Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fuerat praefatae segetis inconsulte egressa, immemor reverentiae dominicalis diei curuo corpore contra fas diuinum et ecclesiasticorum magistrorum nimis obseruanda lege sancitum, metere coepit, cuius tam temerariae praesumptioni divina non defuit ultio. Nam mox coelitus correpta, digiti laeuae manus quorum inflexione milium messum tenebat, ita eiusdem manus palmae inhaeserunt vt nullo modo iam in opus solitum resolui quiuissent. Tali igitur modo de illicite coepto opere correpta sicque tandem commissi facinoris conscia, licet coacta ad sanctissimi uuenzeslai martyris oraculum ueniens cum gemitu et lacrymis coram altare illius solo plostrata (sic) veniam de ammisso scelere postulabat. Vbi vero diu contrito corde oratum est, largiflua omnipotentis dei pietate praedictique martyris eius meritis et prece incolumis iam creatori domino gratiarum actiones referens ac ineffabiliter exultans, ad propria reuersa est. (Beginnt dieselbe Hand mit der alten Tinte und den bemalten Initialen.) Cum autem et ibi non minimam signorum efficatiam plurimis postulantibus exiberet, tanta circumquaque positorum frequentia hominum coeperunt eiusdem ecclesiae calcari limina, vt salua pristini reuerentia martyris, sequentis sibi imponeretur uocabulum. Nam cum eotenus beati viti nominaretur aula, nunc ab omnibus pene sanctissimi uuenzeslai nuncupatur asylum. Nimirum ut ante nos dictum est, omne rarum praetiosius extat, hinc etenim scriptum est. sermo domini erat praetiosus i. e. rarus. Quodam autem tempore cum anni orbita sollenia tanti reduceret martyris, omnium fere conciuium in eandem ecclesiam multitudo studuit properare, vbi cum dei laudes in eiusdem honorem martyris canora festiuaque concinerent uoce, vicinorum quorumdam corda in vinculis positorum moeror ingens coepit afficere. Dolebant siquidem se ab eiusdem provinciae rege ita feralibus mancipatos fore ergastulis, ut praecipui memoriam martyris nullatenus possent more solito celebrare. Affuit igitur cunctipotens fides eorumque coelitus attingens praecordia eos fidenter quodammodo exclamare coëgit. Denique profluentibus lacrimis ad sydera communiter palmas tendentes, hac omnipotentem dominum coeperunt compellere praece: Qui vinctos herebi de faucibus eripis insons Martyris ob tanti respice nos meritum. Hac autem finita

oratione cum fidei feruor intima suauiter vreret pectora, coeperunt praecelsa uoce saepe fati martyris postulare suffragia dicentes. sancte uuenzeslaë dignanter succurre misellis. Eximie tonantis martyr nobis adesto famellis. Talia illis terque quaterque dicentibus, diuinum more solito dignatum est adesse praesidium. Meritisque praecipue inuocati Martyris omnium in carcere degentium catenae ac compedes octoginta videlicet et eo amplius uirorum tanta celeritate solutae sunt, ac ingenti diuinitus facto tinnitu confractae, ut ipsi quoque quibus hoc concessum est munus nullatenus comprehendere ualerent tam subitum inopinumque miraculum. Egressi sane foras cum ingenti tripudio ecclesiam adierunt, in qua eiusdem recubat gloriosi martyris corpus clamantes ac dicentes: Gloria christe tibi precibus qui nosmet opimis martyris absoluis noxibus a nimiis. Hoc ita factum esse uiua ut aiunt uoce testari solitus est domnus Benedictus saxonum gente progenitus qui religiosissimam in casinensi coenovio ducens uitam, partem fragminis earundem catenarum omni quoad uixit tempore secum deuote gestare consueuerat, referens, se praesente, tam ingens fuisse patratum miraculum. Verum quid mirum, dempsit martyr si ferrea uincla qui nexus christi compedibus viguit? Nos igitur stili inopia magis quam materiae sterialitate coacti sermonem longius ducere recusamus, verentes scilicet, ne pisoniano uitio loqui nescientes videamur tacere non posse. Non etenim tantae sumus hebitudinis (sic) ut iuxta illud cuiusdam sapientis eulogium, nesciamus quod nescimus. Haec porro tantisper scripta sunt ad laudem utique perpesque decus 1).

') Im Jahre 1838 hat Don Kalefati, Benediktiner und Archiviar in M. Casino, eine genaue Abschrift dieser Legende nach Berlin im Auftrage der preussischen Regierung geschickt so sagte er. Dass diese Legende sowohl durch die Art der Erzählung, als ihrem Inhalte nach (im Aufnehmen und Auslassen) von allen durch Dobrovský und die Bollandisten bekannt gewordenen unabhängig ist, und wahrscheinlich blos auf mündlichen Erzählungen beruhe, hat schon Pertz im Archiv V. S. 142. erwähnt.

319

B. Passio s. Uendezlavi Martyris.

(Cod. bibl. Reg. Ms. Memb. fol. sec. XII. Sig. Nr. 498.)

Crescente fide Christiana in illis diebus Dei nutu et ammonitione sponte dux poenorum nomine Zputigneus una cum exercitu, nec non et omni populo suo sordes idolorum abiciens Baptizatus est. Isque moenibus condidit Ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae, et aliam quoque in honorem Sancti Petri principis Apostolorum, in quibus, Dei gratia largiente, plurima operata sunt prodigia. Cumque praefatus vir venerabilis transisset de hoc saeculo, omnes populi, qui eius fuerant, congregantes se, elegerunt fratrem eius iuniorem nomine Wratizlaum ducem et principem pro eo. Qui eciam in religione Christiana magnopere perseverabat, quique construxit ecclesiam in nomine Beati Georgii Martyris Episcopi. Cuius filius maior Beatus Uendezlavus Dei instinctu ab ineunte aetate semper desiderabat discere litteras, et optans Pater eius desiderium animi ipsius perficere, misit eum in civitatem nuncupatam Budceam, ut ibi discereret Psalterium a quodam Presbytero nomine Uenno. Tunc Beatus Vendezlaus capaci mente gratanter coepit discere, de die in diem melius meliusque proficiens.

Postea autem migravit pater eius de hoc mundo. Interea convenerunt omnes populi regionis illius, et elegerunt Beatum Vendezlavum ducem pro patre suo, et sedere eum fecerunt in throno ipsius. Tum praedictus illustris puerulus permanens in principatu minime discessit a disciplina. Fidelis namque erat et sapiens, et verax in sermone, et iustus in iudicio. Et cum iudices illius aliquem condempnare voluerunt ad mortem, statim ille occasionem faciens exiebat foras, memorans hoc, quod dicitur in Evangelio: ,nolite condempnare, et non condempnabimini". Carceres quoque destruxit, et omnia patibula succidit. Orphanorumque fuit misericors, et pater gementium et viduarum, sauciatorumque consolator: Esurientes alens, sitientibusque potum ministrans, et de vestimentis suis nudos tegens; infirmos visitans, mortuos sepelliens, hospites, et peregrinos ut proprios proximos libenter reci

piebat; Presbyteris et clericis honorabiliter ministrans; Errantibus viam veritatis ostendebat: Insuper etiam humilitatem, patientiam, mansuetudinem, potissimumque caritatem observabat; per vim, atque per fraudem nulli hominum aliquid abstulit, Exercitumque suum non solum armis induebat, sed etiam optimis vestimentis. Haec autem, et his similia ab ipso tirocinio spiritualiter activam ecclesiae vitam immitans observabat; sed et in quadragesimali tempore per arduum callem pergebat de civitate in civitatem ad Ecclesias pedester discalceatus, ita ut radicitus in eius vestigiis cruor apparebat. Cilicio aspero subtus indutus, desuper vestibus regalibus circumamictus non cessavit gratias soli agere Deo. Itaque in tempore messis in nocte surgens ibat latenter in agrum, et triticum metebat, et portabat in humeris suis ad domum suam, et tractabat, et in molis molebat, et cribrabat farinam: similiterque sumens idriam cum uno cliente intempestae noctis pergebat ad aquam, quam hauriens sic dixit: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sti, quamque domum afferens, ex ea cum praedicta oblatas coquebat. Simili modo nocturno silentio properabat in vineam suam cum ministro fideli, et accipientes botros intriverunt in chorum, et portabant in cellulam suam occulte, ibique calcabant illud in torculario, et fuderunt in urceum. Idcirco haec faciebat, ut per hoc sacerdotes salutis Hostiam offerrent Domino. Sed et hoc quod a fidelium relatione inventum est tacendo praeterire incongruum constat, quia iam Dei inspiratione praesagus erat futurorum; sed in aliis eius multis vaticiniis unam rem innotesco: quod quadam die anni circuli volventis conscendens superiorem palatium, suspiciensque per fenestram uni discipulo narravit dicens: Videtur mihi hoc atrium maioris Pauli presbyteri quasi desertum esse. Interea uero mater eius ipsa, quae incredula Dei, cum crudelissimis viris inito consilio dixerunt: Quid facimus, quia princeps debebat esse perversus, est a clericis, et est monachus. Misitque infelices viros per invidiam ad socrum suam beatissimam matronam nomine Ludmilla, ut eam interficerent, qui et fecerunt sicut illis iussum fuerat. Cuius etiam anima exuta corpore cum palma martyrii perrexit ad Dominum, et presbyteros multos cum clero privantes substantia eiecerunt de terra. Tunc impleta est

eius prophetia quam nuper praedixerat. Et ab illa die nimiis increpabant minis Beatissimo Vendezlauo optantes, ut resipisceretur a doctrina, et custodiebant eum. Ipse autem iugiter occulens libellum paruum sub tegmine suo gestabat, et ubicumque inveniebat locum cum diligentia recitabat, et gemens graviter nimis doluit cordis illorum caecitatem. Denique cum hi omnes praedicti malivoli irent ad immolandum demoniis agnos atque porcellos, ut ederent ex his nefandissimis hostiis: Ipse autem oportunitatem quaerens subtraxit se ab eis, et nunquam contaminatus fuit in escis eorum. Itaque et potum quod eis propinabant numquam gustavit. Cum autem factus esset vir, convocavit omnes viros suos, et matrem, et exprobravit incredulatem illorum, et duritiam cordis dicens: ́Cur me prohibuistis discere legem Domini Dei mei, et servire illi soli? Et si hactenus in vestra fui potestate ammodo tamen non obediens vobis Deo volo servire: et reduxit de exilio presbiteros et clericos cum gaudio magno: Et apertae sunt Ecclesiae, et gaudere coepit religio Christiana, et diabolo fiebant plurima detrimenta. In tempore autem illo multi sacerdotes de provincia Bavariorum, et de Svevia audientes famam de eo, confluebant cum reliquiis sanctorum (reliquis sociorum?) et libris ad eum. Quibus omnibus habunde aurum, et argentum, crusinas (crysima?), et mancipia, atque vestimenta hilariter, prout unicuique opus erat, praestabat. Hi quoque omnes magistri mirabantur in doctrina eius. Poterat namque imitator fore Psalmistae, qui in spiritu dixit ,,super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est". In cuius etiam mente sola praetiosae margaritae claritas fulgebat, cuique Dominus tantam gratiam conferre dignatus est, ut et praeliis victor extitit: Vultu procerus, et corpore castus, ita ut coelebs libenti animo optabat vitam finire. Blandum habebat contra milites eloquium, quos autem sciebat immites et vagantes sine causa, vel in tabernis bibentes, et a doctrina recedentes, statim illos mensae pronos alligans districte flagris verberabat multis; et non in die neque in nocte ab oratione vacabat. Semper contra antiquum hostem scutum fidei sumebat, et invisibile Spiritus Sancti gladium, quod est verbum Dei. Erat namque sine querela verus Dei cultor, et multos, secundum Apostoli praecepta, arguendo, Dudik's Forschungen.

21

« AnteriorContinuar »