Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 764.

Iohannes de Lossow Rudolphus de Liwendal capitanei in Meseritz 1297 Mai. 20, in Paradiso; protestantur, Nicolaum et Woyzlawum, fratres germanos, hereditatem ipsorum Wysoka monasterio Paradyż certa conditione inpignorasse.

Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 56.

Nos Iohannes de Lossow, Rudolphus de Liwendal, capitanei in Meseritz, ex parte inclitorum principum domini Ottonis et domini Alberti, marchionum de Brandeborch, notum facimus universis ad quos pervenerit presens scriptum, quod duo germani, Nicolaus et Woyzlaw, hereditatem ipsorum Clauswalde pro quinquaginta taleris Brandeburgensibus novorum denariorum a proximo festo Pentecostes ad unum annum inpignorarunt fratribus Paradisi. De hac pecunia quadraginta taleri dabuntur ante terminum memoratum. Et si dicti Nicolaus et Woyzlaw non possunt redimere sua bona, decem residua talerorum dabuntur in festo Pentecostes, et tunc dictam hereditatem fratres de Paradiso cum omnibus attinentiis atque iure, nullo contradicente perpetuo possidebunt libere ac quiete. Si vero infra hunc terminum redimere voluerint, bene poterunt. Si autem hoc placuerit, quod cedere voluerint infra hunc terminum, datis decem taleris, fratribus ad possidendum hereditario resignabunt. Interim dicti Nicolaus et Woyzlaw una cum fratribus omnem fructum provenientem de his bonis eque inter se dividere tenebuntur. Nullus eciam ad redimendum pro maiori precio, fraudulenter vel subtiliter se intromittat in hec bona. Si non possunt redimere coram principe qui regnabit vel qui fratribus placuerit, resignabunt et limitando metas iustas ostendent. Insuper dominus Iacobus Craft plebanus de Repin, Iohannes, Th. de Stokow, fidem dantes pro his omnibus promiserunt. Acta sunt hec in Paradiso anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, decimo tercio Kalendas Iuny.

Lossow, Losson. Meseritz, Międzyrzecz. Clauswalde, z niem. zam. Wysoka. Paradisus, Paradyż. Repin, Reppen. Stokow, zapewnie mylnie zam. Storkowo, może też zam. Stok p. miastem Lubrza (Liebenau).

Nr. 765.

Boleslaus dux Masovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; promittit, se servaturum omnes libertates, villis ecclesiae Poznaniensis in terra de Czersk ab antecessoribus suis concessas.

Pergam, orygin. Sznurek nici jedwabn., wypłowiałych, przewleczony przez dwie dziurki w dolnym, założonym brzegu wykrojone; pieczęć znikła.

Poznań. Archiv. Capituli. II, 13a. — Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 78.

In nomine Domini amen. Cum per successum temporis oblivio gestorum excludat mémoriam, quibus etiam frequenter scrupulus calumpnie novercatur, necessarium est, actiones legitimas que memoria indigent, per scripti continenciam ad no

ticiam transmitti posterorum. Igitur nos Boleslaus, Dei gracia dux Masovie et Cyrnensis, cupientes pie Matris pio filio Ihesu Christo debite servitutis obsequia persolvere et donorum ab ipso non esse immemores acceptorum, ac saluti nostre et fratris nostri felicis recordacionis domini Conradi, quondam ducis Masovie et Cyrnensis, filiorumque nostrorum devocius providere, ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum, omnes libertates ab antecessoribus nostris et a nobis hactenus concessas vel forte in futuro concedendas in villis venerabilis patris domini Iohannis, episcopi Posnaniensis, et Capituli sui eiusdem ecclesie in terra Cyrnensi sub nostra potestate et nostro dominio existentibus, videlicet Coslovo, Biscupici, Stibicovo, Vrocisovo, Recovici, Biscupici cum area que Koscelisco dicitur sub castro Cyrnensi, Kiselsco, Chrunino, Sobine, Smonevici et Biscupici, promittimus firmiter observare. Absolventes incolas ipsarum villarum perpetuo ab omnibus solucionibus, serviciis, exactionibus et oppressionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet povoz, stroza, stan, poradlne, naraz, crova, ofza, targove, a citacione castri, moneta, et ab omnibus angariis et perangariis, sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibusvis nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus iuribus, iuridicionibus, iudiciis palatinorum, castellanorum et omnium iudicum atque officialium quorumcunque facimus et reddimus immunes, perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius citatorie conveniri, nisi ad nostram tantum presenciam; nec aliter nisi nostro sigillo fuerint evocati, dumtaxat tamen in gravibus et enormibus causis seu forefactis, coram nobis respondere predicte (sic) incole tenebuntur. Ad prewod vero militale iuxta consuetudinem militum terre nostre, et ad edificacionem castrorum nostrorum solummodo tenebuntur; hoc adiecto, quod predictarum villarum incole dictum prewod in proxima villa, cuiuscunque fuerit, sub periculo non recipiencium deponere teneantur. Ad hec volumus, ut iisdem in omnibus et singulis libertatibus et utilitatibus gaudeat villa archidiaconi Cyrnensis dicta Rokithno, prout superius est expressum. Damus et concedimus prefato patri Io. et ecclesie Posnaniensi in prenominatis villis venaciones capreolorum atque cervorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum venaciones penitus prohibemus. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine communiri. Acta sunt hec anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, Indictione decima, quintodecimo Calendas Iulii. Datum in Zochazof per manus domini Hermani subcancellarii nostri, presentibus baronibus nostris: Imislao castellano Wisnensi, Iohanne pincerna, Nemiro castellano Cyrnensi, Iacobo iudice Masoviensi, Grotcone iudice Cyrnensi, Climenta venatore, et aliis quam plurimis fide dignis.

Cyrnensis, de Czersk. Coslovo, Kozłów. Biscupici, Biskupice p. miastem Sochaczew. Stibicovo, Zbikowo. Vrocisovo, Wrociszow. Recovici, Rękawica. Biscupici cum area Koscelisco, osada znikła. Kiselsco, nie odgadnione. Chrunino, pewnie Krubin. Sobine, Sobienie biskupie. Smonevici, Szymanowice. Biscupici, Biskupice p. miast. Warka. Rokithno, Rokitno. Zochazof, Sochaczew. Wisnensis, de Wizna.

Nr. 766.

Boleslaus dux Mazovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; ecclesiae Poznaniensi villas Rębowo, Dąbrowa, Barcik, Iamno et Gramzeno donat, incolis quoque earum amplissimas libertates largitur.

Pergam. orygin. Na jedwabiu wyblakłym przywieszona pieczęć, wyobraża osobę w aureoli, siedzącą w prawo i błogosławiącą klęczącego przeciw sobie męża zbrojnego, który znów prawą ręką kładzie sobie na głowę spiczasty hełm, a lewą wspiera się na trójkątnej tarczy. Za rycerzem występuje przód konia. Napis: S. Boleslai... Mazovie. Poznań. Archiv. Capituli. II, 13b. — Rzyszczen. Muczkow. Cod. diplomatic. Poloniae. I, Nr. 86. Raczyński, Cod. diplomatic. Major. Polon. 98.

In nomine Domini amen. Cum oblivio per successum temporis gestorum excludat memoriam, quibus eciam frequenter scrupulus calumpnie novercatur, necessarium est, actiones legitimas que memoria indigent, per scripti continenciam ad noticiam transmitti posterorum. Igitur nos Boleslaus, Dei gracia dux Mazovie et Cyrnensis, saluti nostre et fratris nostri felicis recordacionis domini Conradi, quondam ducis Mazovie et Cyrnensis, filiorumque nostrorum cupientes devocius providere, ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum venerabili in Christo patri domino Iohanni, miseracione divina Poznaniensi episcopo, et ecclesie Poznaniensi donamus in perpetuum villas seu hereditates, nulli alteri nisi nobis et nostro dominio subnixas, sibi et suis successoribus inconcusso iure ac hereditario possidendas, videlicet Rambovo, Dambrova, Barcicovic, Iamno, Gramzeno, silvas Toravez et Pocekars adiacentes hereditati Chrumino vulgariter nuncupate, cum ipsarum utilitatibus, omnibus libertatibus et exempcionibus. Et dictarum villarum incolas absolvimus perpetuo ab omnibus solucionibus, serviciis, exactionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet povoz, stroza, stan, poradlne, naraz, crova, ofza, targove, a citacione castri, moneta, et ab omnibus angariis et perangariis, sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibuscunque nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus iuribus, iuridicionibus, iudiciis palatinorum et castellanorum et omnium iudicum officialiumque quorumcunque facimus et reddimus immunes, perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius citatorie conveniri, nisi ad nostram tantum presenciam; nec aliter nisi sigillo nostro fuerint evocati, dumtaxat tamen in gravibus et enormibus causis seu forefactis, coram nobis respondere predicte (sic) incole tenebuntur. Ad prewod vero militale iuxta consuetudinem militum terre nostre, et ad edificacionem castrorum nostrorum solummodo tenebuntur; hoc adiecto, quod predictarum villarum incole ipsum prewod in proxima villa, cuiuscunque fuerit, sub periculo non recipientium deponere teneantur. Ad hec volumus, ut iisdem in omnibus et singulis libertatibus gaudeat villa archidiaconi Cyrnensis dicta Rokithno, prout superius est expressum. Damus etiam et concedimus prefato patri Io. et ecclesie Poznaniensi in prenominatis villis venaciones capreolorum atque cervorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum venationes penitus prohibemus. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine communiri. Hec acta sunt anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, Indictione decima, quintodecimo Calendas Iuly. Datum in Zochazof per manus domini Hermanni subcancellarii nostri presentibus baronibus nostris: Imi

slao castellano Wisnensi, Iacobo iudice Masoviensi, Grotone iudice Cyrnensi, Nemiro castellano Cyrnensi, Iohanne pincerna, Climenta venatore, et aliis quam plurimis fide dignis.

Cyrnensis, de Czersk. Rambovo, Rębowo. Dambrova, Dąbrowa. Barcicovic, Barcik. Iamno, Jamno. Gramzeno, nie odgadnione, może Czermno. Chrumino, Krubin. Rokithno, Rokitno. Zochazof, Sochaczew. Wisnensis, de Wizna.

Nr. 767.

Vladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 6, in Poznan; confirmat sororibus Ordinis beati Dominici donationem ecclesiae b. Mariae Magdalenae Poznaniae cum proventibus eiusdem, quam b. m. Premis secundus, rex Poloniae, eisdem pro claustro aedificando fecerat.

Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu dwa wcięcia poprzeczne, przez nie przewleczone nici jedwabne.

Poznań. Königl. Staats Arch. Posen, S. Catharin. 2.

In nomine Domini amen. Quod sincera fide perpenditur, roborari debet sollempni tytulo litterarum. Nos igitur Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Siradie, ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum cupimus pervenire, quod Premis secundus, rex Polonie felicis recordacionis, cui in regno Polonie et ducatu successimus, ob remedium anime sue et in remissionem suorum peccaminum contulit ecclesiam beate Marie Magdalene sitam in civitate Poznaniensi, cum area iuxta eandem ecclesiam pro claustro edificando quantacunque fuerit necessaria, sororibus Ordinis beati Dominici, fratrum videlicet Predicatorum, cum omnibus proventibus ad predictam ecclesiam spectantibus in perpetuum possidendam. Quam donacionem, sic per predictum regem legitime factam, ratam et firmam habentes, presenti privilegio confirmamus et predictam ecclesiam, cuius ius ad nos pertinet patronatus, cum area iam prefata supradictis sororibus assignamus perpetuo conferentes. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, datum in Poznan in die beati Nicholay confessoris atque pontificis per manus Dominici notarii curie nostre, presentibus hys testibus: Petrcone palatino Poznaniensi, Nicholao palatino Kalisiensi, castellano Gneznensi Kelchone, Miroslao castellano Bninensi, et aliis quam pluribus fide dignis.

Bninensis, de Bnin.

Nr. 768.

Wladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 20, in Bresce; ecclesiae Poznaniensi aream iuxta Fratres Praedicatores Poznaniae sitam donat et quibusdam privilegiis munit.

Pergam. orygin. Przez 2 dziurki, wcięte w dolnym brzegu, przewleczony sznurek jedwabny, niebieski, z którego pieczęć znikła.

Poznań. Archiv. Capituli. II, 14.

In nomine Domini amen. Prothoplasti rubigine humana contaminata condicio sic cellule memorialis officio eclipsatur, quod, successu temporis novercante, diu gestorum non valeat recordari; quinimo, tanquam in speculo native ymaginis speculator ab eo secedens, qualis fuerit, minime recordatur: sic profecto, quod temporaliter agitur, continuo ab humana labitur noticia, si non fuerit scripture testimonio roboratum. Hinc est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie ac dominus Cuyavie, Siradie et Pomoranie, volentes saluti nostre et predecessorum nostrorum omnium providere, wenerabili in Christo patri domino Andree, divina miseracione Poznaniensi episcopo, et ipsius ecclesie Poznaniensi, quam favore prosequimur speciali, damus aream nostram quam habemus in civitate Poznaniensi, sitam iuxta fratres Predicatores, sibi suisque successoribus perpetuo possidendam cum ea libertate, qua ipsam nos et antecessores nostri tenuerunt; volentes, ut ipsa ab omni solucione et exaccione, nostram civitatem Poznaniensem contingente, libera et penitus sit immunis: hoc excepto, quod ad muri custodiam sicut ceteri civium teneantur. Custos vero seu curiator curie que in area constructa fuerit pretaxata, non coram advocato civitatis nostre, sed coram nobis tenebitur respondere, si pro aliqua obligacione vel maleficio fuerit evocatus. Ne vero super hiis in posterum dubitetur, presentem litteram conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum in Bresce anno Domini M.CC. nonogesimo septimo, in vigilia beati Thome apostoli, presentibus hiis testibus: comite Bronissio palatino Cuyavie, Mathya iudice Cuyavie, Preczslao castellano de Bresce, domino Iohanne preposito Plocensi, et aliis quam pluribus fide dignis.

Bresce, Brześć Kujawski.

Nr. 769.

Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Jan. 13, in Dansk; confirmat omnia privilegia, civibus de Elbląg a Mestwino quondam duce Pomoraniae et Premislio quondam rege Poloniae concessa.

Pergam. orygin. Na pasmie nici jedwabnych, czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć wyobraża godło Ziemi Kujawskiej; napis: S. Wladislai Dei Gra. Ducis Cuiavie et Siradie.

Elbing. Staedtisches Archiv. Diploma Nr. 17. IV, pag. 36.

Dogiel, Codex diplom. Polon.

In nomine Domini amen. Quoniam facta mortalium oblivionem inducunt, vel morte intercepta, sicut expergencia docuit, solent adnullari si non fuerint legittimo

« AnteriorContinuar »