam, cuius sapientiam et consilium in deliberando, |