tinus Kalischiensis, heres de Gostina, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis, quod saluti nostre, nostrorum parentum ac posteritatum nostrarum salubriter providentes, de consilio amicorum nostrorum maturo, et de concessione pia pariter et assensu benigno venerabilis in Christo patris domini Andree episcopi Poznaniensis ac dominorum fratrum suorum Capituli ecclesie prefate, ad laudem et gloriam nominis Dei et Spiritus sancti, domum hospitalis apud Gostinam civitatem nostram Domino suffragante construximus opperose, adiungentes eidem hospitali ecclesiam nostram in Antiqua Gostina cum omnibus decimis et obvencionibus ad eandem per omnia pertinentibus, de qua ecclesia preposituram et collegium in prescripto constituimus hospitali. Addicientes eciam prepositure ac collegio ibidem predictam hereditatem nostram, videlicet Antiquam Gostinam, cum omnibus proventibus, iuribus, iurisdicionibus et aliis pertinenciis, et molendino quod Scrobach dicitur, cum piscinis quotquod sursum in eodem rivulo fieri possunt, non obstante aliqua rusticorum nostrorum de Daleschino vel aliorum quorumpiam aliunde propter litus contradiccione, ac ceteris utilitatibus, que in eadem hereditate et ecclesia nunc habentur et in posterum haberi poterunt, prout in suis limitibus continentur. Dedimus eciam pro usibus et comodis in locis predictarum ecclesiarum divino servicio mancipatis dimidium lacum, Sthibino vulgariter dictum, quam lacus dimidietatem apud legittimos heredes de Manclino, videlicet Ionatam, Slaventam et Ceslaum Brothcam pro certa pecunia comparavimus et parata. Et quomodo piam conversacionem et devocionem reverendi viri domini Martini, abbatis monasterii de Lubyn Ordinis beati Benedicti, nobis in Christo dilecti patris suorumque fratrum pio affectu amplectimur, premissa bona, videlicet hospitale, ecclesiam et hereditatem, cum omnibus supradictis, per nos dicte prepositure addictis et collegio, sibi suoque conventui suisque successoribus solempni donacione celebrata contulimus in perpetuum possidenda, facientes prefatum abbatem et conventum suosque successores, bonorum premissorum perpetuos possessores. Qui abbas de suo conventu sui Ordinis et monasterii, ecclesiis premissis sibi collatis ordinet prepositum, virum idoneum, providum et honestum, aliquod sibi fratribus sociatis, ut in eisdem ecclesiis Deo militent et divina officia exerceant condecenter. Sit eciam in hospitali cella pro infirmis deputata, ubi decumbant et diligenter procurentur. Pre omnibus tamen, considerata mutacione temporis et statu terre, sane decernimus volentes et statuentes, ne cuiusque alterius Ordinis unquam vel monasterii seu condicionis persone, aliqua subrepcionis astucia vel violencia in premissis ecclesiis statuantur; sed tantummodo Ordo monasticus, qui secundum Deum et regulam beati Benedicti per nos inibi institutus est, temporibus perpetuis inviolabiliter in eisdem observetur. Preterea fratres nostros et amicos, et precipue posteritatem nostram de generacione in generacionem affectuosissime presentibus exhortamur, ut post decursum vite nostre, institutum beneficium, perhenne memoriale omnium nostrorum beneficiorum, presidiis et stipendiis omnique pio affectu prosequantur, nichil inde poscant, auferant nec minuant, nec alios minuere permittant, sed pocius augeant, protegant in omnibus et defendant. In huius rei perpetuam evidenciam, hanc donacionem nostram ratam et firmam habentes presentis scripti privilegio confirmamus, et sigilli nostri impressione et appensione communimus, dantes idem privilegium dicto domino Martino abbati prefati monasterii et suo conventui, suis successoribus, et fratri Nicolao preposito in memorata prepositura constituto, tanquam legittimis patronis, temporibus perpetuis duraturum. Actum et datum in Poznania infra octavas beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno Domini millesimo trecentesimo primo, presentibus hiis: prefato venerabili in Christo patre domino An drea episcopo Poznaniensi, domino Iohanne preposito Poznaniensi, comitibus Iaroslao et Prsedpelcone fratribus nostris, comite Iarognewo de Yarognewycz, comite Vislao de Gilowyecz, et aliis quam plurimis fidedignis. Datum per manus Pauli scriptoris curie nostre. Gostina, Gostyń. Antiqua Gostina, Stary Gostyń. Lacus Sthibino, jezioro, nad którem leży wieś Cichowo, a dawniej i znikła dziś osada Manclino; cnfr. Nr. 719. Lubyn, Lubin. Yarognewycz, Jarogniewice. Gilowyecz, Iłowiec. Nr. 842. Comes Mrochco dictus de Vesenburg 1301 Oct. 9, s. 1.; hereditatem Bukowiec hac conditione monasterio Paradyż donat, ut in ecclesia eiusdem monasterii altare assignetur, ante quod fratres sui et posteri sepulturam elegerunt. Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 57. Notum esse volumus presentes visuris ac videntibus, quod nos comes Mrochco, dictus de Vesenburg, cum consensu filiorum simul et heredum nostrorum, propter remissionem nostrorum peccaminum, in honorem Dei et beate virginis Marie contulimus ecclesie Paradisi hereditatem nostram Bucowetz, a nobis libere dudum possessam cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis et paludibus, rubetis et nemoribus, cum omnibus proventibus nunc ibidem existentibus et in posterum profuturis. Ita videlicet, ut prefato comiti Mrochconi et comiti Bogusoni dictis de Vesenburg, simul et Paulo eorum patrueli altare assignetur speciale, in quo laus Dei et beate Virginis et eorum memoria habeatur, ante quod altare ipsi cum suis posteris sepulturam elegerunt, quod altare in honorem sancti Iohannis Evangeliste construetur, et lumine perpetuo de eisdem bonis comparato, altare iam prefatum non carebit. Ut autem huius rei actio et nostra solemnis donacio a nemine irrita habeatur et inanis, sigillorum nostrorum munimine presencia duximus confirmanda: primo per nostrum, secundo per comitis Bogusonis, tertio per comitis Gnevomiri, quarto per sigillum Pauli nostri patruelis. Acta sunt hec anno Domini M.CCC.I, in die beatorum martyrum Dyonysii et sociorum eius coram his testibus: comite Martino de Heinrikesdorf, Nicolao Bughnaustr, domino Iacobo abbate Paradisi, Henrico monacho ibidem dicto de Blankenburg et Iohanne monacho dicto de Linbeke notario eorundem, et ceteris quam plurimis fidedignis. Paradisus, Paradyż. Bucowetz, Bukowiec. Heinrikesdorf, dziś Lang Heinersdorf. Bughnaustr, może mylnie zam. de Bukow. Nr. 843. Andreas ecclesie Poznaniens. episcopus 1301 Octob. 27, in Poznan; hospitali in Gostyń ecclesiam in Stary Gostyń et decimas de quibusdam villis adiacentibus largitur. Poznań. Königl. Staats Arch. Relation. Costens. a. 1792, fol. 159. Archiv. Consistorii Posnaniens. Acta anni 1538. In nomine Domini amen. Nos Andreas Dei gracia ecclesie Poznaniensis episcopus notum facimus universis presentibus et futuris, quod in nostra fratrumque nostrorum presencia constitutus comes Nicolaus heres de Gosthina, palatinus Kalisiensis, nobis humiliter supplicavit, quod cum ob remedium anime sue carorumque suorum, tam vivorum quam mortuorum, iuxta civitatem suam Gosthinam infirmorum intenderet construere hospitale, ubi infirmi et pauperes fideliter procurabuntur: quatenus ipsius peticionibus annuentes, eidem hospitali, ut inibi debiles et pauperes uberius et copiosius valeant confoveri, ecclesiam parochialem in Antiqua Gosthina cum omnibus suis decimis, iuribus, obvencionibus, utilitatibus et pertinenciis, pro subsidio iungeremus. Nos igitur, habito fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis consilio pariter et assensu, dicti comitis iustis peticionibus annuere cupientes, ecclesiam in Antiqua Gosthina cum decimis infrascriptis hospitali unimus et iungimus supradicto. Villarum autem, in quibus decime eidem ecclesie sunt pertinentes, nomina sunt hec: Gostina antiqua, Dalesino, Gola, Brzeze, Stbíno, Malawa et villa Pozegowo, sicut sunt suis limitibus declarate. Ut autem rector eiusdem hospitalis et populum sibi commissum efficacius et salubrius regere, et infirmos ibi decedentes commodius terre corpora Deo autem animas commendando valeat procurare, concedimus eidem hospitali et cimeterii usum, et admittimus ecclesiasticam sepulturam. Ne vero super hiis in posterum dubitetur et predicta robur perpetue obtineant firmitatis, presentibus sigilla, nostrum et nostri Capituli, mandavimus appendenda. Actum et datum in Poznan sexto Kalendas Novembris, anno Domini M.CCC.I, presentibus dominis: Iohanne preposito, Gregorio decano, Henrico scolastico, Martino, Borislao, Nicolao archidiaconis, Thylone, Iacobo, Friczscone, Iescone, Theodorico, et aliis pluribus canonicis Poznaniensibus. Gosthina, Gostyń. Antiqua Gosthina, Stary Gostyń. Dalesino, Daleszyn. Gola, Gola. Brzeze, Brzezie. Stbino, osada znikła, leżała nad jeziorem Cichowskiem; cnfr. Nr. 719. Malawa, Malewo. Pozegowo, Pożegowo. Nr. 844. Vitus filius Starcini 1301 s. d. et 1.; vendit Petro ballistario, civi de Kalisz, hereditatem Krtusów, iure Theutonico ad locandum. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 90 v. In nomine Domini amen. Propter inconstanciam et fragilitatem necesse est, ut acta hominum litterarum testimonio confirmentur. Hinc est quod ego Vitus, filius Starcini, de voluntate filii mei Starcini et consilio amicorum meorum vendidi Petro ballistario, civi Kalisiensi, hereditatem meam que Trecusowo vulgariter nuncupatur et appellatur, iure Theutunico locandam, tali autem iure, sicut ville circa Novum Forum sint locate. Racione vero sue locacionis, Petrus habebit duos liberos mansos et duodecim mansi erunt censuales; et quitquid erit ultra quatuordecim mansos, hoc pro meo allodio observabo. Et habebit Petrus et sui heredes in Trecusow liberam thabernam, duos ortos liberos, macellum panis et carnificis et sutoris, et tribus annis libertatem, hereditarie ac libere cum suis heredibus in perpetuum possidebit. Expirata autem libertate, de quolibet manso non libero villani in Trecusow manentes solvent michi et meis heredibus, in quolibet festo sancti Martini, quatuor mensuras tritici, et quatuor mensuras siliginis, et quatuor avene, et fertonem usualis argenti. Et ad expedicionem villani in Trecusov dabunt michi equum mediam terciam marcam valentem; illum debeo facta expedicione restituere, vel in censu detinere. Et ut ista ordinacio inviolabilis presentibus et futuris temporibus perseveret, presentem litteram feci mei sigilli munimine roborari presentibus hys testibus: domino Roscone venatore Kalisiensi, Thilone de Tlokyna, Hermano scolteto Dobriciensi, Iacobo Gallico scriptore Calisiensi. Acta sunt hec anno Incarnacionis Domini millesimo trecentesimo primo. Trecusowo, Krtusów. Novum Forum, Neumarkt, czyli Środa na Szłązku. Tlokyna, Tłokinia. Dobriciensis, de Dobrzec. Nr. 845. Henricus prepositus de Grossyczko 1301 s. d. et 1.; Markoni hereditatem Iankowo, iure Novi fori locandam, vendit. Kalisz. Archiw. Rządowe. Inscript. castrens. Kalisiens. a. 1563, lib. 28, fol. 1327. In nomine Domini amen. Quoniam omnia que aguntur in tempore, simul cum tempore dilabuntur nisi virorum ac litterarum testimonio fuerint perhennata, inde est quod nos Henricus prepositus de Grossyczko notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod de nostra bona voluntate et consilio venerabilis in Christo patris domini Iacobi, divina providencia archiepiscopi sancte Gnesnensis ecclesie, hereditatem Iankowo vulgariter nuncupatam probo viro et honesto Marconi et sue posteritati vendidimus, iure Novi Fori quod est in Sroda locandam sibique Marconi cum sua posteritate sculteciam eciam possidendam, et sex mansos liberos et quattuor sortes liberas hortorum iure hereditario perpetue libere possidendas, attribuentes libertatem sepedicte hereditati duodecim annorum. Expirante libertate, nobis et nostris successoribus singulis annis de quolibet manso non libero solvat quatuor mensuras siliginis, quatuor tritici, quatuor avene, et fertonem usualis monete in festo beati Martini solvere tenebuntur. Sepedictus Marek et sua posteritas in dicta hereditate Iankowo habeat molendinum, tabernam, macellum carnis, pistoris, sutoris, et fabricam, et tercium denarium de omni re iudicata; alias vero omnes utilitates, in pratis, in feris magnis et parvis, libere possidebit. Ut hec omnia nunc et in posterum firma et rata permaneant, presentem litteram conscribere fecimus et sigilli domini nostri Iacobi, archiepiscopi sancte Gneznensis ecclesie, munimine roborari. Datum anno Domini millesimo trecentesimo primo presentibus hiis testibus: domino Nicolao decano Gnezniensis ecclesie, domino Gabriele plebano de Sobotka canonico, Paulo dicto Iasco et herede de Chorsewo, et aliis fide dignis. Grossyczko, Grodzisk. Iankowo, Janków. Novum Forum, Neumarkt, czyli Środa na Szłązku. Sobotka, Sobotka. Chorsewo, Chorzew. Nr. 846. Nicolaus dux quondam Opavye 1301 Dec. 27, Gnezne; ratam habet venditionem tertiae partis hereditatis Pątnów, quam Stampota, filius Ceszlai dicti Brodnica, ecclesiae Gneznensi resignaverat. Pergam. orygin., u którego na pasmie nici jedwabn., amarant. przywieszona wielka, okrągła pieczęć przedstawia Jeźdzca w pełnym rynsztunku pędzącego w lewo; prawicę zbrojną mieczem wznosi poza siebie, na lewej tarcz. Napis i powierzchnia wycisku wypełzły. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 72. In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat decursus temporum, confirmat eas sollempnis titulus litterarum. Noverint igitur universi presencium noticiam habituri, quod coram nobis Nicolao, Dei gracia duce quondam Opavye et capitaneo regni Polonye, Stampota filius Ceszlay dicti Brodnica est publice protestatus, quod terciam partem hereditatis Panthnovo nuncupate, que ipsum legittime et hereditarie contingebat, pro redempcione sue persone a captivitate in Quonin, a qua venerabilis pater dominus Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, de bonis eiusdem ecclesie de quadraginta quinque marcis argenti ipsum redemit, prefato domino archiepiscopo et ecclesie de consensu puerorum suorum, Nicolai videlicet et Floriani nec non Sventhomiri fratris sui, bona voluntate vendidit et libere resignavit cum tercia parte lacus quam prius eidem domino archiepiscopo vendidit, et clausuris fluminis quod Goplenyca vocatur, et omnibus pertinenciis et utilitatibus tam in terra quam in lacu, plenarie et libere possidendam; et nichilominus, si dicta pars hereditatis in plus se extenderet, quia ecclesia sibi in necessitate se exhibuit graciosam, dictam porcionem suam pro dicto beneficio et peccatis suis eidem ecclesie vult esse donatam. Quam ordinationem ratam et gratam habentes, presentes mandavimus nostri sigilli munimine roborari. Datum Gnezne anno Domini M. trecentesimo primo, in die sancti Iohannis Ewangeliste, presentibus Mroxkone castellano de Sun, Andrea preposito Kalissiensi. Opavya, Opawa, z niemiecka Troppau. Panthnovo, Patnów. Quonin, Konin. Lacus wzmiankowany, jest jezioro Patnowskie. Flum. Goplenyca, jest albo odpływ jeziora Gosławickiego do jeziora Patnowskiego, lub też odpływ ostatniego do rz. Warta, później powiększony na kanał. Sun, Żoń. |