Nr. 1043. Wladislaus rex Polonie etc. 1324 Aug. 1, Poznanie; monasterium de Obra in suam recipit protectionem, villasque eius plurimis libertatibus dotat. Poznań. Königl. Staats Arch. Obra, Lib. privil. fol. 32. In nomine Domini amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Wladislaus Dei gracia rex Polonie, dominus Cracovie, Cuyavie, Lancicie et Siradie, ob salutem nostre anime ac eciam nostrorum progenitorum recepimus fratres et conventum totum domus de Obra ac omnia bona ipsorum, mobilia et immobilia, ad nostram protectionem et tutellam, mandantes singulariter omnibus et universaliter singulis, ut predictos fratres et dominum abbatem et bona ipsorum nullis molestiis aut gravaminibus perturbare presumatis; qui vero secus attentare presumpserint, nostram proinde offensam extunc senciant se incurrisse. Damus insuper eidem domino abbati super omnes ipsius domus villas omnimodam libertatem ab omnibus nostris solucionibus et exactionibus Polonicalibus, videlicet a poradlne, a prewod, a powoz, a stroza, a bove, a vacca, a porco, et generaliter ab omnibus angariis et perangariis esse volumus absolutas, prout a nostris antecessoribus eandem habuerunt libertatem; et insuper a castellano, palatino et ipsorum officialibus in totum et in perpetuum liberamus, ita, quod ad ipsorum presenciam nec citari nec respondere predictus abbas una cum suo conventu debeat pro hereditatibus et causa qualicunque, nec incole dicte domus de Obra minime teneantur, nisi si necesse fuerit, per nostram litteram citabuntur et in nostra presencia respondebunt. Ut autem predicta omnia robur obtineant perpetue firmitatis, presentes scribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus his testibus: comite Martino palatino Kalisiensi, comite Slawota castellano Kalisiensi, domino Ywano cantore Gneznensi, domino Iohanne cancellario Chuyaviensi et canonico Cracoviensi et aliis quam plurimis fide dignis, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo quarto. Datum Poznanie Vincula Petri apostoli, per manus Petri canonici Cracoviensis et nostre curie vicecancellarii. Obra, Obra. Nr. 1044. Wladizlaws rex Polonie etc. 1324 Aug. 9, in Pyser; monasterio de Ląd locum molendini navalis in fluvio Warta sub castro de Pyzdry confert, et possessionem quarundam villarum confirmat. Pergam. orygin. Na sznurze z nici jedwabn., zielon. przywieszona pieczęć Wła dysława króla; (pieczęć XLIV). Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. In nomine Domini amen. Sicut fragilitas humane conditionis mortem nequit vitare temporalem, sic nec ullum actum quod in fluctuoso geritur tempore robur firmitatis valet obtinere, nisi scripto reformetur et sigilli munimine roboretur. Hinc est quod nos Wladizlaws Dei gracia rex Polonie, Cracovie, Sandomirie, Syradie, Cuiavie Lancicieque dux, notum facimus tam presentibus quam futuris, quod ob honorem Domini nostri Ihesu Christi nec non pie ac gloriose genitricis sue semper virginis Marie, in remissionem peccaminum nostrorum omniumque progenitorum nostrorum, et propter nimiam desolacionem et destructionem quam fecimus domui Lendensi Ordinis Cysterciensis cum essemus cum exercitu in Polonia, contulimus eidem domui et.. fratribus locum molendini navalis sub castro Pysdrensi in fluvio Warta, qui nostro dominio et regno dinoscitur pertinere, iure hereditario possidendum, indulgentes fratribus de domo iam dicta omnimodam obcionem, in eodem loco molendinum construere pro libito ipsorum voluntatis, aut antiquum molendinum, quod pertinet ad ipsos, denuo reparare. Ne igitur hec nostra donacio per aliquem in posterum molestetur, volumus et mandamus omnibus capitaneis, castellanis, procuratoribus, advocatis, consulibus, scabinis et singulis civibus in civitate Pysdrensi constitutis, quatenus eosdem fratres in construendo vel reparando molendino, ubi velint in prefatis duobus locis, ullatenus impedire non debeant nec presumant. Item solo divine remuneracionis intuitu confirmamus eidem domui Lendensi has subscriptas hereditates, eis per nobiles Polonie hereditario iure collatas, vel ab ipsis fratribus racionabiliter emptas, in nostram nichillominus defensionem recipientes, videlicet Mynzelino, Zramlyz, Bronchowo, Cysowo, Wardosino, Wszonowo, Wronchyno cum lacu qui Seborowo dicitur. Volumus eciam, ut homines dictarum villarum eadem libertate gaudeant, que in privilegio fundacionis beate memorie proavi nostri Mesichonis magni, illustris ducis Polonie, plenius continetur. Datum et actum in Pyser sub testibus ydoneis: Clemente palatino Syradiensi, comite Petro castellano Poznaniensi, comite Slavanta castellano Kalisiensi, comite Nycolao castellano Bechoviensi, et Petro vicecancellario et canonico Cracoviensi, anno Domini M.CCC vicesimo quarto, in vigilia beati Laurencii martiris et Levite. In cuius rei testimonium, presens scriptum sigilli nostri munimine iussimus roborari. Lendensis, de Ląd. Mynzelino, Mycielin. Zramlyz, Chrzamlice. Bronchowo, Bronki. Cysowo, Czyżew. Wardosino, Wardężyn. Wszonowo, Sczonów. Wronchyno, Wrąbczyn. Lacus Seborowo, dziś bagno na północ Wrąbczyna. Pyser, Pyzdry. Bechoviensis, de Biechów. Nr. 1045. Wladislaus rex Polonie etc. 1324 Aug. 27, aput Kalis; ratam habet commutationem partis hereditatis Chwalibogii de Gać, dictae Śmiechów, cum parte hereditatis ecclesiae Gneznensis, nomine Kwiatków. Pergam. orygin., w dolnym brzegu przetlały, u którego na sznurku z nici jedwabn., zielonych przywieszona pieczęć Władysława króla; (pieczęć XLIV). Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 87. In nomine Domini amen. Quia commutaciones et resignaciones robur firmitatis nequeunt obtinere, nisi protestacione principum et subscripcione testium fuerint roborate, proinde nos Wladislaus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lanczicie Cuyavieque dux, universis presentibus et futuris hanc litteram inspecturis notum facimus, quod honorabiles viri, dominus Wlosto archydiaconus ecclesie Gneznensis, de voluntate et mandato domini Ianislai, divina et apostolice Sedis providencia archyepiscopi, et consensu tocius Capituli ecclesie predicte ex una parte, et nobilis vir Wchalibosius heres de Gacz ex altera, ad nostram et nostrorum baronum presenciam accedentes, talem inter se commutacionem coram nobis ordinarunt: quod dominus archidiaconus prefatus nomine domini archiepiscopi et ecclesie Gneznensis sortem hereditatis in Quatkow cum omnibus fructibus et proventibus ibidem, iure et dominio, predicto Wchalibosio et suis successoribus, Wchalibosius vero prefatus partem hereditatis sue quam habuit in Smeszcovo, domino archiepiscopo predicto et ecclesie Gneznensi iure hereditario ac in perpetuum resignavit. Quam commutacionem legitimam et utrique parti conpetentem, ratam et gratam habentes, de baronum nostrorum consilio presentibus confirmamus. In cuius rei testimonium et evidenciam clariorem, presentem litteram confici et sigillo nostro iussimus roborari. Actum aput Kalis anno Domini M.CCC. vicesimo quarto, sexto Kalendas Septembris, presentibus hiis testibus: Clemente palatino Syradiensi, Crivosandio capitaneo regni Polonie, Philippo castellano Lendensi, Stephano filio Sventopelkonis, et aliis quam plurimis fidedignis. (11 lit. des.) Petri canonici Cracoviensis et subcancelarii curie nostre. Gacz, Gać. Quatkow, Kwiatków. Smeszcovo, Śmiechów. Lendensis, de Lad Nr. 1046. Wladislaus rex Polonie 1324 Dec. 4, apud Cracoviam; protestatur: licet Iohannes episcopus Poznaniensis civitatem Pyzdry ad suam petitionem reformaverit, se tamen per hoc iuribus ecclesiae Poznaniensis nolle derogare. Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 38. Wladislaus Dei gratia rex Polonie, universis ad quorum notitiam presens littera deferetur salutem in auctore salutis. Ad vestram notitiam volumus pervenire, quod licet venerabilis in Christo pater dominus Iohannes, eadem gratia episcopus ecclesie Poznaniensis, instantiis nostrarum petitionibus (sic) victus, nostram affectu benivolo necessitatem considerans pro hac vice, civitatem nostram in Pizdr per homines suos, ultra quam de iure teneatur, duxerit reformandam, per hoc tamen iuribus et privilegiis ecclesie Poznaniensis prefate nolumus nec intendimus aliqualiter derogare, sed potius omnia iura ecclesie et episcopi prenominati nostris maxime temporibus inviolabiliter conservare cupientes, hoc quod nunc propter incumbentem necessitatem factum est in premissis, inde exemplum trahi per nostros successores et per quoslibet alios, sanctione et confirmatione perpetua penitus prohibemus. In cuius testimonium et evidentiam rei clariorem, presentem litteram confici et sigillo nostro mandavimus roborari. Actum apud Cracoviam anno Domini M.CCCXXIIII, feria tertia infra octavas sancti Andree apostoli, presentibus: Przibislao castellano in Kovale, Paulo dapifero nostro dicto Nossek, et Nicolao procuratore Brzestensi. Datum per manus Petri vicecancellarii curie nostre. Pizdr, Pyzdry. Kovale, Kowal. Brzestensis, de Brześć Kujawski. Nr. 1047. Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1324 s. d., Poznanie; electionem Iohannis archidiaconi in episcopum Poznaniensem confirmat. Pergam. orygin. Sznur z nici jedwabn., żółt., zielon. i niebiesk., z którego pieczęć znikła. Poznań. Archiv. Capituli. III, 9. Ianislaus, divina et apostolice Sedis providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, discretis et prudentibus viris, dominis Abrahe scolastico et Capitulo ecclesie Poznaniensis, salutem cum sincera in Domino karitate. Cum per obitum felicis memorie domini Domarati, vestre ecclesie quondam episcopi, ecclesia ipsa pastoris esset solacio destituta, vos nolentes quod ex diutina vacacione eadem ecclesia in spiritualibus et temporalibus aliquot incurreret detrimentum, vocatis omnibus qui debuerunt, voluerunt et potuerunt comode interesse, decrevistis ipsi ecclesie de pastore futuro et pontifice providere; congregatis igitur vobis in ecclesia vestra supradicta, placuit omnibus et singulis, quod per formam scrutinii in ipso electionis negocio procedi deberet, et ecclesie desolate de episcopo provideri. Demum vero, iuxta statuta concilii generalis, tres fidedignos de vestro collegio assumpsistis, videlicet dominos Iohannem archidiaconum Poznaniensem, Nicolaum decanum Gneznensem, et magistrum Petrum cantorem Wladislaviensem, canonicos Poznanienses, quibus omnes et singuli dedistis unanimiter potestatem, quod vota singulorum, sua videlicet ac aliorum, secreto et sigillatim examinarent ac conscriberent seu conscribi facerent, et conscripta mox in communi publicarent, ut collacione diligenti premissa, is in episcopum et pastorem eligeretur ecclesie supradicte, in quem maior et sanior pars Capituli reperta foret in scrutinio consensisse. Predicti igitur scrutatores iniunctum sibi officium fideliter exequentes, votis omnium vestrum, prout eis commissum extitit, exquisitis et examinatis diligenter ac in scriptis redactis, ea mox in communi publicarunt. Verum, quia collacione debita numeri ad numerum, meriti ad meritum et zeli ad zelum subsecuta, repertum extitit, maiorem et saniorem partem Capituli in predictum Iohannem archidiaconum direxisse vota sua, Vincentius, cancellarius Gneznensis et Poznaniensis canonicus, ex commissione et mandato vestro eundem archidiaconum, invocata Spiritus sancti gratia, elegit in vestre ecclesie episcopum et pastorem; quam quidem electionem nostra auctoritate petiistis humiliter confirmari, prout in decreto electionis eiusdem, presentato nobis ex parte vestra, evidencius continetur. Nos igitur, iuris ordinem cupientes in eodem negocio prout convenit observare, citacionis edictum in ipsa vestra ecclesia publice proponi fecimus, omnibus et singulis quorum interest innotescentes: ut, si quispiam foret, qui contra ipsorum, electi videlicet ac eligencium, personas aut formam electionis aliquit opponere vel obicere vellet, coram nobis Poznanie in ecclesia beate Marie Magdalene quarto die exeunte mense Iulio compareret, facturus et dicturus, quod iuris ordo et racio postularet. Verum, quia in ipso termino nullus coram nobis apparuit contradictorum, nos eundem electum et electionis formam iuxta statuta canonum examinavimus diligenter, et quia personam ipsius electi ydoneam in omnibus invenimus, et in eleccionis ipsius negocio formam generalis concilii debite observatam, votis vestris paterno affectu annuere cupientes, Spiritus sancti gratia invocata, communicato fratrum nostrorum consilio, electionem ipsam tenore presencium confirmamus et per inpositionem nostre manus ipsi electo benedictionem inpertimur, committentes sibi administracionem in spiritualibus et temporalibus Poznaniensis ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium, presentes litteras fieri fecimus et nostri sigilli appensione muniri. Actum et datum Poznanie in ecclesia beate Marie Magdalene, anno Domini MCCC. vicesimo quarto, presentibus honorabilibus viris, dominis Nicolao decano, Wlostone archidiacono, Yvano cantore, Vincentio cancellario Gneznensibus, Petro cantore Lanchicyensi, Thomislao archidiacono Unieviensi, Iohanne officiali, canonicis Gneznensibus. Wladislaviensis, de Włocławek. Unieviensis, de Uniejów. Nr. 1048. Primislaus dux Slezie etc. 1325 Febr. 17, in Richenbach; civitati Wschowa possessionem duorum molendinorum et quorundam pascuorum, civitati praedictae adiacentium, confirmat. Pergam, orygin. Na grubym sznurze nici jedwabn., zielon. i amarantowych przywieszona wielka pieczęć, której wycisk odłupany. Na odwrotnej stronie contra sigillum przedstawia rozpostartego Orła; napis zatarty. Warszawa. Archiwum Główne. Dypl. 599. In nomine Domini amen. Ut rei geste habeatur firmior ubilibet certitudo, nos Primislaus, Dei gracia dux Slezie et dominus Glogovie, recognoscimus publice tenore presencium volentes ad universorum noticiam pervenire, quod cum coram Henrico de Guryn, fideli nostro et dilecto iudici (sic) curie et capitaneo Glogoviensi, fidelibus nostris et dilectis civibus de Vrowenstat de pascuis ad civitatem eandem pertinentibus necnon de duobus molendinis, que Rossemuel vocantur vulgariter, et uno molendino venti, quod Wyntmuel dicitur, lis et causa in iudicio moveretur, cives predicti probaverunt vivo testimonio sufficienti proborum virorum, videlicet militum et vasallorum nostrorum, pascua et molendina predicta pertinuisse ad prenominatam civitatem Vrowenstat ab antiquo. Nos vero, audito et intellecto dicto sufficienti testimonio, volentes eciam utilitati et profectui prenominate civitatis nostre atque civium nostrorum intendere semper, ut digne merito quoque debemus, approbamus et confirmamus supradictum testimonium, concedentes favorabiliter et innovantes pascua et molendina memorate civitati et civibus nostris sepedictis, ut ea ad usus suos habere debeant in perpetuum et sine inpedimento quolibet possidere. Continent autem pascua sepedicta decem mansos taliter situatos: duo enim mansi iacent in longum ad viam pecudum et incipiunt ante civitatem Vrowenstat; in fine illorum incipit tercius mansus, extensus similiter in longum versus Rudegeri villam, in fine cuius iacent alii septem mansi in longum latumque, prout limitibus suis et terminis locati sunt pariter et distincti. Ne autem in predictis dubium aliquod v2leat suboriri, presentes fieri et dari iussimus literas, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Richenbach anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo quinto, tredecimo Kalendas Martii. Testes huius sunt: dominus Franciscus de Bork, Hen |