Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Stanl. inspexisse in hec verba, Uniuersis sancte matris (&c. ut in supra folio primo precedente usq. ad finem.) Quia vero periculosum esset fratrib3 dicti monasterij originale istud secum circumferre, ut eius transcripto fides indubitata adhibeatur, nos predictus episcopus presentibz sigillum nostrum ad requisitionem fratris Ad. de Leyk predicti monasterij monachi fecimus apponi. Dat. apud Teruen in Oct. natiuitatis beate Marie virginis anno gratie mo cco lxxx quinto. Et consecrationis nostre vicesimo octauo.*

VI. Litere domini Johannis electi Dublinensis de recordatione donationis de aduocatione ecclesie de Whalleye facte nobis propter periculum circumferendi originale domini comitis Lincoln.

[ocr errors]

NIUERSIS hoc scriptum inspecturis vel audituris, Johannes miseratione diuina Dublinensis electus salutem in omni saluatore. Noueritis nos cartam magnifici viri dñi H. de Lascy, comitis Lincoln, factam dilectis nobis in Cristo Abbati et Conuentui Loci Benedicti de Stanl. in Cestrishiria inspexisse in hec verba. Uniuersis sancte matris ecclesie filijs (et cetera omnia ut supra in folio primo prox. precedente usq. ad finem.) Quia vero periculosum esset fratrib3 predicti monasterij tale originale secum circumferre, ut eius transcripto fides indubitata adhibeatur, nos predictus electus, caritatis intuitu, presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi. Dat. apud Wynlaton in Oct. natiuitatis beate Marie anno gratie m° cco lxxx quinto.

* This certificate of Bishop Roger de Meuland is given by Madox, formulare Anglicanum, and he describes the seal. Adam de Leyk does not appear as one of the monks in Dr. Whitaker's list, unless it is so written for Adam de Lostoke.

VII. VIII. IX. Carta, triplex, domini Rogeri de Meuland, Couentrensis et Lichfeldensis episcopi de Licentia transferendi abbathiam de Stanlawe usq. ad Whalleye.

R

OGERUS permissione diuina Couentr. et Lichef. episcopus, dilectis in Cristo filijs Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. salutem cum benedictione et gratia salutari. Ex insinuatione nobilis viri dñi Henr. de Lascy, Com. Lincoln, patroni vestri, intelleximus quod maris vicinitas vobis est adeo inimica, quod situm et locum abbathie predicte inundationes maris latenter occupant et consumunt, ita quod in breui mora tuta vobis in loco eodem aliqualiter non patebit. Propter quod nobis supplicauit humiliter et deuote, ut vobis remedium in hac parte paterna sollicitudine adhibere curaremus, et licentiam vos transferendi ad alium locum tutum in nostra diocesi situatum vobis concedere dignaremur. Cum igitur ex cura suscepti regiminis teneamur quieti ac securitati religiosorum modis quib3 possumus prouidere eiusdem nobilis viri deuotis precib3 inclinati. Si ppter maris pericula sicut idem nobis suggessit collegio vestro tuta mora non pateat in Loco de Stanl. predicto transferendi vos ad alium locum tutum in nostra diocesi quem idem patronus vester vobis viderit oportunum, transferendiq. ad eundem ossa nobilium apud vos nunc humatorum liberam vobis concedimus facultatem. Omnib; vobis et monasterio vestro sub nomine de Stanl. iuste et rationabiliter concessis post translationem hanc in suis firmitate et robore ppetuis temporib3 duraturis. In cuius rei testimonium presentib3 sigillum nostrum est appensum. Valete. Dat. apud Prees v. kalend. Decembr. anno dñi mo cco lxxxv, et consecrationis nostre xxviij.

X. Scriptum domini Rogeri de Meuland Couentrensis et Lichfeldensis episcopi de testificatione et approbatione domini Nicholai Pape quarti super appropriationem ecclesie de Whalleye.

a

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos hoc scriptum puenerit, Rogerus permissione diuina Couentr. et Lichef. episcopus salutem in eo qui est omnium vera salus. Literas sanctissimi patris dñi Nicholai pape iiij, cum vera bulla et filo serico integras, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas inspici et in nostra presentia examinari diligenter fecimus sub hac forma. Nicholaus episcopus seruus seruorum Dei (&c. ut supra [p. 182] usq. ad finem bulle.) Attendentes itaq. causas superius in literis papalib3 expressas, veras esse et legitimas, ac easdem literas veritate expressa totaliter esse impetratas, appropriationem ecclesie de Whalleye predicte cum capellis et iurib3 ptinentib3 ad eandem secundum vim et formam literarum papalium predictarum p nobis et successorib3 nostris auctoritate pontificali tenore presentium approbantes, et appropriationi eidem consensum adhibemus expressum. Jure tamen et dignitate nostra et ecclesiarum nostrarum Couentr. et Lichef. in omnib; semper saluis. Indempnitati siquid nostre et successorib3 nostrorum quo ad sequestra et alia et vacationum et inductionum tempore nobis ac eis possent futuris temporib3 puenire p religiosos eosdem sufficienter prospectum existit, quod p presentes pfitemur ne id in dubium in posterum a successorib3 nostris vel alijs aliqualiter reuocetur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentib; est appensum. Dat. apud la Lee pridie Idus martij anno dñi mo cco nonag. quarto et consecrationis nostre xxx. octauo.

XI. Scriptum magistri de Radeswell, archidiaconi Cestrie, de testificatione et approbatione bulle domini Nicholai pape quarti super appropriationem ecclesie de Whalleye.

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos puenerint hec scripta, Robertus de Radeswell archid. Cestrie salutem in eo qui est omnium vera salus. Literas venerabilis patris et dñi nostri reuerendi dñi Rogeri Dei gratia Couentr. et Lichef. episcopi inspeximus et examinauimus cum omni diligentia in hec verba: Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos puenerint hec scripta, Rogerus pmissione diuina Couentr. et Lichef. episcopus (&c. ut supra ex alia parte usq. ad illud et consecr. nostre xxxviij.) Quas quidem appropriationem ac eiusdem venerabilis patris approbationem similiter tenore presentium approbamus et eiusdem iure et auctoritate archidiaconali consentimus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum p nobis et successorib3 nostris presentib; est appensum. Dat. apud la Lee Idus Martij anno dñi mo cco nonagesimo quarto.

Item habemus ista duo munimenta ultimo hic scripta, videlicet, predictorum dñi Couentr. et Lichef. episcopi et Archid. Cestrie sub manu publica tribus signis notariorum. Item habemus scriptum dicti domini Couentr. et Lichef. episcopi de approbatione appropriationis dicte ecclesie de Whalleye p se sub manu publica signo unius notarij signatum.

XII. XIII. Confirmatio et quietaclamatio, duplex, domini Henrici de Lascy comitis Lincoln post impetrationem bulle Nicholai pape quarti.

a

NIUERSIS sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum puenerit, Henricus de Lascy, comes Lincoln, constab. Cestrie, dñus de Ros et de Reweynnok, salutem in dño. Cum sanctissimus in Cristo dñus Nicholaus papa quartus Dei ductus ducatu ad nostram instantiam, ecclesiam de Whall. monachis nostris Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. et eorum successorib3 in pprios usus concesserit, nos concessionem et appropriationem has ratas habentes et gratas, eam p nobis et heredib3 nostris concedimus et confirmamus. Unde licet predicti Abbas et conuentus ante appropriationem ut premisimus eis factam, seu in curia Romana impetratam nullam psonam ad ipsam ecclesiam de Whall. presentauerunt, nichilominus tamen volumus et concedimus p nobis et heredib3 nostris, quod predicti Abbas et Conuentus et eorum successores memoratam ecclesiam sic appropriatam eisdem imppetuum habeant teneant et possideant in pace omnimoda et quiete. Ita quod nec nos nec heredes nostri aliquod ius vel clameum seu aliquam actionem P breue de ultima presentatione, vel sine breui, seu p aliud breue quodcunq., aut et ratione statuti dñi Regis nup editi de terris aut tenementis aliquib3 ad manum mortuam non ponend., versus predictos Abbatem et conuentum vel eorum successores habere poterimus vel mouere, nec aliquod ius vel clameum in aduocatione eiusdem ecclesie de Whalleye imppetuum vendicare. In cuius rei testimonium presentib3 sigillum nostrum est appensum. Hijs testib3, dñis Rob. de Tateshale, Rob. fil. Rogeri, Willo le Vauasour sen., Rob. de Hereford, Jacobo de Neuille marescallo, militib3, et multis alijs. Dat. apud Rothelan iij. kalend. Martij anno regni Regis Edwardi fil. regis Henrici xxiij.

« AnteriorContinuar »