Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et concessionis nostrarum predictarum adeptus fuisset, quia tamen p diuersas euidentias coram nobis et consilio nostro in diuersis parliamentis nostris ostensas sumus plenius informati, quod capella predicta ecclesie de Whalleye, quam dilecti nobis in Cristo Abbas de Whalleye tenent in pprios usus fuit et est annexa ut de iure ecclesie sue supradicte. Volentes ipsorum indempnitati prospicere in hac parte aduocationem capelle predicte de assensu consilij nostri prefatis Abbati et conuentui reddidimus, necnon totum ius et clameum que in aduocatione illa habemus eis et eorum successorib3 p nobis et heredib3 nostris remittimus et quietuclamamus imppetuum. Volentes et concedentes p nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, quod prefati Abbas et conuentus habeant et teneant capellam predictam cum suis iurib3 et ptinentijs quibzcunq. sibi et successorib3 suis ecclesie sue predicte annexam, sicut Petrus de Cestria quondam psona ecclesie predicte eandem capellam eidem ecclesie annexam tenuit priusquam eadem ecclesia ut premittitur extitit appropriata. In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Norhampton xviij. die Martis anno regni nostri

octauo.

XXXI. Approbatio domine Isabelle* regine Anglie matris regis Edwardi tertij post conquestu de redditione et quietaclamatione domini Regis de capella Castri de Cliderhou nobis facta.

I

SABELLA dei gratia regina Anglie, dña Hibernie et comitissa de Pontieu, omnib; ad quos presentes litere puenerint, salutem. Sciatis quod cum dñus Edw. rex Anglie illustris filius noster carissimus de assensu magni consilij sui aduocationem

* On the attainder of Thomas, earl of Lancaster, the Honor of Clithero and Hundred of Blackburn were instantly seized into the king's hands, and remained in the crown until the commencement of the reign of Edward III., when they were

capelle castri de Cliderhou, quam tenemus ad vitam nostram ex concessione ipsius filij nostri, dilectis nobis in Cristo Abbati et conuentui de Whall. et successorib3 suis ut ius ecclesie de Whall. quam dicti Abbas et conuentus tenuit in proprios usus reddiderit, necnon totum ius et clameum que in aduocatione illa habuit eisdem et successorib3 suis p se et heredib3 suis remiserit et quietuclamauerit imppetuum p literas suas patentes quas inspeximus in hec verba. Edwardus Dei gratia rex Anglie (&c. ut supra in prox. carta precedente usq. ad illud, anno regni nostri octauo.) Nos predictis Abbati et conuentui et eorum successorib3 gratiam volentes facere specialem in premissis, licet nuper dñum Ricum de Moselay ad dictam capellam presentauerimus, dictas redditionem, remissionem et quietaclamationem p dictum dñum Regem filium nostrum prefatis Abbati et conuentui et eorum successorib3 factas, quantum in nobis est, confirmamus, approbamus et ratificamus p presentes. Nolentes quod predicti Abbas et conuentus seu successores sui, ratione aduocationis capelle predicte, p nos vel ministros nostros quoscunq. inde occasionentur, molestentur in aliquo seu grauentur. In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Dat. apud Couentr. xiij. die Maij anno regni Regis Edwardi filij nostri predicti octauo.

XXXII. Scriptum domini Rogeri de Northburgh Couentrensis et Lichfeldensis episcopi de licentia sua et auctoritate adquirendi capellam castri de Cliderhou nobis facta.

R

OGERUS permissione diuina Couentr. et Lich. episcopus dilectis in Cristo filijs Abbati et Conuentui de Whalleye, nostre diocesis, salutem, gratiam, et benedictionem. Petitio

granted for life to Queen Isabella. But the attainder of Thomas of Lancaster having been reversed previously to her death, Henry, duke of Lancaster, at once succeeded to the Honor.

vestra nobis exhibita continebat, quod licet ea cclesiam parochialem de Whall. nostre diocesis cum capellis suis, iurib3 et ptinentijs uniuersis, appropriationis titulo dudum fuissetis canonice assecuti, dictamq. ecclesiam cum capella de Cliderhou tanquam eidem ecclesie annexa et ab ea dependente, iuxta vim et formam appropriationis huius possederitis aliquamdiu pacifice et quiete. Subsequenter tamen dñus noster Rex Anglie, credens aduocationem capelle predicte infra castrum de Cliderhou constitute ad suam donationem ptinere, capellam ipsam dño Joh. de Wodehous clerico concessit cum suis iurib3 et quibzcunq. pertinentijs obtinend. qui dicte capelle possessionem virtute regie concessionis huius adeptus circumscripta auctoritate ordinaria quacunq. fructus ipsius capelle p nonnulla tempora sic percepit de eis p sue voluntatis libito disponendo. Verum prefatus dñus noster Rex Anglie pspiciens ex premissis et alijs veris informationib3 quas postmodo recepit in concessione seu donatione capelle huius se circumuentum fuisse, prefatam capellam ecclesie de Whalleye supradicte redintegrauit quatenus ad eum ptinuit, a vobis nomine monasterij vestri, tanquam eidem ecclesie annexam et ab ea dependentem ab antiquo, cum suis iurib3 et ptinentijs uniuersis futuris temporib3 possidendam, prout in literis regijs sup hijs confectis et nobis exhibitis plenius continetur. Volentes igiter futuris hominum malitijs quantum de iure poterimus obuiare, possessionem dicte capelle ab ecclesia vestra de Whalleye supradicta dependentis et ea occasione ad ius et pprietatem monasterij vestri ptinentis ut premittitur nanciscendi et adipiscendi auctoritatem et licentiam quatenus ad nos ptinet vobis concedimus p presentes. Jure cuiuslibet, dignitate et honore ecclesiarum nostrarum Couentr. et Lich. in omnib3 semper saluis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentib3 est appensum. Dat. apud Sallowe pridie Idus Maij anno dño millesimo, ccco tricesimo quarto, et consecrationis nostre xij.

Memorand. quod post ingressum nostrum in dictam capellam

castri de Cliderhou, decimarumq. oblationum et obuentionum ipsius capelle perceptionem virtute literarum dñi Regis, Regine et dñi episcopi diocesani nostri hic superius positarum, dñus Ric. de Moselay qui p resignationem dicti dñi Johannis de Wodehous, et ex collatione prefate dñe Regine dictam capellam occupauit, p quoddam breve, quod dicitur Scire facias, nos districtissime placitauit de capella supradicta, et commouit aduersus nos dñum Cancellarium et

omnes magnos de cancellaria. Ita quod fecimus in magno periculo et timore causa dicte capelle, nisi dñus noster Rex in hac parte generose suum auxilium impendisset. Tandem inter dictum dñum Ricardum et nos concordia facta fuit, videlicet, quod eidem ad totam suam vitam xl. libras annui redditus solueremus,* et ipse fecit nobis quietaclamationem de omni iure quod in dicta capella habuit, et scriptum quod habuit de dña Regina de donatione et concessione capelle nobis liberauit, quorum tenores de verbo ad verbum hic ponuntur.

* Most probably it was during the treaty for this compromise that the people collected, crying out, Væ vobis, Simoniaci. If we may trust the songs of the day, simony was the evil of the time :

Jacet ordo clericalis

In respectu laicalis,
Sponsa Cristi fit venalis,
Generosa generalis ;

Veneunt altaria,
Venit eucharistica,

Cum sit nugatoria
Gratia venalis.

XXXIIA. Copia scripti quod fecimus domino R. de Moselay de xl. libris annui redditus.

O

MNIBUS Cristi fidelib; ad quos presentes litere puene

rint, ffrater Robertus Abbas de Whalleye et eiusdem Loci conuentus salutem in dño. Noueritis nos unanimi assensu et voluntate dedisse et concessisse Ricardo de Moselaye clerico unum annuum redditum xl. librarum capiend. et recipiend. annuatim ad totam vitam suam apud Merland in com. Lanc. de manerijs nostris de Steyninges, de Cho, Merland, et Blakeburn in comitatu predicto ad duos anni terminos, videlicet ad festa sancti Michaelis et Pasche, p equales portiones, primo termino solutionis incipiente ad festum sancti Michaelis prox. sequens post datam confectionis huius scripti, et sic de anno in annum ad terminos prenominatos prefato Ricardo ad totam vitam suam. Concedimus etiam p nobis et successorib3 nostris quod si predictus annuus redditus a retro fuerit ad aliquem terminum in parte vel in toto, liceat predicto Ricardo, attornato seu attornatis vel assignatis suis, in predictis manerijs distringere, tam p oues et aueria de carucis, quam p alia bona et catalla in predictis manerijs qualitercunq. inuenta, et districtionem retinere quousq. de omnib3 arrerijs predicti redditus, simul cum dampnis et expensis, que idem Ric. ea occasione sustinuerit, plenarie fuerit satisfactum. In cuius rei testimonium hijs presentib3 literis sigillum nostrum commune apposuimus. Hijs testib3, Johanne fil. Thome de Assheton, Rob. de Assheton, Henr. Banastre, Nicho Banastre, Thoma de Syngelton, Joh. de Dinelay, Joh. de la Legh, Ric. de Grenacr, Henr. de Lascy, Nich de Holden, et alijs. Dat. apud Whalleye die Martis prox. post festum exaltationis sancte crucis anno regni Regis Edw. tertij post conquestu octauo.

H H

« AnteriorContinuar »