Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vie, cupientes in via legis prehabite ambulare ac nostrorum imitari vestigia progenitorum pie recordacionis, qui ecclesias Dei non gravare, sed elemosinarum subsidiis exaltare, personasque ecclesiasticas gratia speciali prosequi consueverunt, notum facimus tam presentibus quam futuris, quia nos attendentes diligencius magne fidelitatis affectum pariter et effectum, obsequiorumque fidelium diligenciam nobis et nostris terris per venerabilem in Christo patrem dominum Paulum Dei gratia episcopum Cracoviensem frequentissime impensorum, damus et conferimus 'decimam totam de tota media parte tocius suppe Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, ac perpetue titulo donacionis eidem domino Paulo episcopo Cracoviensi, pure, libere, simpliciter et irrevocabiliter tradimus sibi percipiendam plene, integre et absque ulla diminutione et absque aliqua contradictione, possidendamque perpetuo pacifice et quiete. Ut autem ipsam decimam annis semper singulis percipiat liberius, damus sibi plenum ius et auctoritatem, tam supparios quam alios, si qui quod absit apparuerint impeditores solucionis eiusdem decime, impignerandi. Licebit eciam ipsi auctoritate propria eos per censuram ecclesiasticam cohercere, donec sibi eiusdem decime denarius ultimus exsolvatur. Promittimus eciam dicto domino Paulo hanc nostram donacionem ratam et firmam tenere, et non venire nec contra facere de iure, ingenio, causa aliqua sive facto, nec ulla ingratitudine revocare, quam sibi fecimus et facimus de communi omnium baronum Cracoviensium consensu pariter et assensu. In cuius rei evidenciam et evidens testimonium, presentes sibi dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione IIII, pridie Idus Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracowiensi, comite Nycolao palatino Cracowiensi, domino Andrea cancellario Kalyssiensi, comite Nicolao palatino Kalyssiensi, comite Warcislao iudice Cracowiensi, comite Iohanne tribuno Cracowiensi, et aliis multis.

Nr. 652.

Premislius dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 12, Cracovie; decimam de media parte proventuum zuppae Cracoviensis, Paulo episcopo Cracoviensi eiusque successoribus confert.

Fr. Piekosiński. Kodeks Katedry Krakowsk. I, Nr. 93. (Z pergaminu orygin. opatrzonego pieczęcią Przemysława księcia, (pieczęć XXV), wiszącą na pasmie jedwabiu żółtego i pasowego).

In nomine Domini amen. Quoniam lex Domini immaculata et irreprehensibilis, de omnibus licite acquisitis decimas tanquam tributum Deo fore precipit exsolvendas, quarum fraudatores aut. violenti detentores veluti homicide in illo novissimo districto examine Dei iudicio dampnabuntur, nos Premislius Dei gratia dux Polonie et Cracovie, volentes in via legis Domini ambulare, nostrorum quoque imitari vestigia progenitorum pie recordacionis, qui ecclesias Dei non gravare, sed liberalitatis sue beneficencia et construere et amplis donariis decimarum et subsidiis elemosinarum promovendo extollere studuerunt, notum facimus et presentibus et futuris, quia videntes nostre Matris Cracowiensis ecclesie non modicam desolacionem, ipsamque ecclesiam sincera devocione pariter et affectu ob reverenciam et honorem beatorum

Wencezlai et Stanyzlai pontificis, gloriosorum martirum, specialiter prosequentes, nichilominus eciam ob remuneracionem obsequiorum, que nobis venerabilis in Christo pater dominus Paulus eiusdem Dei gratia ecclesie antistes impendit multipliciter et frequenter, damus, conferimus, et titulo perpetue donacionis pure, libere et irrevocabiliter tradimus decimam totam, integre absque ulla diminucione, de tota media parte tocius suppe Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, ipsi domino Paulo episcopo et omnibus eius successoribus, causa ecclesie memorate possidendam pacifice ac tenendam et percipiendam certis terminis, annis singulis, nunc et in evum. Volumus enim et promittimus tam pro nobis quam pro nostris successoribus, dictam nostram donacionem, quam facimus de grato favore, benivolo assensu pariter et consensu ac unanimi voluntate omnium baronum Cracoviensium pro salute nostra et nostrorum progenitorum, semper ratam et firmam habere et tenere, et non contrafacere nec venire de iure, ingenio, causa aliqua sive facto, nec eam aliqua ingratitudine revocare. Volumus eciam quod, si supparii vel quicumque alii dictam decimam quocumque modo impediverint, liceat episcopo et suis successoribus tanquam nobis eos impignerare, et nichilominus tamdiu per censuram ecclesiasticam cohercere, donec eiusdem decime novissimus denarius presolvatur (sic). Dignum est enim, ut quemadmodum manet eternaliter honor Dei, sic, quod pro honore Dei et salvacione impenditur animarum, permaneat stabile in eternum. Quicumque autem hanc nostram donacionem infringere attemptaverit vel ei ausu temerario contraire, cum iniquis in districto examine recipiat porcionem. Ratam vero habentes, ratificantes et conservantes eandem donacionem, et hic utriusque hominis gaudeant sospitate, et in futuro felicitate continua perfruantur. In horum ergo omnium evidenciam cerciorem et evidens testimonium, ut robur perpetue habeant firmitatis, hanc literam sepedicto domino episcopo contulimus, nostri sigilli munimine roboratam. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione III, pridie Idus Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracowiensi, comite Nycolao palatino Cracowiensi, comite Nicolao palatino Kalyssiensi, domino Andrea cancellario Kalyssiensi, Warcislao iudice Cracowiensi, Iohanne tribuno Cracowiensi, et aliis quam multis.

Nr. 653.

Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 14, in Poznan; confirmat litteras, quas dederant monasterio Paradyż: Bolezlavus dux Gneznensis et Premislo dux Poznaniens. 1278 Ian. 6, in Pobodis, et insuper villam Mochy monasterio de Wieleń, praedicti filiae, confert.

Pergam. orygin. Nici jedwabne, wyblakłe, z których pieczęć znikła.

Poznań. Königl. Staats Arch. Priment 1.

In nomine Domini amen. Bone rei dare consultum, et presentis vite meretur habere subsidium, et eterne remuneracionis premium dinoscitur optinere. Nos itaque Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Cracovie, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus pervenire, quod litteras serenissimorum principum, dominorum Boleslay ducis Gnesnensis et Primislonis ducis Poznaniensis, pre

decessorum nostrorum felicis recordacionis, non cancellatas, non abolitas, non rasas nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsus omni suspicione carentes, sub sanis et integris predictorum dominorum sigillis appendentibus vidimus et perspeximus; quarum quidem litterarum tenor de verbo ad verbum erat iste: (Sequitur diploma Nr. 473.) Et quia secundum veridicam Salvatoris nostri relacionem: Nullus in futuro ad ipsius veri Agni eternum intrabit convivium commensalis, nisi is, qui in presenti dé virtutibus texuerit et pietatis operibus vestem sibi consuerit nupcialem: nos Premisl secundus, dux Polonie et Cracovie, karitativam pietatem habentes ad religiosos viros fratres Cysterciensis Ordinis, claustro Velen vulgariter nuncupato et fratribus ibidem degentibus, inspecta paupertate et devocione fratrum eorundem, donacionem comitis Benyamin et confirmacionem illustrium principum, dominorum Boleslay ducis Gnesnensis et Premislonis ducis Poznaniensis, principatus sui auctoritate et sigillorum suorum munimine, super hereditatibus premissis quiete et pacifice per claustrum Velen perpetuis temporibus possidendis, sub omnibus suis libertatibus et graciis confirmatas, ipsas per nos ratas et gratas habentes, presentis scripti patrocinio confirmamus, ratificamus, incorporamus et invisceramus; specialiter addicientes, quod sepefatum claustrum Velen, sepedictas hereditates et cetera omnia et singula bona, que per empcionem aut elemosinarum largicionem, aut principum, baronum vel aliorum Christi fidelium tradicionem comparaverit seu adipisci quovis modo potuerit, in toto dominio nostri principatus sub omnibus libertatibus, immunitatibus et graciis prenotatis perpetue possideat et quiete. Preterea, ad honorem redemptoris nostri Ihesu Christi simulque genitricis eius gloriose virginis Marie ob reverenciam, pro salute animarum progenitorum nostrorum et nostre, memorato claustro Velen hereditatem nostram Moch vulgariter nuncupatam, situatam in districtu Premantensi, cum omnibus suis utilitatibus, agris cultis pariter et incultis, silvis, nemoribus et rubetis, mellificiis, pratis, pascuis, aquis, paludibus, stangnis, lacis, molendinis, et generaliter cum omnibus pertinenciis prout in suis metis et terminis circumferencialiter est distincta, damus, conferimus et donamus ac proprietatis tytulo irrevocabiliter adunamus, pleno iure et dominio quiete ac pacifice perpetuis annis et seculis possidendam, tenendam et in usus beneplacitos convertendam, prout dominis.. abbati,.. priori ceterisque fratribus eiusdem monasterii Velen videbitur conveniencius et utilius expedire. Volentes, ut eadem hereditas Moch ab omnibus exaccionibus, serviciis et solucionibus, angariis et perangariis, quocunque nomine censeantur, libere sit exempta, gaudens et utens libertate ea, qua alia monasteria ecclesiastica solent perfrui et gaudere. Ut igitur donacio et confirmacio predecessorum nostrorum et nostra, per nostros successores inviolabilis permaneat, presentes dedimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hys testibus: domino Philippo archidiacono Gnesnensi, domino Tylone de Santhoch, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, comite Boguslao subcamerario Poznaniensi, comite Crisano procuratore Poznaniensi. Datum in Poznan anno Domini M.CC. nonagesimo, in Exaltacione sancte Crucis, per manus Iasconis notarii curie nostre.

Velen, Wieleń pod m. Wschowa, klasztor Cystersów zwany poniżej Lacus Mariae, przeniesiony później do miasta Przemęt. Moch, Mochy. Premantensis, de Przemęt. Santhoch, Santok.

Nr. 654.

Iacobus archiepiscopus Gneznens. 1290 Oct. 14, in Synodo Gneznensi; edit quaedam Statuta, quorum fragmenta tantum supersunt.

Transsumpt potwierdzony przez: Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 10, in Kalis.

Helcel. Starodawne prawa Polsk. pomniki; I, p. 387.

Fragmentum primum. De iniuriis clericis illatis. Quod si episcopum capi contigerit, vulnerari vel occidi, generale interdictum in tota provincia observetur; in alio prelato vel canonico cathedralis ecclesie si predicta fuerint perpetrata, in tota diocesi generaliter cessabitur a divinis; si autem circa plebanum vel aliam personam ecclesiasticam, religiosam vel secularem, similia fuerint attemptata, in toto archipresbiteratu; si vero ipsum archipresbyterum predictas iniurias pati contigerit, in toto archidiaconatu cessabitur a divinis. Si res ipsorum capi contigerit et ad locum aliquem deduci, locus in quo rapiuntur et in quo detinentur, debeat subiacere ipso facto ecclesiastico interdicto.

Fragmentum secundum. De anno gracie. Propter salutem animarum prelatorum et beneficiatorum quorumcunque, ac propter consolacionem amicorum et servitorum eorundem, per mortem ipsorum desolatorum, (statuimus,) ut cum quis de clero beneficiatus decederet, fructus primi anni, pro debitis ipsius, servitoribus et amicis eiusdem, et aliis piis causis et exequiis, per illius anni circulum faciendis per eum quem ad hoc executorem eligeret; aut si intestatus decederet, si cathedralis, collegiate, aut conventualis ecclesiarum prelatus canonicusque esset, per dyocesanum; si vero ruralis ecclesie rector vel alius quicunque clericus existeret, per decanum: sub testimonio archidiaconi pro salute ipsius anime converti debeant, deductis proventibus unde vicarius valeat in ecclesia sustentari; annum Domini a Circumcisione eiusdem inchoando.

Nr. 655.

Iacobus secundus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1290 Oct. 21, apud Gneznam; confert monasterio de Byszewo decimas suae ecclesiae in villis territorii de Nakło, monasterio adiacentibus; pro his vero, decimas ecclesiae de Dobrowo recipit.

Pergamina dwa orygin. równobrzmiące, przy każdym przywieszono dwie pieczęcie. Perg. Nr. 16 zachował pierwszą pieczęć Kapituły Gnieźnieńsk., przywieszoną na niciach jedwabnych, czerwonych i żółtych, (pieczęć XXIV); druga znikła. Perg. Nr. 17 zachował pierwszą pieczęć podługowatą, wyobrażającą biskupa na tronie, błogosławiącego; napis: S. Iacobi Dei gra. Sce. Gnezn. Ecce. Archiepi.

Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo 16 i 17.

In nomine Domini amen. Gesta seu ordinationes hominum propter decursum temporis a mortalium plerumque tolluntur memoria, si non fuerint ad perpetuam rei memoriam litterarum apicibus commendata. Hinc est quod nos Iacobus secundus, miseratione divina sancte ecclesie Gneznensis archiepiscopus, notum esse volumus

cunctis Christi fidelibus presentibus et futuris, quod ex debito pastoralis officii considerantes necessitatem religiosorum virorum, Bertoldi abbatis ac sui conventus fratrum cenobii de Bysovia Ordinis Cysterciensis, Cuiaviensis diocesis, prospicientes eciam loci eiusdem solitudinem, quod nullis ibi valeant fidelium elemosinis adiuvari nisi in certis proventibus succurratur eisdem, paterna clemencia ipsos sustentare volentes, cum gloria sit episcopi pauperum providere opibus, de communi consensu et voluntate Capituli nostri Gneznensis, debita deliberacione premissa et maturo tractatu prehabito, ut eo liberius ac sincerius domino Deo eiusque Genitrici famulentur, hanc cum eis fecimus ordinacionem et contractum decimas commutando. Conferimus igitur et damus dicto abbati ac ipsius conventui decimas nostras in territorio castri de Nakel, monasterio eorum adiacentes, in hiis villis et districtibus earum: Wirchucino, utroque Lansco, Wiskidno, Wanwelno, Tuscovo, Sanzecno, Senno, Dambovo et Sadki, plene, sicut nunc sunt in terminis et in gadibus suis vel in posterum esse possunt, de agris cultis et incultis ac de novalibus earum in rubetis et in silvis, iure perpetuo posidendas absque excepcione aliqua singularium sorcium aut specialium vocabulorum, sive eciam ville de suis locis transponantur, seu dividantur. Pro hiis autem, recepimus ab eodem abbate et eius conventu ecclesiam eorum in Dobrov cum omnibus pertinenciis suis, quam ipsi ut alia loca Ordini suo dicata legittime possidebant habentes in ea ab antiquo mansionem et gubernacionem ac residenciam corporalem, et cum omnibus decimis ad eam pertinentibus, ipso scilicet Dobrov, Quatkovo, Glovi, - Cosemino, Ianissew utroque, Kolnizca, Dzadovo, Briczevo, Vola, Rsuchovo, Chelm, Crobevo, Dambe, Ostrozno, Komorovo, Karsovo, Krevo, Bissecre, Slavencino et Lescno, de culto et inculto, de possessis aut desertis sicut nunc sunt aut in futurum existere possunt, perhenniter possidendam: volentes in hiis indempnitati ecclesie nostre cavere et eorum consulere egestati. In cuius rei testimoniam et stabile robur, presentem paginam super hiis conscriptam, sigillis nostro et Capituli nostri sepedicto abbati et suo conventui dedimus communitam. Acta sunt hec apud Gneznam anno Domini M.CC. nonagesimo, Indictione tercia, in die sanctarum XI milium Virginum, presentibus et consencientibus hiis dominis et fratribus nostris: Wlostiborio Gneznensi, Iohanne Lanciciensi prepositis, Gozlao Gneznense, Mileyo Wratislaviense decanis, Philippo Gneznense, Iohanne Lanciciensi archidiaconis, Gabriele Gneznense, Nycolao Lanciciense cantoribus, Philippo Gneznense, Ioseph Lanciciense scolasticis, et aliis quam pluribus fide dignis canonicis Gneznensibus.

Bysovia, Byszewo, klasztor Cystersów, później przeniesiony do m. Koronowo. Cuiaviensis diocesis, 1. j. de Włocławek. Nakel, Nakło. Wirchucino, Wierzchucin. Utrumque Lansco, t. j. Łącko małe i wielkie. Wyskidno, Wamwelno, dziś tak samo. Tuscovo, Tuszkowo. Sanzecno, Samsieczno. Senno, Sienno. Dambovo, Dębowo. Sadki, Sadki. Dobrov, Dobrowo. Quatkovo, Kwiatkowo. Glovi, Głowy. Cosemino, Koźmin. Ianissew utrumque, Janiszewo i Wola Janiszewska. Kolnizca, Kolnica. Dzadovo, Dziadowice. Briczevo, Bryszewo. Vola, Wola Rużycka. Rsuchovo, Rzuchów. Chelm, Chełmno. Crobevo, może Grabina. Dambe, Dąbie. Ostrozno, czyli Ostrofno, dziś Ostrów. Komorovo, osada znikta. Karsovo, Karszew. Krevo, Krzewo. Bissecre, Biesiekiery. Slavencino, Stawęcin. Lescno, Leszno.

« AnteriorContinuar »