Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mus.

in ipsos monachos siue conuersos sententiam regularem preferre. Illud distinctius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui psonaliter dari absq. consensu totius capituli vel maioris partis et sanioris ipsius. Si que vero donationes vel alienationes, aliter quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse censeAd hec etiam phibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia Abbatis et maioris partis capituli p aliquo fideiubeat, vel ab aliquo mutuo pecuniam accipiat ultra pretium capituli vestri puidentia constitutum, nisi ppter manifestam domus vestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit non teneatur Conuentus p hijs aliquatenus respondere. Licitum sit preterea vobis in causis pprijs siue ciuilem siue criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimonijs uti, ne p defectum testium ius vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quelibet psona ad sinodos, vel conuentus forenses vos ire, vel iudicio seculari de vestra propria substantia vel possessionib3 vestris subiacere compellat, nec ad domos vestras causa celebrandi ordines, causas tractandi, vel aliquos publicos conuentus conuocandi venire presumat, nec regularem electionem Abbatis vestri impediat, aut de instituendo vel remouendo eo qui p tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus in cuius parochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus, substitutum Abbatem benedicere, et alia, que ad officium episcopale ptinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem Abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios nouitios benedicere, et alia, que ad officium suum ptinent, exercere, et vobis omnia ab alio episcopo percipere, que a vestro fuerint indebite denegata. Illud adjicientes, ut in recipiendis pfessionibus, que a benedictis vel a benedicendis Abbatib3 exhibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine noscitur instituta, ut, scilicet, Abbates ipsi, saluo ordine suo, pfiteri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam facere profes

sionem teneantur. Pro consecrationib3 vero altarium vel ecclesiarum, siue p oleo sacro, vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat exercere, sed hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcunq. malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte vacauerit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absq. contradictione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum proprijs episcopis nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum ppriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis, ut diximus communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum, auctoritate apostolice sedis recipere valeatis. Porro si episcopi vel aliarum ecclesiarum rectores in monasterium vestrum, vel personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam pmulgauerint, siue et in mercenarios vestros p eo quod decimas non soluitis, vel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu in benefactores vestros, pro eo que aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint, vel ad laborandum adiuuerint in illis diebz in quibz vos laboratis et alij feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tanquam contra sede apostolica indulta prolatam duximus irritandam. Nec ulle litere firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra tenorem apostolicorum priuelegiorum constiterit impetrari. Paci quoq. et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine prouidere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates, a prede

A A

cessorib3 nostris Romanis pontificib3 ordini vestro concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regib3 et principib3 vel alijs fidelib3 rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti priuelegio communimus. Decernimus vero ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere turbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibzlibet vexationib; fatigare. Sed omnia integra conseruentur eorum p quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usib3 omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate. Siqua igiter in futurum ecclesiastica secularisve psona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptauerit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisq. sui dignitate careat, reamq. se diuino iudicio de ppetrata iniquitate cognoscat, et a sacrocissimo corpore et sanguine Dei et Dãi redemptoris nostri Jhu Cristi aliena fiat, atq. in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantib3, sit pax dñi nostri Jhu Cristi, quatenus et hic fructum bone actionis pcipiant, et apud districtum Judicem premia eterne pacis inueniant, Amen, Amen, Amen. Huic bulle subscripserunt duo episcopi cardinales, octo presbyteri cardinales, et tres diaconi cardinales, quorum nomina et signa sunt in bulla sigillata. Data Lateran p manum Blasij sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarij xviij. kalend. Decembr, indictione sexta, incarnationis dñice anno m.cc.ij. Pontificatus vero dñi Innocentij pape iij. anno quinto.

XI. Confirmatio et protectio domini Alexandri pape quarti de Stanlawe et pluribus alijs Locis et priuilegijs supradictis.

H

LEXANDER episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs Abbati monasterij Loci Benedicti de Stanl. eiusq. fratrib3, tam presentib3 quam futuris, Regularem vitam pfessis imppetuum, Religiosam vitam eligentib3, apostolicum

conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a pposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Ea ppter dilecti in dño filij vestris iustis postulationibz annuimus, et monasterium sancte Dei genetricis Marie et virginis Loci Benedicti de Stanl., Couentr. diocesis, in quo diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuelegio communimus. Inprimis siquid statuentes, ut ordo monasticus qui secundum dñi et beati Benedicti regulam, atq. institutionem Cysterciensium fratrum, a vobis post generale concilium susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, ppetuis ibidem temporib; inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunq. possessiones, quecunq. bona idem monasterium in presentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum vel principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis, prestante dño, poterit adipisci, firma vobis, vestrisq. successorib3, illibata pmaneant, in quibz hec proprijs duximus vocabulis exprimenda. Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnib; ptinentijs suis, terras, possessiones, prata, pascua, piscationes et nemora que habetis in parochijs ecclesiarum positarum in locis de Blakeburn, Rach, et Eccles, vulgariter nominatis. Terras, possessiones, prata, pascua, piscationes et nemora que habetis in territorijs villarum que Wolueton, Croenton, et Castelton vulgariter appellantur, domos quas habetis in villis, que vulgariter Wycus et Cestria nominantur, de Staneye, de marisco de Steyninges, de Acton, de Eston, de Wynlaton, de Alt, de Merland, de Wolueton, de Stanword, de Whyteword, et Bacford grangias cum omnib; ptinentijs earundem, maneria que habetis in locis que Blakeburn et Eccles vulgariter nominantur, cum omnib3 ptinentijs eorundem, cum terris, pratis, vineis, nemorib3, usuagijs, et pascuis, in bosco, et plano, in aquis, et molendinis, in vijs et semitis, et omnib; alijs libertatib; et immunitatib; suis. Sane noualium vestrorum que proprijs manib; aut sumptib; colitis de quib; aliquis hactenus non pcepit, siue de ortis, virgultis, et piscationib3 vestris, seu

de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoq. vobis, (&c. ut supra in bulla Innocentij pape iij. usq. ad illam clausulam.) Quod siquis forte retinere presumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos et conuersos regularem sententiam promulgare, (&c. omnia ut supra in bulla Innocentij pape iij. usq ad illam clausulam.) Nec litere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra indulta apostolicorum priuelegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis, excommunicatis et interdictis diuina* officia

* This clause is very significant.

The country had not long been freed from the great interdict of Pope Innocent III., which lasted six years, and the effects of which are graphically described by the biographer of Archbishop Langton. "On Monday in Holy week, (1208,) which happened to be the vigil of the Annunciation, the bishops proclaimed the sentence of general interdict over the whole of England. From that moment all spiritual acts must cease; all visible intercourse between heaven and earth was suspended, and the Church withdrawn from the kingdom, or rather its life and soul were withdrawn, while the body remained. As an ecclesiastical act, the features which most struck the minds of the country people were, that the daily sacrifice ceased, the doors of the churches were shut against them; that the dead were carried outside of the town's gate, and buried in ditches and road sides, without prayer or priest's offices. The images of apostles and saints were taken down or veiled; the frequent tinkle of the convent bell no longer told the serf at the plough how the weary day was passing, or guided the traveller through the forest to a shelter for the night. Religion, wont to mix with and hallow each hour of the day, each action of life, was totally withdrawn. The state of the country resembled a raid of the Danes, or the days of old Saxon heathendom, before Augustine had set up the cross at Canterbury, or holy men had penetrated the forest and the fen."

At the commencement of the interdict, the Cistercians, relying on the loneliness of their houses, celebrated the divine offices as usual; but the plea was disallowed by the pope, and the interdict rigorously enforced. However, on Archbishop Langton's intercession, he allowed the celebration of the mass once in every week in conventual churches, provided the doors were shut to keep out strangers, no bell rung, and the service only said, not chanted. His successor, Alexander IV., by this bull, however, permitted the divine offices to be celebrated as usual, even though the land was under interdict.

« AnteriorContinuar »