Imágenes de páginas
PDF
EPUB

in Reued in puram et perpetuam elemosynam: Donationem, etiam concessionem et confirmationem quas Hugo filius Siwardi de Reued per cartam suam fecit prefatis Abbati et monachis de Whalleye de quinque acris terre cum pertinentijs in Reued in puram et perpetuam elemosynam: Ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, prefatis Abbati et monachis apud Whalleye iam commorantibus et successoribus suis, Abbatibus et monachis de Whalleye, concedimus et confirmamus, sicut litere, carte, et scripta predicta rationabiliter testantur, et prout ijdem Abbas et monachi de Whalleye terras et tenementa predicta modo tenent, predecessores sui ea hactenus tenuerunt. In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Ebor. primo die Martij anno regni nostri secundo.

XLIV. Carta domini Regis Edwardi secundi post conquestum de licentia adquirendi xx. libratas terre de terris et tenementis que de ipso non tenentur in capite, nobis facta.

DWARDUS Dei gratia rex Anglie dñus Hibernie et dux Aquitanie, omnibus ad quos presentes litere peruenerint salutem. Sciatis quod de gratia nostra speciali concessimus et licentiam dedimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, dilectis nobis in Cristo Abbati et conuentui de Whalleye, quod ipsi xx. libratas terre et redditus cum pertinentijs tam in feodo suo proprio quam alieno, terris tenementis et redditibus que de nobis tenentur in capite, duntaxat exceptis, adquirere possint. Habend. eisdem Abbati et conuentui et successoribus suis de capitalibus dñis feodi illius per seruicia inde debita et consueta imppetuum. Statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendam edito non obstante. Cum tamen per inquisitiones inde modo debito faciendas, et in cancellaria nostra vel heredum nostrorum rite retornandas compertum sit quod id fieri possit absque preiudicio nostro et heredum nostrorum

ac alterius cuiuscunque. In cuius rei testimonium has literas nostras

fieri fecimus patentes.

Teste meipso apud Ebor. xx. die Novembris

anno regni nostri decimo.

XLV. Carta domini Regis Edwardi primi post conquestum de warena habenda in omnibus dominicis terris ecclesie de Whalleye, rectoribus dicte ecclesie facta.

Dum

Ita quod nullus

DWARDUS Dei gratia rex Anglie, dñus Hibernie et dux Aquitanie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, justiciarijs, vicecomitibus, prepositis, ministris, et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Petro de Cestria psone ecclesie de Whalleye quod ipse et successores sui, psone ecclesie predicte, imppetuum habeant liberam warenam in omnibus dñicis terris ecclesie sue predicte de Whall. in comitatu Lanc. tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre. intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warenam pertineat sine licentia et voluntate ipsius Petri vel successorum suorum super forisfacturam nostram decem librarum. Quare volumus et firmiter percipimus pro nobis et heredibus nostris quod predictus Petrus et successores sui imppetuum habeant liberam warenam in omnibus dominicis terris ecclesie predicte, dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre. Ita quod nullus intret terras illas ad fugandum, vel ad aliquid capiendum quod ad warenam pertineat sine licentia et voluntate ipsius Petri vel successorum suorum super forisfacturam nostram decem librarum, sicut predictum est. Hijs testibus, venerabilibus patribus R. Bathon et Wallensi, J. Wyntoniensi, et S. Waterfordensi, episcopis, Henr. de Lascy, comite Linc., Johe de Warena comite Surr., Johe da Vescy, Reginaldo de Grey, Thoma de Clare, Willo de Latymer, Willmo de Leyburn,

Roberto* filio Johis, Johe de Montalto, et alijs. Dat. per manum nostram apud Newardthlan nono die Maij anno regni nostri duodecimo.

Memorandum quod cum quedam perticula terre infra bundas terrarum dñicarum ecclesie de Whalleye fuit data per cartam cuidam seculari per quendam Galfridum quondam decanum de Whalleye, et per redemptionem tempore dñi Petri de Cestria, ultimi rectoris dicte ecclesie ante appropriationem de eadem nobis factam, ad ius eiusdem ecclesie est reuersa. Ideo ponuntur hic carte et confirmationes primo qualiter eadem terra vocata vulgariter Snelleshout fuit ab ecclesia alienata, et postea qualiter ad eandem ecclesiam est reuersa.

* Robert Burnell, bishop of Bath and Wells, the son of Robert, baron de Burnell, elected January, 1274, died Oct. 1292. Joannes de Pontissara, bishop of Winchester. The poem before alluded to must again be consulted.

[blocks in formation]

+ The name Snelleshou is still preserved in a farm in the park of Clerk Hill, the precise place where Snelleshou would have been enquired for.

XLVI. Carta Galfridi Decani de Whalleye facta Elie filio Thome de terra vocata Snelleshou infra bundas de Whalleye.*

[ocr errors]

CIANT omnes tam presentes quam futuri quod ego Galfridus decanus de Whalleye dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Elie seruienti meo pro homagio et seruicio suo totam terram que fuit Radi Proudfot cum omnibus pertinentijs suis et insuper totam terram meam dñicam ex orientali parte vie que ducit de Wysewall apud Reued cum nouo assarto meo et totam terram que poterit assartare a predicta via usq. in Garecloghes, saluo mihi bosco meo, illi et heredibus suis tenend. de ecclesia de Whalleye et de me et successoribus meis in feudo et hereditate libere et honorifice, solute, integre et quiete. Reddend. inde annuatim predicte ecclesie de Whalleye et mihi et successoribus meis pro omni seruicio tres solidos argenti ad festum Omnium Sanctorum. Hijs testibus, Henr. de Blakeburn, Ad. de Blak., Rogero de Samlesbury, Ric. de Alston, Uctredo clerico, Gilberto de Blak., Rogero de Blak., Rob. fil. Galfridi decani de Whalleye, Johe ffitton, Ric. de Aluetham, Henr. de Aluetham, et multis alijs.

XLVII. Confirmatio Johannis de Lascy, constabularij Cestrie, de donatione predicti Galfridi decani de Whalleye de terra de Snelleshou.

[ocr errors]

MNIBUS has literas visuris et audituris, Joh. de Lascy, constab. Cestrie, salutem. Nouerit uniuersitas vestra me concessise et hac presenti carta mea confirmasse Elie filio

* This deed, its confirmation by the patron and the ordinary, lead to something more than a suspicion that the dean of Whalley was, so far as his territorial acquisitions were concerned, a mere rector of the parish, and as such seised jure

Thome terram quam Galfridus decanus de Whalleya dedit illi et heredibus suis, sicut in carta antedicti Galfridi decani continetur. Saluo seruicio pertinente ad ecclesiam. Testes sunt G. de Notton tunc senesc., Willo de Bello monte, Eudo de Lungeuillers, Henr. de Nouo mercato, Hug. de Dutton, Gilbertus filius G. de Notton senescalli, Henr. Wallensis, magister Rogerus medicus, magister Walterus de Castellis, Rob. de Stapleton clericus, Joh. capellanus, et multis alijs.

XLVIII. Approbatio et ratificatio domini Walteri Couentrensis episcopi de predicta terra de Snelleshou.

O

MNIBUS Cristi fidelib3 ad quos presens scriptum puenerit, W. pmissione diuna Couentr. episcopus eternam in dño salutem. Noueritis nos inspexisse cartas dilectorum in Cristo filiorum dñi Joh. de Lascy constab. Cestrie et Galfridi decani de Whalleye super concessione et collatione cuiusdam terre facta Elie fil. Thome, quam quidem gratam habentes et ratam eam presenti scripto et sigilli nostri appositione prout in cartis eorum iuste et rationabiliter continetur duximus confirmand. Hijs testibus dño H. Abbate Cestri, Magistro R. de Maydenston archid. Salop., Magistro Alano de Tawell, Willo de Hatfeld, Gervasio de London, clericis, et multis alijs.

ecclesie. If he were the lord of the manor, and as such seised of the land, where was the necessity for resorting to the patron and ordinary? But it was necessary for a rector to have such a confirmation, nor is there much difficulty in supposing that the two carucates of land mentioned in Domesday as belonging to the church of St. Mary of Whalley, were the glebe of the church; for, according to Lord Coke, the carucate depended more on value than on quantity, and the warm, fertile situation of Whalley would produce a greater value under the fostering care of an ecclesiastical establishment, than the same quantity of land without similar advantages.

« AnteriorContinuar »