Nr. 668. Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 9, apud Urbem veterem; concedit Conventibus sororum sub cura fratrum Ordinis Praedicatorum viventibus, ut a contribuendo in exactionibus vel collectis aliquibus, a legatis apostolicae Sedis impositis, sint liberi. Pergam, orygin. Na niciach jedwabn., żółt i czerwon. przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII. Poznań. Königl. Staats Arch. Allgem. Geistl. 6. Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, priorissis et Conventibus sororum inclusarum monasteriorum Ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum Ordinis Predicatorum viventium, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto studiosius devota mente ac humilis contemplationis divine vacatis obsequiis, tanto libentius vestre pacis procuramus comodum et quietis. Attendentes igitur, quod licet quam plurima monasteria vestri Ordinis varias possessiones obtineant, idem tamen Ordo in paupertate fundatur, vosque voluntarie pauperes, Christo pauperi deservitis, vestris supplicationibus inclinati: ut vos seu vestrum alique ad exhibendum procurationes aliquas legatis vel nuntiis apostolice Sedis, sive ad prestandum subventionem quamcunque vel ad contribuendum in exactionibus vel collectis seu subsidiis aliquibus, per litteras dicte Sedis aut legatorum vel nuntiorum ipsorum, seu rectorum terrarum vel regionum, quascunque impetratas vel e iam impetrandas minime taneamini nec ad id cogi possitis, etiamsi in huiusmodi Sedis eiusdem contineatur litteris, quod ad quevis exempta vel non exempta loca et monasteria se extendant, et aliqua eis cuiuscumque tenoris existat ipsius Sedis indulgentia non obsistat, nisi forsan littere ipse dicte Sedis de indulto huiusmodi et Ordine vestro plenam et expressam fecerint mentionem: auctoritate vobis presentium indulgemus. Nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si que in vos vel aliquam vestrum aut aliquod monasteriorum vestrorum, seu quoscunque alios occasione vestri, premissorum pretextu contra huiusmodi concessionis nostre tenorem per quemcunque de cetero contingerit promulgari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem V Idus Iunii, pontificatus nostri anno quarto. Nr. 669. Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 17, apud Urbem veterem; mandat Ordini Theutonicorum, archiepiscopum Gneznensem contra oppressores defendat. Pergam. orygin. w wielu miejscach przeżarty. Na sznurku konopn. przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII. Königsberg. Königl. Staats Arch. Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis . . magistro et fratribus Domus sancte Marie Theutonicorum in Prussia ecclesias et personas ecclesiasticas eo vobis fiducialius commendamus, quo erga ipsas zelum habere vos .. per quem Deo gratum prestatis obsequium et Cum igitur archiepiscoauribus intimavit, multiplicata in partibus illis lignorum, multas a nonnullis patiatur iniurias .. universi hominibus vos redditis gratiosos. pus Gneznensis, sicut ipse nostris superborum et pressuras, a quibus vix sine vestro se posse . . tatem vestram rogamus et hortamur attente, quatinus provide attendentes quod . . . . gemina laude dignum, qui oppresis subveniens cohibet oppressores, predictum archiepiscopum et manutenere viribus ac defendere studeatis. Ita quod exinde vobis retributionis eterne premium veniat actio gratiarum. Datum apud Urbem veterem XV Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno quarto. Nr. 670. . Primusil dux Polonie 1291 s. d. et 1.; monasteria de Oliwa et de Żarnowiec sub suam protectionem suscipit, et possessionem omnium ipsorum hereditatum confirmat. Pergam. orygin. Dwa sznury jedwabne, czerwone i żółte, od dwóch pieczęci. In nomine Domini amen. Nos Primusil Dei gracia dux Polonie, universis presens scriptum audituris vel visuris in perpetuum. Ne ea que aguntur nostris temporibus, cum lapsu temporis a memoria hominum defluant malignanciumque calumpnia in posterum depraventur, utile ac necessarium esse dinoscitur, ut fidedignorum hominum et scripture testimonio perhennentur. Noverint igitur presentes et posteri universi, quod nos ad laudem et honorem omnipotentis Dei et gloriose matris eius virginis Marie augmentandum, monasterium quod Oliva dicitur Cisterciensis Ordinis, situm in Pomerania, cum fratribus inibi Deo servientibus sub alas nostre protectionis suscipimus, confirmantes eis eorumque successoribus omnes hereditates, villas seu possessiones, quas idem monasterium ex donacione vel confirmacione illustris principis domini Mysciwgii dilecti patrui nostri, ducis Pomeranie, ac progenitorum suorum longo tempore iusto titulo pacifice possederunt et possident in presenti. In quibus subscriptas hereditates propriis nominibus dignum duximus exprimendas: inprimis ipsum claustrum Olivam cum grangia adiacente, villas Prsimore, Podole, Gransow, Sterchow, Cincimiz, Prusencino et grangiam Bargnewiz. Insuper villas ipsis pro terra Gemewe in restaurum (sic) datas, quarum nomina sunt hec: Bissekir, Choyno et parvum Choyno, Slomno, Banino, Czegnino, Nivadove, Thuchume cum omni stagno adiacente parvo et magno, quod Warsna dicitur, in omni litore, excepta parte que spectat ad villam domini episcopi, Begarewicz, Smolino, Quassin, Wissoka, Brudvino, Sopot; dimidiam quoque partem terre Oxivie cum omnibus terminis et utilitatibus suis et libera piscacione in mari rumnam, cuius termini protenduntur versus Radam ad quercum circa viam publicam signatam, et sic descendunt ad locum ubi Runa et Rada confluunt; grangiam Starin cum villa eiusdem nominis et Messin grangiam, eciam Radastowe, Raikowe, Scowarnikowe, Hostriza, Plawanowe cum molendino in Raduna, Wassino et Zirinsna, molendina quoque in Stricze constructa et in posterum construenda, locum eciam molendini circa villam Vriseze cum terminis suis, et prefatum fluvium Stricze cum utroque litore a lacu Colpin, unde scaturit, descendendo usque in Wizlam; et ab illo loco per totam Wizlam usque in mare liberam piscacionem capiendi rumbos vel esoces vel cuiuscumque generis pisces, quibuslibet retibus vel instrumentis. A portu vero Wizle versus occidentem, totum litus maris cum omni utilitate et libertate usque ad utrumque litus rivuli qui Swelina nuncupatur; preterea unam navem liberam in salso et in recenti mari ad capiendum allec, rumbos, vel alios quoscumque pisces. Insuper decimam noctem de clausura nostra in Rada, absque omni contradictione nostrorum ibidem officialium, pisces libere perpetuo percipiendi, prefatis fratribus de Oliva et eorum successoribus cum omnibus bonis supradictis libertate perpetua confirmamus pariter et donamus. Claustrum eciam dominarum Cysterciensis Ordinis nomine Sarnowicz, quod pertinet in Olivam, sub nostram protectionem suscipimus, confirmantes ipsis possessiones et villas subscriptas: Wircusino, Liubecow, Carcussino, Udargow et Swecin; totum quoque stagnum quod Pesnicza nominatur, et fluvium eiusdem nominis in utroque litore cum clausura piscium et pratis circumiacentibus usque ad mare et liberam piscacionem ibidem; unam quoque navem liberam allec vel rumbos aut ceteros pisces libere capiendi. Universas itaque et singulas possessiones et villas prenominatas cum omnibus terminis et graniciis et libertatibus suis, sicut in privilegiis prefati domini Misciwgii et aliorum progenitorum suorum expressius continentur, et cum omnibus utilitatibus que nunc in ipsis sunt vel haberi quomodolibet poterunt in futuro in molendinis, tabernis, pratis, piscacionibus, aurifodinis, argentifodinis et salinis vel cuiuscumque fuerit utilitas eris, cum omni iudicio maiori et minori, capitali videlicet et manuali, sepedictis fratribus de Oliva et eorum in evum successoribus libertate perpetua confirmamus. In huius igitur confirmacionis perhennem memoriam, presentem paginam sigillo nostro et sigillo domini Mysciwgii ducis Pomeranie, qui huic ordinacioni presencialiter interfuit, cum subscripcione testium fecimus roborari. Testes sunt: Tomizlaus palatinus Poznaniensis, Nicholaus palatinus Kalisiensis, Petrus castellanus de Poznan, Beniamyn castellanus et iudex de Gnezna, Sbiluta castellanus de Nakel, Buguzlaus castellanus de Usze subcamerarius de Poznan, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini MCCXCI, Concurrente VII, Indictione quarta. Oliva, Oliwa. Następnie wymienione wsie, niegdyś do klasztoru Oliwskiego należące, dziś po części pod niemieckiemi nazwami ukryte, leżą pomiędzy miastami Wejherowo, Gdańsk i Kartuzy. Terra Gemeve, t. j. de Gniew. Stagna Warsna, jezioro p. w. Warzno, nad którem wieś Tuchów. Terra Oxivia, dziś Oxhöft. Rada, rz. wpływająca do Baltyku, nad którą m. Wejherowo i wieś Reda. Runa, dziś rz. Biała. Raduna, dziś rz. Radaune. Stricze, rz. wypływająca z jeziora p. w. Wysokie Kiełpiny. Wizla, Wisła rz. Rivulus Swelina, pewnie dziś Kielau strum. Sarnowicz, Żarnowiec. Wsie następnie wyliczone, leżą pomiędzy miastami Leba, Wejherowo i Puck. Stagnum et fluv. Pesnicza, nad którem stał klasztor Żarnowiec. Nakel, Nakło. Usze, Ujście. Nr. 671. Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 27, apud Urbem veterem; confirmat donationem villae Piątkowo, a Premisl duce Poloniae conventui sanctimonialium Ordinis sancti Benedicti Poznaniae factam. Pergam. orygin. Na niciach jedwabnych, czerwonych i żółtych przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII. Poznań. Königl. Staats Arch. Pos. S. Catharin. 1. Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus priorisse et conventui monasterii Poznaniensis, per priorissam soliti gubernari, Ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum Ordinis Predicatorum viventibus, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat, quod carissimus in Christo filius, nobilis vir Premisl dux Polonie Maioris, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare, villam Puntchove, ducentos mansos et duos lacus, cum domibus, agris, pascuis, pratis, piscariis et annuis redditibus, et omnibus aliis iuribus tunc in predictis villa, mansibus et lacubus, domibus, agris, pascuis, pratis, piscariis ac redditibus ad ipsum pertinentibus, vobis et dicto monasterio pia et provida liberalitate donavit, prout in litteris inde confectis, eiusdem ducis sigillo munitis, plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris iustis postulationibus inclinati, quod super hys pie ac provide factum est ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem V Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno quarto. Puntchove, Piątkowo. Nr. 672. Premisl secundus dux Polonie 1291 Aug. 1, in Pisdri; confert Henrico civi de Pyzdry villam Wrąbczyn, iure Theutonico locandam. Wilanów. Biblioteka. Rejestr Rewizorów do Wielkopolski, fol. 121 v. In nomine Domini amen. Dum vivit litera vivit et accio commissa litere, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod prospicientes nos per experienciam ius Polonicale in dominio nostro nichil nobis vel parum affere utilitatis, volentes villam nostram iure Polonico locatam nomine Wronchino in meliorem et utiliorem conferre condicionem, ipsam contulimus Henrico, civi nostro de Pisdri, iure Theutonico locari secundum ius civitatis Pisdrensis, ita quod racione sue locacionis prefatus Henricus et sui successores et heredes optinebunt sextum mansum liberum, thabernam, piscinam (sic), molendinum, et cameram liberam sutorum. Donamus eciam silvas et paludes, que extirpari non possunt nec habiles sunt ad agriculturam, pro pascuis peccorum et scropharum; et quidquid de pratis est in districtu eiusdem ville, adiungimus eidem Henrico et successoribus ipsius cum omnibus utilitatibus et attinentiis. Et si apes, que in silva sunt eiusdem ville, perire contingat per melioracionem et locacionem, prefatum Henricum et heredes ipsius propterea non inculpabimus aliquo modo. Ut autem melius locari possit dicta villa, damus duodecem annorum libertatem ab omni exactione et solucione a festo sancti Martini proxime venturi; qua elapsa, singulis annis persolvent nobis incole dicte ville de singulis mansis sex mensuras silliginis, totidem avene, et fertonem denariorum, secundum quod erunt in Pisdri. Liberum eciam arbitrium habeat Henricus cum heredibus suis ibidem ecclesiam construere, et eidem pro decore mansum unum liberum assignare. Preterea dictam villam Wronchino adiungimus ville nostre que Sal nuncupatur, quod utraque unum districtum habeat et limitacionem. Insuper prenominatus Henricus et sui heredes liberum habeant arbitrium in districtu dicte hereditatis lepores venandi et perdices. Ut autem hec nostra donacio inviolabilis perpetuo perseveret, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum in Pisdri in die Vincula beati Petri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, datum per manus Iasconis notarii curie nostre. Wronchino, Wrąbczyn. Sal, nie odgadnione; pokazuje się wszakże z odnośnych dokumentów, że w powyżej oznaczonej okolicy, t. j. miasteczka Zagurów, wyrabianie soli było w dawnych wiekach pospolitem; cnfr. Nra. 20 i 192. Pisdri, Pyzdry. Nr. 673. Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1291 Aug. 18, in Dlusco; villis monasterii de Ląd exemptionem a viciniis de Lądek, Biała et Sławsk adiudicat. Kopja współczesna na pergaminie, u którego pozostał pasek pergamin. od przywieszonej pieczęci. U oryginału była przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI.) Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, Nr. 76. - Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Poznaniens. a. 1546 fol. 20. In nomine Domini amen. Multis malis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum seu testium serie roboramus. Idcirco nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomeranie, universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse manifestum, quod venerabilis pater abbas Gerardus monasterii Lendensis, Ordinis Cysterciensis, in nostra baronorumque (sic) presencia constitutus, viciniarum de Coschol, Belscho et Slavscho querimoniarum tumultibus vexatus super eo, quod asserebant villas prefate domus debere secum stare in contri |