Imágenes de páginas
PDF
EPUB

scil. a cymiterio dicte capelle a parte occidentali directe usq. in le Kirkebrok, sequendo le Kirkebrok usq. le Mukelbrok, sequendo le Mukelbrok usq. ad fossatum descendens ad eundem Mukelbrok, sequendo fossatum usq. in sepem que p transuersum venit a cymiterio dicte capelle a parte orientali, et sic sequendo sepem usq. ad cymiterium predictum. Tenend. et habend. de me et heredib3 meis imppetuum libere, bene, et in pace et honorifice, cum omnib3 ptinentijs et aisiamentis in omnib3 locis et rebus sub terra et super terram ville de Rumword ptinentib3, sicut aliqua elemosyna vel terra ecclesie liberius et quietius dari aut haberi potest. Nichil inde reddendo alicui nisi preces et orationes, sicut scriptum Roberti Gredelay capitalis dñi predicti feodi quod Abbas de Stanl. et conuentus eiusdem Loci penes se habent de concessione et confirmatione predicte terre plenius testatur. Ego vero dictus T. et heredes mei totam predictam terram infra supra scriptas diuisas cum ptinentijs et libertatib, sicut prelocutum est, dictis Abbati et conuentui de Stanl. et prenominate capelle contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus acquietatibimus et defendemus. Et ut hec nostra donatio et concessio rata et stabilis pmaneat presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Joh. de Biron, Dauid de Hulton,* Ric. de Workedel, Ric. fil. Johannis fil. Meuric., Rob. de Schoresworth, et alijs.

XXXI. Confirmatio Roberti de Gredeley† de predicta terra de Saynte Mariden.

[ocr errors]

NIUERSIS ad quos presens scriptum puenerit Robertus Gredeley dñus de Mamecester salutem in dño. Noueritis me caritatis intuitu et p salute anime mee et

[blocks in formation]

omnium antecessorum et successorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe et capelle eorum de Saynte mariden totam terram iuxta eandem capellam cum ptinentijs et libertatib3 suis quam T. de Perpount eis dedit in puram et ppetuam elemosynam infra has diuisas, scil. a cymiterio dicte capelle &c. ut in carta prox. precedente, usq. ad illud verbum, sequendo sepem usq. ad cymiterium sicut carta ptestatur quam dicti Abbas et conuentus de dicto Thoma habent. Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquid de dicta terra exigere vel vendicare possimus imppetuum nisi preces et orationes. Sed sit libera et quieta ab omni exactione mei et heredum meorum sicut aliqua elemosyna vel terra ecclesie liberius et quietius obtinetur. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Joh. de Biron, Henr. de Trafford, Ric. de Moston, Rogero de Penhulb., Dauid de Hulton, Rob. de Schoreswrd., Willo de Radeclif, et alijs. Acc. apud Mamecestr. die Sancti Bonifacij anno regni regis Edw. fil. H. regis quarto.

XXXII. Carta Galfridi de Byron facta Thome fratri suo
de terre in Westhalghton.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Galfr. fil. Galfrid.

de Biron dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Thome fratri meo p homagio et seruicio suo terram illam in villa de Westhalghton quam Rog. fil. Ade de Penhulbury dedit Ricardo fratri meo. Habend. et tenend. sibi et heredib3 suis in feodo et hereditate de me et heredib3 meis, libere, quiete, integre, cum omnib3 ptinentijs, libertatib; et aisiamentis dicte terre ptinentib3, prout carta dicti Ricardi quam habet a dicto Rogero testatur. Redd. inde annuatim mihi et heredib3 meis duos solidos, scil. ad natiuitatem Dñi xij denarios, et ad natiuitatem beati Johannis Bapte xij denarios.

Et sciend. quod dictus Galfr. de Biron predictos duos solidos Rogero de Penhulbury et heredib3 suis annuatim psoluet p omni seruicio et exactione. Ego vero et heredes mei dictam terram cum omnibz ptinentijs et libertatib; predictis sepedicto Thome et heredib3 suis contra omnes gentes imppetuum warantizabimus. In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dopno Karolo tunc Abbate de Stanlawe, Rob. de Hulton, Rob. de Rediche, Ric. de Bolton, Willo Norrese, Stepho de Bredebury, Ric. de Trafford, Thoma de Hulm, et alijs.

XXXIII. Carta Gilberti de Barton de aduocatione ecclesie de Eccles facta Johanni comiti Lincoln.

n

OUERINT uniuersi presens scriptum inspecturi quod ego Gilbertus de Barton vendidi dimisi et hac presenti carta mea confirmaui dño meo dño Johanni de Lascy, comiti Linc. Constab. Cestrie, decem acras terre in villa de Barton de dominico meo iuxta Henneden, inter magnam stratam et mossam pxiores diuisis de Penhulbury cum aduocatia ecclesie de Eccles cum capellis et omnib3 libertatib3, ptinentijs, et aisiamentis ad dictas terras et aduocatiam dicte ecclesie spectantib3, scil. in siluis, in pratis, in pascuis, in pasturis, in communib3, in vijs, in semitis, in aquis, in moris, in mariscis, ad villam de Barton ptinentib3, salua mihi et heredib3 meis haia mea de Bolesnape, et saluis mihi piscarijs, assartis, stagnis, molendinis, factis et faciendis, ubi mihi commodius esse videro. Istas terras cum prenominata aduocatia ecclesie de Eccles de me et heredib3 meis in posterum liberas, quietas, et solutas vendidi et dimisi dño meo comiti Linc. sibi et heredib3 suis vel cuicunq. illas dare voluerit imppetuum. Tenendas et habendas p acquietantia quam fecit erga Aaron Judeum Eboraci p me, scil. de ducentis marcis et quinquaginta argenti quib3 erga predictum Judeum tenebar obligatus.

Nec ego nec heredes mei in posterum aliquid ius vel clameum in sepedictas terras et in aduocatia eiusdem ecclesie habere poterimus neq. p breve de ultima presentatione neq. p. aliquid aliud quod contra venditionem adquiri vel impetrari possit. Ego vero vel heredes mei prenominatas terras cum prenominata aduocatia ecclesie de Eccles dño meo Johi de Lascy, Comiti Linc. Constab. Cestrie, et heredib3 suis vel suis assignatis contra omnes homines fideliter warantizabimus et acquietabimus. In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum p me et heredib3 apposui. Hijs testibz, dño Ad. de nouo Mercato, dño Rog. de Cestr., Colino de quatuor maris, Guerardo et Baldewyno Teutonicis, Hen. de Longo campo, et Willo de Longo campo, dño H. psona de Rowell, Rogero de Notton, Walto de Ludehm, Waltero clerico de Pontefracto, dño H. Walense tunc sen., Osberto psona de Donyngton, Mich. de Thaneth, et multis alijs.

XXXIV. Quietaclamatio Willmi de Eccles de uno pare
cyrothecarum.

MNIBUS Cristi fidelib3 presens scriptum inspecturis vel audituris, Willmus de Eccles clericus salutem in dño. Noueritis me concessisse et presentis scripti testimonio de me et heredib3 meis quietuclamasse dño meo dompno Roberto* Abbati Loci Benedicti de Stanlawe, necnon Conuentui eiusdem loci totum ius meum clameum et calumpniam quam habui aut habere potui in seruicio annualis redditus, scil. unius paris cyrothecarum albarum quod quidem seruicium Alicia de Eccles mihi tenebatur facere p terra quam de me tenuit in Eccles. Ita libere et quiete quod nec ego nec heredes mei nec aliquis p me vel p me nec nomine meo aliquid iuris vel clamei aut calumpnie in predicto seruicio de cetero exigere

* Robertus Haworth, abbot A.D. 1272, till the translation to Whalley.

vendicare poterimus vel obtinere, nisi preces et orationes.

In cuius

rei testimonium presenti scripto sigillum meum p me et heredib3 meis apposui. Hijs testib3, Roberto de Schoresword, Joh. de Barton, Ric. de Bolton, Ad. de Hulm, Ric. de Birches, Germano de Neuham, cum alijs.

XXXV. Carta Willielmi de Eccles facta Alicie sorori sue
de terra in Eccles.

S

CIANT presentes et futuri quod ego Willus de Eccles

dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Alicie sorori mee totam terram illam quam Johes de Wortheleye in villa de Eccles prius tenuit, et unam acram iacentem sup le Crossefeld, scil. illam acram quam Ewok le minour prius tenuit. Habend. et tenend. de me et heredib3 meis sibi et heredib3 suis vel suis assignatis libere quiete integre bene et in pace cum omnib3 libertatib3 et aisiamentis dicte ville de Eccles ptinentib3. Redd. inde annuatim mihi et heredib3 meis ipsa et heredes sui aut assignati unum par albarum cyrothecarum ad assumptionem beate Virginis p omnib3 seruicijs secularib3, exactionib; et omnib; aliis demandis dicte terre ptinentib3. Et ego vero W. et heredes mei totam predictam terram cum ptinentijs dicte Alicie vel heredib3 suis aut assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus. Et si contingat me mori anteq. Matilda uxor mea legitima moriatur quod absit, et dicta Matilda aliquam dotem de terra prenominata exigere voluerit, concedo quod heredes mei dicte Matilde de terra sua ppria p dote prenominate terre satisfaciant sub pena octo librarum magistro hospitalis de Juele. In cuius rei testimonium huic presenti carta mea sigillum meum apposui. Hijs testib3 dño Joh. de Biron, Ric. de Workedel,* Alex. de Pilkynton,

*See ante, p. 54.

K

« AnteriorContinuar »