Nr. 835. Clemens prepositus domus s. Laurencii prope Kalis 1301 Ian. 27, in Solecz; protestatur, se ratione villae Głogowa episcopis Poznaniensibus, tanquam suis ordinariis, esse subiectum. Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 86. In nomine Domini amen. Cum nichil in humanis invencionibus sit perfectum et labilis sit memoria hominum in tantum, quod omnium habere memoriam divinum sit pocius quam humanum, provide a sapientibus est provisum, ut gestus mortalium scriptotenus perhenniter memorie commendentur. Eapropter ego Clemens, prepositus domus sancti Laurencii prope Kalis, una cum fratribus meis Ordinis sancti Benedicti ad noticiam omnium et singulorum cupimus devenire et presentibus profitemur, quod racione ville nostre, que Glogova dicitur et in Poznaniensis diocesi episcopi noscitur esse sita, in qua plenum ius in temporalibus obtinemus, dicto Poznaniensi episcopo tanquam nostro diocesano sumus subditi et subiecti, et in ecclesia ville eiusdem nostre investituram et curam animarum recepimus ab eodem et in posterum ab eo et suis successoribus recipere nos debere, et episcopalia iura persolvere omnia et singula, que alii rectores ecclesiarum, in Poznaniensi diocesi constituti, suis temporibus persolvere sunt astricti. Et ne super hys alicui in posterum dubium oriatur, presentibus meum sigillum et aliorum honorabilium virorum est appensum, quos humiliter exoravimus, ut presentibus sua sigilla appendi facerent nostri causa. Datum in Solecz villa Poznaniensis diocesis presentibus honorabilibus viris et dominis: Ulrico dicto de Boscovicz capitaneo regni Polonie, gardiano Kalisiensi et tutore, Stanislao archidiacono Unioviensi, et aliis quam plurimis fidedignis. Cives eciam Kalisienses nostris precibus inclinati, ad maiorem certitudinem suum sigillum presentibus appenderunt. Acta sunt hec in loco predicto proxima sexta feria ante Purificacionem beate Marie virginis, anno Domini M.CCC. primo. Domus s. Laurencii prope Kalis, klasztor Benedyktynów w Kościelnej wsi. Glogova, Głogowa. Solecz, Solec. Unioviensis, de Uniejów. Nr. 836. Lestko Premisl et Kazimirus principes Polonie etc. 1301 Apr. 23, Wladislavie; ecclesiae Gneznensi hereditatem Choczessovo donant. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 53 v. In nomine Domini amen. Ne decursu vel longinquitate temporis gestorum veritas obscuretur, provida sapientum decrevit auctoritas, gesta digna memoria privilegiis autenticis posterorum noticie commendare. Inde est quod nos Lestko, Premisl et Kazimirus, Dei gracia principes Polonie et specialiter Cuyavie nec non duces et domini Wladislavie, filii Zemomisly, cupientes piis ac salubribus carorum progenitorum nostrorum vestigiis inherere, et matrem nostram sanctam ecclesiam Gneznensem tanquam sui gratissimi filii, utpote qui ex ipsius utero noscimur prodiisse, brachiis filialibus amplexari, ac ipsam proemium ad triumphum, quod sursum est, scandere et in eius mansionibus iocundari: contemplantes quoque venerabilis patris nostri, domini Iacobi secundi, eiusdem archiepiscopi, paterne munimina caritatis, hereditatem principatus et dominii nostri Wladislaviensis que Choczessovo vulgariter vocitatur, sitam inter Barthodzege aliam hereditatem nostram et Repkam ex utraque parte fluvii qui Dobra vocatur, cum omnibus utilitatibus et fructibus, que sunt in ea vel esse poterunt in futurum, et cum iuribus omnibus et libertatibus quibus et cetere ecclesie gaudent ville, donavimus et donamus de consensu carissime matris nostre Gneznensi ecclesie supradicte et per consequens mense archiepiscopali, iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium, presens privilegium dedimus memorato domino archiepiscopo venerabili patri nostro, duorum sigillorum ex nobis, eo quod tercius nostrum, nos videlicet Kazimirus et mater dilecta nostra, carebamus sigillis, robore communitum. Actum Wladislavie in die beati Adalberti pontificis et martiris gloriosi, anno Domini M.CCC. primo, mediantibus viris honestis: Barthossio iudice nostro, Pribislao subiudice, Andrea castellano Cruschviciensi, domino Michaele rectore ecclesie de Cuthno, et domino Iohanne de Cuthczino, domino Iohanne notario de civitate nostra Wladislaviensi, ac aliis pluribus fide dignis. Wladislavia, zamiast Inowrocław. Choczessovo, osada znikła. Barthodzege, Bartodzieje. Repka, osada znikła. Dobra fluv., Brda rz. Cuthno, Kutno. Cuthczino, Kuczyn. Nr. 837. Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1301 Mai. 1, in Gora circa Znegnam; protestatur, Henricum Cristanowiz, canonicum Poznaniensem, hereditatem Lubin, eidem ac progenitoribus eius a monasterio de Trzemeszno ad tempus concessam, monasterio praedicto restituisse. Pergam. orygin. Brzegi obcięte. Śladu przywieszenia pieczęci nie masz. In nomine Domini amen. Quoniam propter ambiguos rerum eventus et causarum diversitates, quibus humana fragilitas a veritate rerum gestarum plerumque deviat et recedit, modernorum optinuit consuetudo utilis et honesta, ea que geruntur in tempore litterarum testimonio roborari, idcirco nos Iacobus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod dominus Henricus dictus Cristanowiz, Poznaniensis ecclesie canonicus, per dominum Ianussium prepositum Tremessensem et suum conventum pro hereditate que Luben vulgariter nuncupatur ad nostram presenciam evocatus, suam conscienciam et animas suorum progenitorum illesas conservans, coram nobis clara voce protestatus est, se suosque progenitores ab ecclesia et monasterio Tremessensi dictam hereditatem habuisse et longo tempore possedisse, quam, divina misericordia inspirante, in remissionem suorum peccatorum et parentum suorum, in presencia nostra sine omni contencione litis eodem momento prefate ecclesie et monasterio resignavit et restituit possidendam. Et ne in posterum aliqua possit calumpnia suboriri, que dictam adtemptet resignacionem sive restitucionem infirmari, ad peticionem utriusque partis et ad pleniorem evidenciam, presentem paginam sigillo nostro et Capituli nostri fecimus roborari. Datum in Gora circa Znegnam, anno Domini millesimo trecentesimo primo, in die beatorum apostolorum Philippi et Iacobi, presentibus hys testibus: domino Wlostiborio preposito Gneznensi, domino Nicolao decano Gneznensi, domino Andrea archidiacono Gneznensi, domino Iohanne preposito Plocensi et canonico Gneznensi, domino Fredrico canonico Gneznensi, domino Woyslao canonico Gneznensi et plebano Znegnensi, domino Gregorio canonico Gneznensi, domino Boguslao plebano de Gora, et multis aliis fide dignis. Luben, Lubin. Gora, Góra. Znegna, Żnin. Nr. 838. Nicolaus dux Opavye et capitaneus regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pyzdr; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis, dictae Słupowa, certa summa pecuniae addita, cum hereditate comitis Zbiluti Strazsevicz, vocata Zbyluczyce, eiusque pertinentiis. Pergam. orygin., u którego na sznurach jedwabn., fioletow. cztery pieczęcie przywieszono. Pierwsza okrągła, przedstawia zbrojnego Jeźdzca pędzącego w lewo; głowa i tułów zwrócone wprost; na lewej trójkątna tarcz, prawica wznosi miecz; z napisu: S. Nicolai ducis O... Druga podługowata, wyobraża Biskupa na tronie, błogosławią cego, z pastorałem w lewej; pod tronem na tarczy trójkątnej godło rodu Zaręba. Trzecia Mikołaja wojewody; (pieczęć XXIX). Czwarta Zbiluta Straszewicza; (pieczęć XXX). Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 71. In nomine Domini amen. Ne gesta mortalium digna memoria, tractu temporis per oblivionem vel maliciam revocentur inimicorum, consueverunt autenticarum litterarum testimonio roborari. Hinc est quod nos Nicolaus, Dei gracia dux siquidem Opavye et capitaneus regni Polonie, tenore presencium notum facimus universis presentibus et posteris presencium noticiam habituris, quod coram nobis in presencia multorum baronum venerabilis in Christo pater dominus Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, et comes Sbylud Strazsevicz sunt publice protestati, quod de hereditatibus infra scriptis talem commutacionem fecerunt; videlicet quod idem dominus archiepiscopus hereditatem ecclesie sue Sluppovam sitam prope Kcynam, conterminam Falissew, dedit per commutacionem eidem militi Sbyluto, et pro ea hereditatem ipsius Sbyluti dictam Sbyluczicz, cum suis pertinenciis, Grodzyzcze videlicet et sorte vel sortibus in Zpratkovicz in castellanya Spicimiriensi, prope Svenciam, cum omnibus utilitatibus que sunt vel esse poterint in futurum, ab ipso Sbyluto suscepit: addens sibi idem venerabilis pater, eo quod dicta villa Sbylucicz est melior et bonis ecclesie vicinior et ob hoc comodior, sexaginta duas marcas argenti, quibus ipsum archiepiscopum dictus Sbylut dudum placaverat pro dampnis et iniuriis illatis ecclesie, et centum quadraginta marcas, quas pro gravi vulneracione, quam in abbate Lecnensi indebite, diabolo instigante, idem Sbylud commisit, et aliis excessibus per filium suum Albertum ecclesie irrogatis, eidem domino archiepiscopo tenebatur. Promisit autem dictus Sbylud, sub pena centum marcarum domino archiepiscopo solvenda, quod omnes filii sui hanc commutacionem et ordinacionem ratham habebunt et firmiter observabunt, et super hoc, infra hinc et diem beati Iacobi proximo venturam, sub sigillis suis aut aliis autenticis dicto domino archiepiscopo litteras suas dabunt. Nos autem quantum in nobis est volentes indempnitati regni consulere, iura regni que in Sbylucicz fuerant, in Slupovam, et ecclesie que fuerant in Slupova, in Sbylucicz transferenda presentibus protestantes, et hanc commutacionem gratham et ratham habentes, presentes sigillorum, nostri et venerabilis in Christo patris domini Andree episcopi Poznanyensis, Nicolai palatini Kalissiensis et dicti Sbyluti, fecimus munimine roborari. Actum et datum in Pyzdr anno Domini millesimo CCC. primo, in die beati Stanizlay martiris gloriosi; presentibus predictis domino Andrea episcopo Poznaniensi, Nicolao palatino Kalissiensi, Sandivoyo castellano Poznaniensi, Ubyzlao castellano Kalissiensi, Stogneo castellano Lendensi, Mroxkone castellano de Sun, et aliis quam pluribus fide dignis. Opavya, Opawa, z niemiecka Troppau. Sluppova, Słupowa. Kcyna, Kcyń. Falissew, Chwaliszewo. Sbyluczicz, Zbylczyce. Grodzyzcze, Grodzisko. Zpratkovicz, osada znikła. Spicimiriensis, de Spicimierz. Svencia, Świnice. Lecnensis, de Łekno. Lendensis, de Ląd. Sun, Żoń; z dawnego grodu pozostało wysokie grodziszcze. Nr. 839. Nycholaus dux capitanius regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pisdra; interdicit, ne quis monasterium Ląd ratione hereditatis Koszuty molestet. Pergam. orygin., u którego z przywieszonéj pieczęci pozostały nici jedwabne, wyblakte, przez 2 wcięcia przewleczone. Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae I, Nr. 95. Nycholaus, Dei gracia dux, capitanius (sic) regni Polonie, universis palatinis, iudicibus, castellanis, subiudicibus per Poloniam constitutis, omnis boni plenitudinem cum salute. Sub obtentu gracie domini regis vobis precipimus et mandamus, ut nullus ex vobis dominum abbatem Lendensem aut fratres eius super hereditate, que Cosschuta wlgariter nuncupatur, a comite Gerwardo eidem domui collata pleno iure veluti a vero herede, et a Wlodisslao duce terre et baronibus confirmata, citacione, iudicio seu plane aliqua molestia, ad instanciam fratrum dicti comitis audeat aggravare. Scire vos volentes, quod dominus rex donacionem huius militis, quam fecit pro remedio anime sue, ratam habet et firmam, absolvitque dictos fratres ab omni querela prefate hereditatis, ut deinceps nulli debeant respondere, sed in pace et tranquillitate possideant, quod monasterio eorum ac Ordini est donatum; committens nobis, ut prefatos fratres ab omni impulsione et molestia tueamur. Quod notum vobis presentibus facientes et confirmantes testibus consulimus, ut nemo ausu temerario confirmacionem et graciam domini regis irritam facere in malum suum ulla ficta iusticia elaboret. Datum in Pisdra Staniczlai martyris, anno Domini MCCCI, presentibus hys: comite Nycholao palatino Calisiensi, comite Ubislao castellano Calisiensi, comite Stoigneo castellano Lyndensi, et aliis quam pluribus fide dignis. Ut autem hec inviolabiliter ab omnibus teneantur, presentem cedulam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Lendensis, de Ląd. Cosschuta, Koszuty. Pisdra, Pyzdry. Nr. 840. Nicolaus dux Opavie et capitaneus regni Polonie 1301 Iun. 6, in civitate Pisdri; confirmat donationem hereditatis Witosław, a Bogufalo filio quondam comitis Dirsicraii, heredis de Koszonowo, ecclesiae Poznaniensi collatae. Pergam. orygin., którego lewy brzeg odkrojony, a na to miejsce, na podklejonym pergaminie, inną ręką i pismem tekst dopełniony. Trzy pieczęcie przywieszono: pierwsza wielka, okrągła, przywieszona na sznurze jedwabn., czerw. wyobraża Jeżdzca zbrojnego pędzącego w lewo; głowa i piersi obrócone wprost, prawica zamierza mieczem; na lewėj trójkątna tarcz; napis zatarty. Druga i trzecia pieczęć znikły. Miejsca textu ujęte w klamry, mieszczą się na podklejonym kawałku. Poznań. Archiv. Capituli. II, 21. Lib. privil. B, Nr. 148. In nomine Domini amen. Noverint universi presens scriptum inspecturi, quod nos Nicolaus, Dei gracia dux Opavie et capitaneus regni Polonie, presentibus profitemur, quod in nostra presencia constitutus (personaliter Bogufalus 1), filius condam comitis Dirsicrayi heredis de Kossonow, nullo reclamante vel contradicente (hereditatem suam ad ipsum 2) iure hereditario pertinentem, Witoslave vulgariter nuncupatam, non coactu(s nec compulsus, sed de mature suorum consilio 3), episcopatui ecclesie Poznaniensis donavit ac tradidit pure propter Deum coram nobis. Nos vero (divini cultum of 4) ficii non minui set pocius augeri cupientes, predictam donacionem rite ac legitime ordinatam presentibus confirmamus, nostri sigilli munimine roborantes presentibus honorabilibus viris, domino Syfrido prothonotario regni Polonie, domino Fredrico castellano Poznaniensi, quorum eciam sigilla presenti cartule sunt appensa. Actum et datum in civitate Pisdri anno Domini millesimo CCC primo, octavo Idus Iunii. 1) w Lib. privil. B: dominus Bogufalus. 2) w Lib. privil. tak samo. 3) w Lib. privil.: non coactus, sed sua libera ac spontanea voluntate, episcopatui etc. 4) w Lib. privil. tak samo. Kossonow, zamiast Koszonowo. Witoslave, zamiast Witosław. Nr. 841. Comes Nicolaus Prsedpelcowycz pallatinus Kalischiens. 1301 Iun. 30-Iul. 5, in Poznania; fundat hospitale in oppido Gostyń, et abbatem conventumque de Lubin perpetuos possessores eiusdem hospitalis instituit. Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. terrestr. Costens. a. 1522, fol. 267 v; Relation. Costens. a. 1762, fol. 137 v. Archiv. Consistorii Poznaniens. A. C. anni 1538. In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi literarum ac testium munimine roborentur. Nos igitur comes Nicolaus Prsedpelcowycz palla |