Nr. 983. Wladislaus dux regni Polonie etc. 1316 Apr. 22, apud Brzescie; hereditatem Łęg monasterio Ląd contra petitionem ministri Zyrae adiudicat. Włocławek. Lib. privilegior. monasterii Ląd, pag. 7. Nos Wladislaus, Dei gratia dux regni Polonie, Cracovie, Syradie, Sandomirie, Lancicie Cuiavieque, notum facimus universis presens scriptum inspecturis. Cum pro negotiis nostris actorys (sic) occurrentibus moraremur in civitate Brestensi, dominus Iacobus abbas de Landa Ordinis Cisterciensis coram nobis querelam suam proposuit in hec verba. Conquerimus domine dux, quod minister Zira cum uxore sua, filia quondam Dobeslai de Lapidea ecclesia, manu violenta nos eiecit de possessione hereditatis nostre dicte Lang, quam ex donatione prefati Dobeslai et ex vestra confirmatione et pacifice (sic) possedimus multis annis; unde rogamus humiliter et devote, quatinus hanc violentiam iusto iudicio examinetis, et quidquid verius inventum fuerit, vestrorum baronum fidelium consilio terminetis. Inito igitur iudicio, nobis presidentibus et nostro iudice Polubono Cuiaviensi, causa ventilata est ex utraque parte; et inventus est predictus abbas iustus in sua querela, Zira vero et uxor eius iniusti, quos iam removimus et abiudicavimus a possessione dicte hereditatis Lang iudicio mediante, dominum autem abbatem restituimus ad eandem, prout fuerat ab eodem iudice et baronibus circumsedentibus iudicatum. Et ne tractu temporis hec missio in possessionem domini abbatis a memoria elabatur, presentes conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum et actum apud Brzescie anno Domini M.CCCXVI in vigilia sancti Adalberti, presentibus nostris fidelibus: comite Bronissio capitaneo Brestensi, domino Philippo cancellario Polonie, comite Petro castellano in Konin, Petro castellano Gneznensi, comite Venceslao castellano de Gniewkowo, et aliis pluribus fide dignis. Civitas Brestensis, Brześć Kujawski. Landa, Lad. Lapidea ecclesia, Kościelec. Lang, Łęg. Konin, Gniewkowo, dziś t. s. Nr. 984. Wladislaus dux regni Polonie etc. 1316 Mai. 1, aput Gneznam; Martino Tayzicz, civi Gneznensi, allodium Lednica iure militali possidendum confert. Pergam. orygin. Dwie dziurki od przywieszenia pieczęci. Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 80. In nomine Domini amen. Largitas principum multipliciter commendatur, si ex facto benivolencia subsequitur. Ideo nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie Cuyavieque, ad noticiam tam presencium quam futurorum volumus presentibus devenire, quod accedens ad nostram nostrorumque baronum presenciam fidelis noster Martinus dictus Tayzicz, civis Gneznensis, nobis tam humiliter quam instanter suplicavit, ut privilegium sibi dudum per nos seu antecessores nostros datum, quod per corrupcionem et antiquitatem ulterius du rare non poterat, mandaremus eidem renovare; cuius quidem privilegii de verbo ad verbum tenor talis est: In nomine Domini amen. Quod magnifica principum decrevit auctoritas, ratum ac stabiliter perpetuo debet permanere. Nos itaque Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum volumus devenire, quod inspectis peticionibus et fidelibus serviciis, que nobis Martinus fidelis noster civis Gneznensis fideliter exhibuit et impendit, eidem Martino nostro civi et liberis ipsius legitimis, natis et nascendis, damus et tradimus ortum vel allodium nostrum vulgariter Lednicza nuncupatum, ante civitatem Gneznam situm inter montem antiqui castri vel fossatum molendini ex parte una, et inter montem qui dicitur Lubuzka ex parte altera, usque ad littus lacy nostri qui dicitur Gelene, cum omnibus utilitatibus et proventibus, que nunc sunt vel in posterum poterunt reperiri. Damus eciam eidem Martino suisque liberis libertatem ab omnibus exactionibus, precariis, angariis et perangariis, et ab aliis, videlicet a poradlne, a bove, a vacca, a porco, ab opole, a capete siliginis, a curru feni, et a castri citacione, a stroza, contulimus in perpetuum. Kmetonem eciam dicti allodii iudicabit, dictumque allodium iure militali possidebit. Si eciam quis in dicto allodio occisus fuerit, eidem Martino et suis posteris committimus iudicandum, et penas sive emendas que ab hoc derivaverint, receptabunt. Et ne hec nostra donacio per quempiam nostrorum posterorum valeat irritari, presentes conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum aput Gneznam anno Domini M.CCC.XVI, die beatorum Philippi et Iacobi apostolorum, presentibus nostris fidelibus, videlicet Paulo dapifero Gneznensi, Andrea de Modlizevo, Thoma de Vilczyno, Pervoldo castellano de Prsevloky, Iacobo capellano nostro, et aliis pluribus fide dignis. Datum per manus Zbignegy vicecancellarii Cracoviensis. Allodium Lednicza, ogród leżący pomiędzy Końskiem targowiskiem, podnóżem wzgórza, na którem stoi pałac arcybiskupi i dwie kurje kanonickie, i jeziorem Jelmek Mons antiqui castri, nasyp ziemi nad jeziorem Jelonek w ogrodzie kurji kanonickiéj. Fossatum molendini, dziś rów zaledwie sączący wodą, wzdłuż wzmiankowanego podnóża, obok którego jednakże wykopywano, jak dziś to jeszcze pamiętają, szczątki wodnego młyna. Mons Lubuzka, dziś Końskie targowisko. Lacus Gelene, jez. Jelonek. Modlizevo, Modliszewo. Vilczyno, Wilczyn. Prsevloky, osada i gród nad jeziorem m. Ślesin; z grodu pozostało grodziszcze. Nr. 985. Nicolaus advocatus de Slawa 1316 Mai. 12, in Slawa; monasterio de Obra molendinum in suburbio oppidi Zbąszyń situm confert. Poznań. Königl. Staats Arch. Obra, Lib. privil. fol. 28. Noverint universi tam presentes quam posteri hanc litteram inspecturi, quod nos Nicolaus advocatus de Slawa, filius Hartmani fratris Guntheri felicis memorie, assignamus et porrigimus molendinum prope Benzcbin ex illa parte littoris vel aque, quod vulgariter nuncupatur eyn Hamirstat, pro testamento et salute anime patris nostri. In cuius rei testimonium, hanc literam sigillo domini Friczchonis de Tre plin fecimus roborari. Actum presentibus dominis, Friczchone nec non fratre suo Iohanne de Trepplin, et magistro civium de Slawa Hurd de Himelow, cive ibidem, et aliis quam plurimis fidedignis. Datum in Slawa anno Domini millesimo trecentesimo decimo sexto, feria quarta ante dominicam qua cantatur Vocem iucunditatis. Slawa, z niemiecka Schlawe. Benzcbin, Zbąszyń. Treplin, wieś okolicy m. Frankfort; familja od niej się nazywająca występuje jeszcze w Wielkopolsce za czasów Jagiełły. Himelow, zam. Kiebtów. Nr. 986. Fr. David commendator Gdanens. 1316 Iun. 6, in Gdancz; confirmat cessionem sortis hereditatis Rosciszewo, a Sulislao, Domaslao et Hieronimo, fratribus, in favorem monasterii Ląd factam. Włocławek. Lib. privilegior. monasterii Ląd, pag. 130. Nos frater David commendator Gdanensis coram universis presentium notitiam habituris publice protestamur, quod Sulislaus, Domaslaus et Ieronimus fratres, sani mente et corpore sunt confessi, quod pater eorum Ieronimus, dum imminentiam mortis in agone positus presentiret, volens errata corrigere et nexum mortis perpetue declinare, ipsis et universe domui sue pluribusque astantibus idoneis sexus utriusque lachrymabiliter declaravit, se sortem hereditatis que Rochizchowo dicitur, contra Deum et iustitiam possedisse, quia eadem sors ad hereditatem Clodaviensem iure legittimo pertinebat, ipse autem eam usurpasset fallente diabolo minus iuste; unde omni qua potuit instantia eis et omni posteritati sue dederit suppliciter in commisso, quatenus ob salutem anime sue eandem sortem eidem hereditati Clodaviensi reunirent, ab eius possessione ac impetitione perpetuo quiescentes. Verum, quia pretaxatos fratres, Sulislaum, Domaslaum, Ieronimum, paterne salutis amor et fidelitatis integritas stimulavit, patris petitionibus satisfacere cupientes, in audientia nostra fratrumque nostrorum dictam sortem fratribus de Clodawa, modica perinde nichilominus accepta pecunia, resignarunt, se et omnes suos successores et liberos ab eius possessione et impetitione facientes eternaliter alienos. Mete sepedicte sortis currunt a fluvio qui Clodawa dicitur, usque ad rivulum Wolzchinam, et per ascensum eiusdem, usque ad lapidem positum subter montem; deinde a lapide, directe usque ad paludem in qua sunt mete inter predictam Clodaviensem hereditatem et bona Stanislai. Ne autem protestatio nostra super omnibus scriptis, alicuius temeritate possit in posterum infirmari, et ut fratres predicti de Clodawa in sorte prenarrata possessione gaudeant libera et quieta, confirmamus ipsis plenum dominium in eadem, in robur firmitatis perpetue presens scriptum ipsis conferentes nostri sigilli munimine insignitum. Datum et actum in Gdancz anno Domini M.CCC.XVI, in die sancte et individue Trinitatis, coram fratre Nicolao vicecommendatore de Gdanez, fratre Reinardo magistro piscature, Sventone procuratore commendatoris, Iescone de Plenichow et Woislao castellano de Puck, et aliis pluribus fide dignis. Gdanensis, de Gdańsk. Rochizchowo, Rosciszewo. Clodawa, z niem. Kladau, posiadłość klasztoru Ląd. Rivul. Wolzchina, Wolsza strum., lewy przypływ rz. Wisła. Plenichow, zam. Plänendorf. Puck, Puck. Nr. 987. Iohannes Brandenburgens. et Lusacie marchio 1316 Iun. 26, Everswolde; cum approbatione Woldemari marchionis, Arnoldo de Uchtenhagen castrum et civitatem Międzyrzecz cum pertinentiis certa conditione vendit. Pergam. orygin., u którego przywieszone pieczęcie obu margrabiów, pokruszone. In nomine Domini amen. Nos Iohannes, Dei gracia Brandenburgensis et Lusacie marchio, recognoscimus et ad universorum noticiam tenore presencium publice volumus pervenire, quod nostro fideli militi domino Arnoldo de Uchtenhagen ac eius veris heredibus contulimus et presenti serie conferimus castrum et civitatem Meseritz cum omnibus suis pertinenciis, scilicet distinctionibus, terminis et limitibus, cum omnibus villis ad territorium que pertinent Meseritcz, cum agris cultis et incultis, lignis, pratis, pascuis, paludibus, aquis et aquarum decursibus, molendinis, piscaturis, cum omni castellania et iure castrensi quod vulgariter dicitur Borchwere, et universis bonis sicut predicte castellanie antiquitus adherebant, et cum omni iure et utilitate et omni iure patronatus, ac cum omnimoda pheudalitate seu iure conferendi tam bona temporalia tamque spiritualia, quod in vulgo Leenwere dicitur, cum iudiciis supremis et ymis, et omnibus precariis et serviciis, quocunque nomine censeantur, cum omni iure et comodo et honore, prout nobis, dum dicta bona nostra essent, competebant, debito et consueto pheudi tytulo possidenda; excepta tamen civitate nostra Zweryn cum hiis quatuor villis: Mornowe, Ochos, Ulym, Desna, cum distinccionibus et pertinenciis singularum. Proinde idem Arnoldus nobis dedit duo milia marcarum argenti et ponderis Brandenburgensis in pecunia numerata, de quibus ipsum et suos veros heredes solutos et quitos in presentibus omnimode nunciamus. Eorundem tamen castri Meseritz et civitatis, villarum et suorum attinencium, competit nobis reemendi libera facultas, ita, si predicto domino Arnoldo de Uchtenhagen, aut suis veris heredibus ipso non exstante, predicti summam argenti a data presencium ulterius per octo annos, in antea continue computandos, restituerimus, extunc predicta, scilicet castrum, civitas, omnes ville hiis adiacentes, cum suis pertinenciis ad nos devolventur omnimode, velud prius. Si vero, quod absit, huiusmodi summe pecuniam in prehabito termino non persolverimus, predicti Arnoldus et sui heredes effectu presentis privilegii dictorum bonorum omnium manebunt perpetui et legittimi possessores. Preterea, quidquid sepedicti Arnoldus et sui heredes in edificiis seu structuris ad dicti castri conservacionem exposuerint, totum eis cum maiori summa, scilicet cum duobus milibus marcarum dictis, reddemus, cum ipsum castrum reemere voluerimus ab eisdem, dummodo hoc racionabiliter ostendere potuerint et probare. Nos quoque Woldemarus, Dei gracia Brandenburgensis eciam et Lusacie marchio, non ignari huius collacionis contractus, per predictum marchionem Iohannem rite facti, ipsum in omni parte sua quantum in nobis est approbamus, ratificamus, nostri sigilli patrocinio confirmantes. In omnium igitur premissorum et cuiuslibet eorum evidenciam firmiorem, presentes nostro sigillo dedimus sigillatas hiis testibus presentibus: nobili viro domino Hermano de Barven, Burchardo de Berchensleve, Bussone Gruvelhut, Petczkone de Lossaw, Cristiano de Gherardestorp, Iohanne de Vorlant, militibus, et Slotekone nostre curie tunc temporis dapifero et aliis pluribus fide dignis. Actum et datum Everswolde anno Domini M.CCC. sexto decimo, die beatorum Iohannis et Pauli martyrum. Uchtenhagen, Uchtenhagen, posiadłość familji Wedel. Meseritz, Międzyrzecz. Zweryn, Skwierzyna. Mornowe, Murzynow. Ochos, Osieck. Ulym, z niem. Eulam. Desna, z niem. Dechsel. Everswolde, Eberswalde. Nr. 988. Wladislaus heres regni Polonie etc. 1316 Aug. 16, in Pysdri; confirmat donationem hereditatis Łuszkowo, ab Iohanne et Dobrogostio monasterio de Lubin factam. Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, czerwony, przez 2 wcięcia przewleczony; pieczęć znikła. Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin 10. In nomine Domini amen. Cum donaciones, ordinaciones et resignaciones robur obtinere nequeant firmitatis si consensu principum et literarum testimonio non roborentur, proinde nos Wladislaus, Dei gracia heres regni Polonie terrarumque Cracovie, Sandomirie, Cuiavie, Lanczicie, Siradie dux, ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum presens scriptum volumus devenire, quod fideles nostri Ioannes et Dobrogost, heredes de Luschovo, in nostra nostrorumque baronum presencia constituti corporali, sani mente et optima corporis valitudine, non coacti nec compulsi, sed sponte, predictam hereditatem eorum, Luschovo vulgariter dictam, iure paternali ipsos contingentem, de consensu suorum omnium amicorum religioso viro fratri Paulo, abbati monasterii sancte Marie in Lubin Ordinis sancti Benedicti, ac fratribus ibidem militantibus, cum omnibus utilitatibus et proventibus et toto dominto sicut soli tenuerunt, prout in suis gadibus et limitibus, limitatis et errectis per medium luti iacentis inter hereditates seu villas, Ranbino et Luschovo vulgariter nuncupatas, circumferencialiter est distincta, ob salutem et remedium animarum ipsorum necnon parentum, predecessorum, iure hereditario donaverunt et resignaverunt. Nos vero precibus eorum ex utraque parte benignius inclinati, prefatam donacionem et resignacionem ratam et gratam habentes, iam dicto abbati et suo conventui ipsam hereditatem Luschow integraliter et ex toto, cum omnibus utilitatibus, proventibus et dominio, prout superius est expressum, iure hereditario in perpetuum conferimus et confirmamus. In huius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli apensione roborari. Actum in Pysdri feria secunda infra octavam Assumcionis beate virginis Marie, anno Domini millesimo CCCmo sedecimo, presentibus his magnificis et honorabilibus viris: fideli nostro Stephano capitaneo Polonie, comite Dobrogostio palatino Poznaniensi, comite Martino palatino Calisiensi, domino Philipo canonico et cancellario Poznaniensi, et aliis multis fide dignis, per manus Ioannis notarii curie nostre. Luschovo, Łuszkowo. Lubin, Lubin. Ranbino, Rabin. Pysdri, Pyzdry. |