Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nr. 696.

Iacobus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie 1293 Apr. 23, s. 1; confert monasterio Ląd decimas in villis quibusdam, ipsi monasterio proximioribus; pro quibus hereditates Gosławice et Zabartow cum decimis in quibusdam villis remotioribus accipit.

Poznań. Königl. Staats Arch. Ląd, Lib. privil. B, Nr. 39. Damalewicz, Series archiepiscoporum Gnezn. pag. 170. (Z licznemi opuszczeniami i omyłkami).

In nomine Domini amen. Quoniam oblivionis inercia nonnunquam fluxu temporis facta rite et de maturo consilio celebrata subtrahit a memoria posterorum, nos Iacobus divina miseracione archiepiscopus sancte Gneznensis ecclesie notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod attendentes ad nos ex debito pastoralis officii pertinere, ut piis locis et religiosis personis, qui se, abdicantes seculo, Domino devoverunt, taliter providere ac ipsorum statui consulere debeamus, quod pacis suffulti presidio divino cultui eo commodius valeant inherere, considerantes quoque decimas domus Landensis, Ordinis Cisterciensis, in Twardowo Theutonicalis et Polonicali, in Wardeszino, in Skarbencice, a domo seu monasterio Landensi plurimum elongatas, in tantum quod in eisdem fratres domus predicte fructum facere non poterant ut volebant, non volentes et pium iusta petentibus obdurare auditum, receptis ab eis prescriptarum villarum decimis et ipsis mense nostre archiepiscopali usibus applicatis, predictis domino Gerardo abbati et monasterio Landensi decimas nostras, sive ad mensam nostram spectantes, in villis ipsi monasterio adiacentibus, de fratrum nostrorum consilio et consensu duximus assignandas, videlicet in Policko, Rokitnica, Dedzice, Golkowice, Kotunia comitis Gervardi cum villula eiusdem Kluchniki vocata, cum pleno iure ipsarum hereditatum predictarum quoad decimas, tam in novalibus quam in agris iam dudum excultis, ipsis abbati et monasterio Landensi in perpetuum possidendas. Ipsi vero abbas et conventus monasterii antedicti, in supplementum suarum predictarum decimarum, nobis et ecclesie nostre Gneznensi duas villas, videlicet Goslavice et Zabardovo, prout earum metis seu limitibus ab aliis sunt distincte, cum pleniore iure et dominio et cum omnibus proventibus, attinenciis, fructibus et utilitatibus, quocunque nomine censeantur, que intra predictarum villarum limites nunc sunt aut esse poterunt in futurum, dederunt, tradiderunt et assignaverunt, iure perpetuo pacifice una cum prescriptarum villarum decimis possidendas: caventes de eviccione earundem villarum Goslavice et Zabartovo, si super ipsis nos vel ecclesia nostra per quempiam fuerit infestata, preter unam sortem in Goslavice, quam Crivosandus Andree de Riszow sibi nititur vendicare. Ut autem hec nostra ordinacio seu commutacio stabilis perseveret et robur obtineat perpetue firmitatis, presentes litteras ipsis abbati et monasterio Landensi dari fecimus, sigillorum, nostri et Capituli nostri Gneznensis, appensione munitas. Actum et datum anno Domini M.CC.XC. tercio, in die sancti Marci evangeliste, presentibus honorabilibus et discretis viris: dominis Vlostiborio preposito, Goslao decano, Gabriele cantore, Philippo archidiacono, Philippo scolastico, Alexandro custode Gneznensibus, et aliis fidedignis.

Landensis, de Ląd. Twardowo Theutonicalis et Polonicalis, Twardowo. Wardeszino, Wardężyn. Skarbencice, Skarbienice. Policko, Rokitnica, Dziedzice, Gołkowo,

Kotunia, dziś tak samo. Kluchniki, nie odgadnione. Goslavice, Gosławice. Zabardovo, Zabartów. Riszow, Ryszewo.

Nr. 697.

Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1293 Apr. 26, in Gnezna; commutat villam suae ecclesiae dictam Pikarty, cum villa Nicolai filii Abrahae, vocata Złotkowy.

Pergam. orygin. W doln. założon. brzegu dwa grube pasma jedwabiu czerwon. i żółt. Z pierwszego pieczęć znikła; na drugiem pieczęć Kapituły Gnieźnieńskiej; (pieczęć XXIV).

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 57.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore cum tempore pariter elabuntur, provida veterum sanxit auctoritas, ut gesta mortalium scripture testimonio ad perhennem memoriam et futurorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Iacobus, Dei gracia Gneznensis archiepiscopus, una cum nostro Capitulo presentibus protestamur, quod cum Nicolao milite domini Premislii ducis Polonie, filio Abrahe, talem commutacionem fecimus villarum infrascriptarum: quod nos recepimus ab eodem Nicolao villam ipsius dictam Lutkovo vulgariter, que alio nomine Slotnici nuncupatur ex eo quod in ea ducis aurifabri resederunt, sitam in castellania Lendensi, cum omnibus utilitatibus et fructibus ipsius, et dedimus sibi villam nostram que Pikardovo nuncupatur, sitam iuxta Dobrczam, cum omnibus pratis et silva eidem adiacente ac aliis fructibus omnibus et utilitatibus ipsius, de beneplacito et consensu nostri Gneznensis Capituli supradicti sibi suisque successoribus iure hereditario in perpetuum possidendam. In cuius commutacionis robur et testimonium, presentes litteras sigillis, nostro et nostri Capituli sepedicti, fecimus communiri. Datum in Gnezna anno Domini M.CC.LXXXX tercio, in crastino sancti Marci ewangeliste, presentibus honorabilibus viris: dominis Wlostiborio preposito, Gozslao decano, Philippo archidiacono, Gabriele cantore, Philippo scolastico, Alexandro custode Gneznensibus, et aliis fidedignis.

Lutkovo sive Slotnici, Złotkowy. Lendensis, de Ląd. Pikardovo, Pikarty. Dobreza, Dobrzec.

Nr. 698.

Secundus Premisl dux Polonie 1293 Mai. 24, in Dlusco; ratam habet permutationem villae ecclesiae Gneznensis dictae Biskupice, pro villa Sixti et Wirbentae, filiorum Wirbente, nomine Lisków.

[ocr errors]

Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 4 v.

In nomine Domini amen. Ne res gestas, recordacione dignas, labentis temporis fluxus aboleat et earum memoria in oblivionem defluat, per momenta scribi solent testiumque et scripturarum testimonio perhenniter roborari. Proinde nos secundus Premis Dei gracia dux Polonie notum esse volumus universis presentibus

et futuris, quod inter venerabilem in Christo patrem dominum Iacobum Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum ex parte una, et inter milites nostros Sixtum et Wirbentam filios Wirbente ex altera, talis, hinc inde habitis super eo diversis tractatibus, ex consensu utrorumque unanimi voluntate ordinacio seu permutacio in nostra presencia concorditer intervenit: quod videlicet prefatus dominus archiepiscopus ipsis nostris militibus villam ecclesie sue dictam Biscupicy seu alio nomine Doluplozicy, eis adiacentem, iure perpetuo ac hereditarie cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis coram nobis liberaliter assignavit. In recompensacionem autem ville sue, aliam ab ipsis fratribus villam que dicitur Llysconicy, sitam prope Zichovich, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, videlicet agris, pratis, silvis et mellificiis, vel alias undecunque provenientibus, permutacionis nomine simul receptavit. Nos autem utilitati communi sicut tenemur prospicere cupientes, ipsam permutacionem iustam et utilem, ratam et gratam habuimus et habemus: hoc addicientes, quod incole memorati venerabilis patris domini archiepiscopi, hac in ipsa villa Liscomica libertate gaudebunt, quam omnes ville antique archiepiscopales ex predecessorum nostrorum privilegio et confirmacione Sedis apostolice diucius optinere dinoscuntur. In ipsa autem villa Doluplosicy iura pro nobis ducalia, similiter in recompensacionem, totaliter reservamus, secundum ius et consuetudinem militalem. In quorum omnium noticiam et evidenciam cerciorem, presentem litteram scribi fecimus, et in signum confirmacionis, nostri sigilli munimine confirmari presentibus hiis qui geste rei sua presencia interfuerunt: domino Philippo archidiacono Gneznensi, comitibus Sandivogio subcamerario Kalisiensi et castellano Rudensi, Ubislao pincerna Kalisiensi. Ego Iasco notarius domini mei ducis pretaxati hiis eciam interfui, et de mandato ipsius presenti pagine propria manu subscripsi. Datum in Dlusco in die sancte Trinitatis, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo tercio.

Biscupicy als. Doluplozicy, nie odgadnione, które Biskupice z pomiędzy wielu tego nazwiska w Wielkopolsce. Llysconicy, Lisków. Zichovich, Żychow. Rudensis, de Ruda. Dlusco, Dłusk.

Nr. 699.

Naceslaus heres de Dobrossulow 1293 Iun. 24, in Casimir; dat Henrico villam suam Dobrosołowo, iure Theutonico locandam.

Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. A. C. anni 1409. (Kopia z pergam, oryginalnego, u którego na sznurku jedwabn., czerwon. przywieszona podługowata pieczęć przedstawiała godło rodu Nowina; z napisu: S. Nacislai co...) Lewy brzeg księgi nadgnity.

Noverint universi tam presentes quam futuri ad quorum noticiam presens scriptum fuerit devolutum, quod ego Naceslaus heres de Dobrossulow villam meam Dobrossulow Henrico profiteor dedisse de septimo manso et sexto iure Theutunico locandam, ita videlicet, quod idem Henricus et sui heredes vel successores racione locacionis et iure scoltecie habebunt tercium denarium de qualibet re iudicata, michi vero duos presentabunt. Dedi eciam eidem scolteto et suis posteris unum maccellum carnium, pistrinum, fabricam et domum sutoriam construendi (17 lit. deletae). .

veniencia idem scoltetus et sui posteri perpetuo et libere possid.. (17 lit. del) eidem scolteto in villa et bonis eisdem molendinum edificare (17 lit. del.). Item predicto scolteto admisi in villa mea Dobrossulow ve.. (14 lit. del.) lepores et alias parvas feras, et pisces qualescunque in lacu su.. (14 lit. del.) incolis prenominate ville Dobrossulow a census solucione et ab om.. (14 lit. del.).. tonibus dedi sedecim annis omnimodam libertatem. Quibus evulsis (14 lit. del.) ville michi et meis successoribus sex mensuras avene qua.. (14 lit. del.) duas tritici et fertonem usualis argenti quolibet anno de quolibet (13 lit. del.) solvere et prestare perpetuo tenebuntur. Preterea currum vacuum cum duobus (13 lit. del.) sine inposicione expensarum ad expedicionem seu colloquium mittere michi (12 lit. del.) meis successoribus dicti incole perpetuo sint astricti. In cuius rei testimonium, presentem litteram mei sigilli appensione mandavi communiri. Actum et datum in Casimir in die beati Iohannis Baptiste, sub anno Domini M.CC. nonagesimo tercio, presentibus hiis comitibus: Iohanne castellano de Srem, Nelas carzone venatore, Andrea, Floriano, Olsamo, Goslao advocato de Conin, et aliis quam pluribus fidedignis.

Dobrossulow, Dobrosołowo. Casimir, Kaźmierz. Srem, Śrem. Conin, Konin

Nr. 700.

Premisl secundus dux Polonie 1293 Iun. 29, in Poznan; protestatur, Nicolaum et Iohannem, filios b. m. Bozathae, ratione hereditatis Lubrza cum monasterio Paradyż concordiam fecisse.

Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 51.

In nomine Domini amen. Cum propter avaricie seminarium excreverint mala multiplicia super terram, et propterea diligant homines antecessorum suorum facta, ordinaciones et contractus legitimos magis infringere quam firmare, necesse est ea que aguntur a mortalibus, ne simul cum ipsis moriantur, scripturarum caucioni tradere et annotatis testibus posterorum noticie commendare. Idcirco nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, presentis pagine exaracione notum esse volumus universis presentibus ac futuris, quod causa que vertebatur inter Nicolaum et Iohannem, filios Bozathe, ex una parte, et inter dominum Sigelbertum abbatem et conventum claustri de Goscichov quod Paradisus dicitur ex parte altera, super hereditate Lubrze nuncupata, eidem claustro contigua, quam prefatus Bozatha eisdem abbati et conventui contulit donacione libera propter Deum, recolens beneficii eorum, videlicet quod ipsi eum redemerunt de captivitate pro quadraginta marcis Theutonicalis ponderis et argenti, prout patris nostri pie memorie ducis Premislonis privilegialis stipulacio protestatur: pro bono pacis, accedente nostro consensu, mediantibus probis viris, in concordiam est perducta. Ita duntaxat, quod predicti abbas et conventus Paradisi memoratam hereditatem Lubrze quam quadraginta annis et supra iusto titulo possederunt, adhuc libere et quiete in perpetuum, sine omni retractacione prefatorum Nicolai et Iohannis filiorum Bozathe filiorumque ac cognatorum ipsorum, possideant pacifice et quiete. Et ad omnis querele et controversie precisionem, Nicolao et Iohanni filiis Bozathe prelibatis, qui coram nobis omni iuri et accioni, que eis videbatur competere de Lubrze, pro se ac suis posteris cognatisque suis filiis

Mironis, Henrico et Bozatha, patrui eorum, qui tunc presentes astiterunt et pariter cum ipsis abrenunciaverunt, et donacionem sui patris, abrenunciantes iuri et accioni prout dictum est, ratificantes confirmaverunt: abbas et conventus supradicti dederunt ducentas marcas et decem, Polonicalis ponderis et argenti, ad terminos qui per mediatores eorum sunt statuti, tali pacto, quod si unquam super huiusmodi possessione hereditatis predicte, Nicolaus et Iohannes predicti aut eorum posteri vel cognati abbatem et conventum Paradisi in aliquo perturbaverint, statim contra ipsos dominus episcopus Poznaniensis per sentenciam excommunicacionis procedere teneatur, quoadusque ab eorum molestacione desistant et de dapnis satisfaciant congruenter. Ut autem hec ordinacio, coram nobis ex consensu utriusque partis facta, inconvulsa et inviolabilis maneat in eternum nec per aliquem posterorum debeat irritari, presentem paginam pro testimonio conscribi fecimus et nostro ac domini episcopi Iohannis Poznaniensis sigillis iussimus roborari. Acta sunt hec publice in Poznan anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio, in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli, Indiccione sexta, mediantibus et attestantibus probis viris: domino Woycecho preposito et domino Iacobo cognomine Scorupca, canonicis Poznaniensibus, nec non militibus nostris: Nicolao palatino Kallisiensi, Woycecho castellano de Cbansim, Wisslao castellano de Mezerech et fratre eius Predpelco, et aliis quam pluribus fidedignis. Ego Iasco notarius domini mei ducis prefati his eciam interfui, et de mandato eius presens privilegium propria manu conscripsi.

Paradisus, Paradyż. Lubrze, Lubrza, dziś z niemiecka Liebenau. Cbansim, Zbąszyń. Mezerech, Międzyrzecz.

Nr. 701.

Secundus Premuzl dux Polonie 1293 Iun. 30, in Poznania; confert comiti Tarscin hereditatem Ostrow, multis a se immunitatibus dotatam.

Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu dwa wcięcia trójkątne od przywieszenia pieczęci. Pergamin i pismo nie podobne do innych dyplomatów tegoż księcia, mianowicie nie wyszło z pod ręki Jaśka ani Mikołaja.

Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata. — Kalisz, Archiw. Rządowe, transsumpt oryginalny, potwierdzony przez: Sigismundus Augustus rex Polon. etc. 1557 fer. 5ta a festo s. Agnethis, Varschoviae in conventione regni w pergam., u którego na sznurze z nici jedwabn., zielon. i czerwon. przywieszona pieczęć Zygm. Aug. króla, przedstawia na tarczy Orła w koronie, na około którego na 10 tarczach godła Ziem królestwa; na pierwszej godło Sforzów.

In nomine Domini amen. Quoniam humani generis actiones sepius corrumpuntur et ad nichilum deveniunt nisi litterarum munimine sint fulcite, nos igitur secundus Premuzl Dei gracia dux Polonie notum facimus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia servicia comitis Tarscini exhibitoris presentium, qui nobis in omnibus sua servicia fideliter ostendit, sibi suisque successoribus nostram hereditatem que Ostrovo vulgariter nuncupatur, circa rivulum Prosnam iacentem, contulimus cum omnibus utilitatibus secundum quod nos habuimus libere in perpetuum possidendam, taliter quod nullus aliquid habeat ad

« AnteriorContinuar »