sino episcopi atque Mislibore, cum domino Gerardo abbate ac conventu domus Lendensis libenti animo commutarunt. Nos vero ob remedium anime nostre ac predecessorum nostrorum ea que ad utilitatem dicte domus sunt cupientes augere non minuere, prefatam commutacionem ratificamus, libertatem, quam prehabita hereditas sub comite Iohanne actenus habuit, dicte domui confirmantes cum omnibus utilitatibus que nunc in ea sunt ac in posterum poterunt exoriri. Et eximimus eam a povoz, ab omni prewod, a stroza, a dan, a naraz, podvorove, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione vel custodia aut conductu castorariorum: quia castores in eadem hereditate manentes cedunt fratribus domus supradicte: a custodia et solucione herodiorum quod sokol dicitur, a vicinia quod opole wlgariter nuncupatur, a bove et vacca, et a lasca opolna, ab omni exactione sive collectione, a vecturis et expedicionibus, et ab omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque nominibus censeantur. Et si homicidium inter incolas prefate hereditatis que Lippagora vocatur contigerit, nullus nisi abbas et fratres penam percipiant capitalem. Et si voluerint, hereditatem eandem poterunt, iam nostra licencia super hoc habita, iure Theutonico tradere excolendam. Huius rei testes sunt: comes Bozatha castellanus Lendensis, comes Rosco venator Kalisiensis, comes Nicolaus thezaurarius Lendensis, comes Ozias subpincerna Kalisiensis et Iasco notarius curie nostre. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum et actum in Dlusco anno Domini M.CC.LXXX.VIII, in die Assumptionis gloriose virginis Marie. Slugocino, Stugocin. Lippagora, dziś Sługocinek. Blosino abbatis, Blosino episcopi i Mislibore, trzy działy składające dziś wieś Myśliborz. Lendensis, de Ląd. Dlusco, Dłusk. Nr. 630. Iacobus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie 1288 Aug. 24, in Gnezna; commutat decimas ecclesiae suae de pluribus villis, cum quibusdam decimis monasterio de Ląd pertinentibus. Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. Acta ad annum 1576. In nomine Domini amen. Que geruntur in tempore ne temporis defluente momento facile dilabantur, necesse est ea litterali apice nec non testium subscripcione firmiter roborari. Hinc est quod nos Iacobus, miseracione divina archiepiscopus sancte Gneznensis ecclesie, notum esse volumus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, quia de voluntate et consensu concordi nostri Capituli, habita sufficienti deliberacione talem cum domino Gerhardo abbate Landensi et eius conventu inivimus contractum ac permutacionem decimarum, videlicet conferendo eis iure perpetuo decimas has possidendas: de Policzko et Zeczicze ac sortis hiis duabus hereditatibus attinentis, que Rokithnicha nuncupatur; ita tamen, si plebanus de Censim huius sortis decimam mediante iusticia non potuerit obtinere. Insuper decimas de Golkovicz, et de villa comitis Gerhardi que Chotchuna dicitur et de villula ipsius que Cluschenyza nominatur; que decime omnes ad cantoriam Gneznensem pertinebant, quas dominus Gabriel cantor a nobis plena recompensacione percepta tunc ad manus nostras plenarie ac voluntarie resignavit. Pro hiis autem omnibus, recepimus a dicto abbate et eius conventu decimas villarum infrascriptarum, videlicet Thwardovo Theutonicali et Polonicali, ac de Twardossino (sic) et de Skarbenschiz. In supplementum autem eius quod minus esse videbatur, hereditatem ipsorum que Sabartowo nuncupatur recepimus ab ipsis, cum prenotatis decimis iure perpetuo possidendam. Acta sunt hec publice in Gnezna anno Domini M.CC.LXXXVIII in festo beati Bartholomei apostoli, Indictione prima, presentibus dominis canonicis: Wlostiborio preposito, Gozlao decano, Philippo archidiacono, Gabriele cantore, Philippo scolastico Gneznensibus, et aliis quam plurimis personis fidedignis, amen. Ut autem hec omnia, secundum quod rite ordinata sunt, nunc inconvulsa et rata perpetuo perseverent, presentem paginam super hiis conscribi fecimus et nostri ac Capituli Gneznensis sigillorum munimine roborari. Landensis, de Ląd. Policzko, Policko. Zeczicze, Dziedzice. Rokithnicha, Rokitnica. Censim, Ciążyń. Golkovicz, Gołkowo. Chotchuna, Kotunia. Cluschenyza, osada znikła. Thwardovo Theutonicalis et Polonicalis, Twardowo. Twardossino, w dokumencie tegoż arcybiskupa z r. 1313 Apr. 25, in Gnezna, Wardezino, Wardężyn. Skarbenschiz, Skarbienice. Sabartowo, Zabartów. Nr. 631. Premizl secundus dux Maioris Polonie 1288 Sept. 3, in Gnezdna; ratam habet donationem villae Zabartów, quam monasterium de Ląd ecclesiae Gneznensi, ratione compensationis in commutatione quarundam decimarum, contulerat. Pergam. orygin. Na sznurku z nici jedwabn. czerwon. i żółt. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI). Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 48. In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore cum tempore pariter elabuntur, provida veterum sanxit auctoritas, ut gesta mortalium, quibus plerumque calumpnia consuevit et oblivio novercari, scripture testimonio roborata ad posterorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Premizl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, presentibus et futuris duximus declarandum, quod venerabilis pater dominus Iacobus archiepiscopus Gnezdnensis et religiosus vir dominus Gerhardus abbas cenobii Lendensis Cisterciensis Ordinis in nostra presentia constituti, quarundam decimarum commutationes protestati sunt ex consensu mutuo et suorum Capitulorum ac spontanee se fecisse. Et quia decime predicti venerabilis patris domini archiepiscopi, decimis abbatis et sui monasterii plus valebant, idem abbas volens mensam archiepiscopalem indempnem reddere, villam Zabartow vulgariter nuncupatam eidem archiepiscopali mense de fratrum sui totius conventus consilio et consensu liberaliter contulit coram nobis. Quam donacionem gratam et ratam habentes, predictam villam sepedicto domino archiepiscopo et eius successoribus iure hereditario in perpetuum confirmamus. In cuius confirmacionis robur et testimonium, presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Actum in Gnezdna anno Domini M.CCLXXXVIII, Indictione prima, Epacta XV, III Nonas Septembris, presentibus hiis dominis: Wlostiborio preposito, Gabriele cantore, Philippo scolastico Gne zdnensibus, et hiis nobilibus: Alberto castellano de Cbansin, Vito pincerna et Mirozlao subcamerario Gnezdnensibus. Lendensis, de Ląd. Zabartow, Zabartów. Cbansin, Zbąszyń. Nr. 632. Premisl secundus dux Polonie 1288 Nov. 5, in Dlusco; protestatur, Iohannem episcopum Poznaniensem cum Prutenis suis, ratione decimarum de duabus villis apud Biechowo sitis, compositionem fecisse. (Diploma rescriptum 1295 Apr. 4-9, Poznanie). Pergam, orygin. Skrawki pergaminu, z którego pieczęć znikła. Poznań. Archiv. Capituli I, 23. Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 71. Nos Premis secundus, Dei gratia dux Polonie, notum facimus omnibus hanc litteram inspecturis, quod in nostra presentia venerabilis pater dominus Iohannes, Poznaniensis episcopus, cum Prutenis nostris duarum villarum apud Behow super decima arature ipsorum taliter ordinavit: quod ipsi Pruteni debent solvere ratione decime de parvo aratro, quod radlo dicitur, quatuor scotos et dimidium, et de mangno, hoc est de plugone, novem scotos; et hoc quilibet ipsorum Prutenorum argentum in die Purificationis beate Marie virginis in curia domini episcopi Vinemomte (sic) absque dubitatione qualibet presentabit. Quicumque autem ipsorum hoc neglexerit adimplere, solvet penam. Actum in Dlusco Nonas Novembris anno Domini M.CC octogesimo octavo, presentibus comitibus: Pertkone castellano Poznaniensi, Boguslao castellano de Usce, Stoygnevo, Wislao, et aliis quam plurimis. Et quia nos de consensu nostrorum baronum statuimus, ut nullum instrumentum seu privilegium alicuius virtutis existeret, quod de sigillo parvo, in quo leo expressus est, existeret sigillatum, idcirco suprascriptum instrumentum in aliam transscribi litteram iussimus, et nostri novi mangni sigilli ad eterne rei memoriam munimine roborari. Datum Poznanie anno Domini M.CC nonagesimo quinto, in octava Pasce, per manus Nicholay scriptoris curie nostre. Behow, Biechów. Vinemons, Winnagora. Dlusco, Dłusk. Usce, Ujście. Nr. 633. Reynoldus advocatus Poznaniens. 1288 Dec. 6, in Poznan; vendit molendinum suum, situm in antiqua civitate Poznań, Thiloni preposito de Santok et fratribus ipsius. Pergam. orygin. Sznurki jedwabne żółte od przywieszenia dwóch pieczęci. In nomine Domini amen. Forte rei noticia litigatur in postero, cum non venit robur firmius a testimonio litterarum. Igitur ego Reynoldus advocatus Poznaniensis notum facio universis presentem paginam inspecturis firmiter protestando, me vendidisse pro sexaginta marcis usualis argenti molendinum meum, nulli nisi michi debitum, situm in antiqua civitate Poznaniensi, domino Thyloni preposito de Santok et fratribus suis, Iasconi, Iacobo, Nycholao et Stephano, ac dictam pecuniam protestor me ab eisdem ex integro recepisse, promittens bona fide pro me et meis heredibus, coram consulibus et iuratis civitatis Poznaniensis infra scriptis ad hoc vocatis et rogatis, litem vel controversiam prefatis domino Thyloni preposito et fratribus suis vel eorum heredibus de dicto molendino seu parte ipsius ullo tempore non inferre, nec inferenti quomodolibet consentire, sed ipsum molendinum, tam in proprietate quam in possessione, eis et eorum heredibus ab omni homine et universitate legitime defendere, et predictam venditionem firmam, ratam et inviolabilem perpetuo tenere, et non contrafacere vel venire, per se vel alium, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de facto. Pro quibus omnibus et singulis firmiter observandis, sigilla civitatis Poznaniensis et meum proprium duxi presenti pagine ad perpetuam memoriam apponenda. Acta sunt hec in Poznan in die beati Nycholai confessoris anno Domini M.CC.LXXX octavo, presentibus hiis consulibus, scabinis et iuratis civitatis Poznaniensis: Lodvigo Pribyslai, Hermanno de Sroda, Henrico de Glogovia, Hermanno dicto Gubinko, Iohanne Stroybno, Walthero de Lesna, Henrico Rufo, Petro bursatore, Thylone Beringeri, Hermanno Saxone, Thylone pistore, Wylkino institore, Thylone Pribyslai, Henrico carnifice, et aliis quam plurimis civibus Poznaniensibus fide dignis. Santok, Santok. Nr. 634. Secundus Premizl dux Polonie 1288 Dec. 6, Poznanie; confirmat venditionem molendini advocatiae Poznaniensis in antiqua civitate siti, quod Reynold advocatus Thiloni praeposito de Santok et fratribus ipsius resignaverat. Pergam: orygin. Na sznurku jedwabn. żółt. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI). Poznań. Archiv. Capituli. I, 22. In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premiz Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra baronumque nostrorum presencia constitutis, Reynoldo advocato nostro Poznaniensi, et capellanis nostris, Thylone preposito de Santok, Iascone notario nostro, Iacobo cancellario et canonico Posnaniensi, Nycholao canonico Poznaniensi et Stephano, fratribus, idem Reynoldus asseruit se dedisse, vendidisse, tradidisse iure proprio in perpetuum dictis fratribus molendinum quondam scoltecie seu advocatie sue, situm in antiqua civitate inter ecclesiam maiorem beati Petri et ecclesiam sancti Iohannis domus Hospitalariorum, ad habendum, tenendum, possidendum, et quidquid sibi suisque heredibus deinceps placuerit de dicto molendino faciendum, cum omnibus et singulis que infra dicti molendini continentur fines, et cum omni iure, actione et usu quod in eodem habebat, pro sexaginta marcis usualis argenti. Quod precium dictus Reynoldus confessus et contentus est se ab ipsis habuisse et recepisse, ac sibi integre datum, solutum et numeratum esse, petens a nostra dominacione beneplacitum consensum, quominus empcionem et vendicionem, de dicto molendino predictis fratribus factam, gratam ratamque habentes, eam liberaliter confirmaremus. Nos vero intuentes fidelia servicia, que dicti nostri capellani nobis exhibent et a multis temporibus fideliter exhibuerunt, prefatum molendinum a scoltecia nostra Poznaniensi eximentes et excipientes cum omni iure et libertate quam habuit dictus Reynoldus advocatus noster et omnes predecessores sui in eodem molendino, emptionem et vendicionem predictas gratas et ratas habentes, eas perpetuo confirmamus, dantes eisdem fratribus predictum molendinum vendendi, commutandi perpetuo vel ad tempus, locandi, donandi plenariam potestatem. Et ne super hiis in posterum dubitetur, presentem paginam nostri sigilli munimine confirmamus presentibus hiis testibus: comite Petrcone castellano Posnaniensi, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, comite Alberto castellano de Cbansim. Datum et actum Poznanie anno Domini M.CC.LXXX octavo, in die beati Nycholai confessoris et pontificis. Ego Ervinus de mandato domini mei domini ducis hec scripsi. Santok, Santok. Cbansim, Zbąszyń. Nr. 635. Secundus Premisl dux Polonie 1299 (sic) Ian. 22, in Poznania recipit civitatem Buk in suam protectionem, et ab omni theloneo absolvit. Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 127. - Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium 1674 fol. 810; a. 1688, fol. 89. In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assertio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premis Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ob honorem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et ad petitionem reverendi patris domini Iohannis episcopi Poznaniensis, et honorabilis viri domini Thomce custodis eiusdem ecclesie, universitatem civium de Buk in nostram recipimus tutelam et protectionem specialem, absolventes ipsos per districtum nostri dominii ab omni solutione thelonei, nostris castellanis et suppariis ac universis theloneariis prohibentes, ne eosdem cives presumant molestare. Et qui presumptuosi in hiis inventi fuerint, nostram se indignationem sentiant graviter incurrisse. Ut autem nostre libertatis donatio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus confirmandam presentibus hiis testibus: domino Iohanne episcopo Poznaniensis ecclesie, domino Thilone preposito de Santok, domino Iacobo canonico eiusdem ecclesie et plebano de Cosczan et cancellario episcopi. Datum in Poznania anno Domini millesimo CC.LXXXX (sic) nono per manus domini Iasconis notarii curie nostre, in die beati Vincentii martyris. Buk, Santok, dziś tak samo. Cosczan, Kościan, |