Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quia ubi te invenero, ibi te judicabo. Unde | dicit in Levitico: Non seres, idest, non seminabis, agrum tuum diverso semine (Levit. XIX, 19). Ager est mens hominis vel conscientia, quod sicut ager recipit semen ut faciat bonum fructum, ita mens nostra debet recipere semen, idest verbum Dei, et facere bonum fructum.

Unde in Evangelio: Omnis arbor qui non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. vII, 19). Non dicit: Omnis arbor quæ non facit fructum sed quæ non facit fructum bonum, volens intelligi quod faciunt quidem fructum sed non bonum. Verbi gratia Eleemosyna bonus fructus est et bonum opus quod Dominus præcipit in Evangelio: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. I, 42). Et in Ecclesiastico: Sicut aqua extinguit ignem,ita eleemosyna extinguit peccatum (Eccli. III, 33). Sed si quis daret eleemosynam de rapinis seu de furtis et cæteris, non esset fructus bonus sed malus. Est semen bonum et semen malum. Semen bonum est verbum Dei, et prædicatio prælatorum. Semen malum est peccatum. Unde Ecclesiasticus: Non semines mala, et non metes ea septuplum (Eccli. vII, 3). Peccata sunt quasi semina. Seminatores sunt qui faciunt peccatum. Terra ubi seminatur est infernus, sive mens hominis. Messes sunt tormenta innumerabilia et infinita, quod quamvis peccata sint temporalia tormenta, tamen sunt sempiterna, et ideo bene dicitur: Non semines mala, idest, ne facies peccata, et non metes ea in septuplum, idest, non affligeris multipliciter et æternaliter in futuro.

Septenarius numerus ponitur hic pro universitate et infinitate; eo quod dies anni sunt septem. Et sicut dies isti semper revolvuntur et recurrunt, ita tormenta perretua semper revolvuntur in reprobos. Ille serit agrum suum diverso semine qui prædicat vel recipit in mente sua prædicationem ecclesiæ, et prædicationem hæreti

corum.

(Prov. 1, 5). Fidelis enim anima cum receperit prædicationem verbi Dei, si ad Deum convertitur carnalia cuncta despiciens, quæ sursum sunt quærit, non quæ super terram; odit delicias; amat continentiam; talis anima parit masculum, idest, rationabilem sensum vel opus perfectum, quod bene intelligendo nutrit illud Deo. Quia sicut Beata Virgo concepit Christum per carnem in utero, ita fidelis anima debet concipere Christum, idest, opus perfectum per fidem in animo et sicut Beata Virgo peperit Christum in sæculo, ita fidelis anima debet parere Christum, idest, opus perfectum in opere. Debemus, fratres, nosmetipsi matres esse Christi, si volumus esse beati, si volumus esse justi; beati per gloriam, justi per gratiam.

Debemus Christum concipere, Christum parturire, Christum parere, Christum natum possidere. Concipimus ergo Christum per fidem, parturimus per bonam voluntatem, parimus per bonam actionem, gaudebimus de nato filio per æternam retributionem. Unde canit Ecclesia: << Virgo Dei << Genitrix, quem totus non capit orbis, in << tua se clausit viscera factus homo. » Et in Psalmo Veritas de terra orta est, et terra nostra dedit fructum suum (Psal. 84, 12-13). Hæc est illa terra de qua secundus Adam formatus est quando inclinavit cœlos et descendit. Hæc est terra de qua ait Isaias : Rorate cœli desuper et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem (Is. XLV, 8). Et in Psalmo : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Deus in medio ejus non commovebitur (Psal. 45, 5-6). Hæc civitas est Virgo Maria de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. 86, 3). Hanc civitatem lætificat fluminis impetus, scilicet, gratia Spiritus Sancti. De hoc flumine dicit Joannes : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ viræ (Joan. vII, 38). Et postea subjungit Evangelista: Hoc autem dixit de Spiritu Sancto quem accepturi erant credentes in eum (ibid., 39).

Item mulier quæ suscepto semine parit masculum. Per masculum intelligimus opus perfectum, sive spiritualem sensum. Tunc ergo mulier suscepto semine parit masculum, quando fidelis anima recepta prædicatione verbi Dei generat opus perfectum vel rationalem sensum. Nam juxta Salomonem Audiens sapiens sapientior erit | prærogativam Beata Virgo, quod postquam

Quod dixit ciritatem, postea vocavit tabernaculum, scilicet, Beatam Virginem quam sanctificavit, idest ab originali peccato mundavit in utero, multo magis verum est de Virgine. Hanc autem habuit

fuit mundata a peccato postmodum in conceptione mundata est et a fomite peccati, ita quod postea peccare non potuit, sicut quodam modo nec filius ejus. Unde propter hoc dicit Psalmus consequenter: Deus in medio ejus non commovebitur (Psal. 45, 5). In sola Beata Virgine post conceptionem habuit Christus hospitium quietis, quia nullum invenit in ea peccatum, nec fomitem peccati. In aliis invenit hospitium commotionis et tribulationis, quod invenit in eis saltem fomitem peccati. Hæc est arca illa Noe, per quam salvatum est genus humanum. Hæc est virga Aaron, quæ licet fuerit arida ab humore virili, subito tamen germen protulit, et in fructum uberius pullulavit. Hic est rubus in quo apparuit Dominus Moysi, qui videbatur ardere; quia gravida quidem apparuit Virgo, quando inventa est in utero habens: Sed non comburebatur, quod igne libidinis non est consumpta, eo quod de Spiritu Sancto est quod in ea natum est. Hic est thronus quem rex Salomon fecit sibi de ebore grandem, quando candorem virgineum sibi in habitaculum dedicavit; et introivit per clausam portam lux et decus universæ fabrica mundi. Hæc est porta quæ secundum Ezechielem in domo Domini semper clausa conspicitur. Hoc est templum de quo inquit Malachias Statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quæritis el angelus testamenti quem vos vultis (Mal. I, 1). Hic est thalamus, de quo ait David In sole posuit tabernaculum suum et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. 18, 6).

:

Beata Mater dicitur sol, quod sicut sol est clarior cunctis luminaribus, sic ipsa dignior est omnibus creaturis. Proinde Deus posuit tabernaculum suum, idest, habitationem suam in ea, et fecit sibi tabernaculum, idest, corpus humanum ex ea, et ipse Deus processit tanquam sponsus, idest, splendidus et ornatus. Non enim processit sordidus peccato originali vel aliqua immunditia carnali, sicut alii pueri, quod iste processit de thalamo suo, idest de Virginis utero. Quatuor sunt Dei tabernacula magna et mirabili distinctione disparia. Differunt namque nomine, dignitate, loco, qualitate. Primum dicitur æternum et admirabile, secundum manufactum et umbratile, tertium sanctum et quartum spirituale. Primum

fecit Deus et non homo; secundum fecit non Deus sed homo; tertium facit Deus homo; quartum facit quisque in seipso. Primum est ex angelis, secundum ex pellibus, tertium ex hominibus, quartum ex virtutibus. Primum sanctificat Deus per seipsum, secundum per famulum, tertium per filium, quartum per Spiritum Sanctum. Primum sanctificat visio Dei, secundum unctio olei, tertium devotio fldei; quartum infusio Spiritus Sancti. Beata Virgo per novem menses Dominum portavit in utero.

Legimus tres principaliter Dominum portasse. Beata Maria portavit in utero, Sineon in ulnis, Joseph in humeris. Significant tres isti tres ordines electorum. Maria significat prædicatores; qui enim verbum Dei prædicat, quasi Christum in utero portat, ut cum aliis vel alios ei pariat. Unde Paulus Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. Iv, 19). Simeon significat bonos operatores. Qui enim frangit panem esurienti, et omnia opera misericordiæ facit egenti, recte videtur eum portare in ulnis, quibus in judicio diciturus est Dominus: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis... (Matth. xxv, 40). Joseph significat fidei defensores. Qui enim laboribus pro Christo fatigantur, qui persecutionem pro Christo patiuntur, ii Jesum in humeris portant. Unde Dominus : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. xvi, 54). Crux solet portari in humeris.

Similiter Christus dicitur sol. In sole autem qui est Christus quinque principaliter attenduntur. Sol enim in se incommutabilis est, cum luna singulis mensibus commutetur. In sole nulla est macula, cum semper macula sit in luna. Sol habet plenitudinem luminis, a quo et alia luminaria lumen accipiunt. Sol licet sit immutabilis, interdum tamen patitur ecclypsim. Sol semper lucet in die. Hæc eadem et in vero sole nostro sollicite consideremus. Sol in se incommutabilis est, et ipse Christus secundum divinitatis potentiam semper incommutabilis perseverat. Nam stabilis manens dat cuncta moveri. Unde ipse ait: Ego sum Deus et non mutor (Mal. III, 6), apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. In sole nulla est macula, et ipse est qui singulariter ingressus est mundum

sine macula, quod peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Sol habet plenitudinem luminis; et in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, cui non est datus spiritus ad mensuram, imo de plenitudine ejus accepimus omnes, gratiam pro gratia, quando unguentum descendit de capite in barbam Aaron, et a barba stillavit usque in oram vestimenti. Sol interdum patitur eclypsim, et ipse Dominus eclypsim mortis passus est in passione, quando recessit pastor ovium ponens animam pro ovibus suis, et inclinato capite emisit spiritum. Sol semper lucet in die, et ipse Dominus postquam resurgendo consumpsit tenebras nostræ mortalitatis, resurgens ex mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur, sed lucem habitat inacessibilem, et in eo tenebræ non sunt ullæ.

His gestis venit dominator Dominus ad templum sanctum suum, ad templum materiale de quo legitur in Evangelio: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc. Et in Psalmo : Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui. Venit autem ad templum per oblationem. Secundum quod hodierna die sancti Evangelii lectio declaravit, quia postquam impleti sunt dies purgationis Mariæ, tulerunt Jesum in Jerusalem ut sisterent eum Domino. Oblatus enim quia ipse voluit. Primum oblatus est in templo, postmodum in ligno. Primo tamquam puer oblatus est a parentibus; postmodum tamquam perfectæ ætatis se ipsum obtulit pro parentibus. Ipse tamen redemptus non fuit ex debito, sed tantum ex beneplacito. Prima oblatio fuit purificationis, ultima immolationis. Sed utrobique oblatus est. Sicut enim omnia quæcumque voluit fecit sic omnia quæ fecit quod voluit fecit. Licet enim natus circumcisus, oblatus, baptizatus, passus sit quod voluit, tamen quæque singula suis determinationibus expressius distingui possunt in hunc modum: natus est quod placuit, circumcisus est quod debuit, oblatus est quod voluit, baptizatus quia profuit, passus quia oportuit.

Notandum est quod quatuor generalia principalium oblationum describuntur in exordio Levitici, quæ in odorem suavitatis Domino offerri jubentur. Primum genus et vitulus de armentis sine macula, secundum agnus de ovibus, tertium turtur et columba,

quartum simila oleo uncta, clibano cocta; reliqua autem sacrificia pro qualitatibus causarum in persona Domino offerebantur. Primum itaque sacrificium, vitulus ex armentis Christum demonstrat ex Patriarcharum progenie descendentem. Secundum, agnus oblatus de ovibus, idest, Christus propter innocentiam figuratus, hic est agnus de quo dixit Joannes: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29). Tertium sacrificium est turtur et columba. Turturem carnis Christi esse manifestum est, Salomone dicente: Speciosæ genæ tuæ sicut turturis (Cant. 1, 9). Columba Spiritus Sancti figuram habet; Joannes Baptista declarat dicens: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est filius meus dilectus (Joan. 1, 33). Quartum autem sacrificium offertur de simila, quæ quidem Ecclesiæ Catholicæ, figuram demonstrat, quia ipsa ex convenientibus tenebris quasi simila ex multis credentium gentibus collecta est. Unde Dominus præcepit in lege ut simila munda quæ offerebatur in sacrificio, conspergeretur oleo. Simila est farina a furfure munda, et significat bonam operationem; quod sicut farina est munda a furfure, ita bona operatio debet esse munda ab omni peccato. Simila debet conspergi oleo, quod bona operatio semper debet esse cum misericordia et cum gaudio spirituali. Talis simila offertur in sacrificio, quia bonum opus cum misericordia et gaudio semper est acceptum Deo.

Hunc masculum vult in nobis occidere Pharao rex Ægypti, idest, diabolus princeps harum tenebrarum. Vult enim ut omnes fœminæ simus, ut omnes carnalia sapiamus, et ut nemo ad patriam paradisi perveniat. Perfectum opus est timere et diligere Deum. Timere, sicut dicit David : Timete Dominum omnes Sancti ejus (Ps. 33, 10). Et idem : Initium sapientiæ timor Domini (Ps. 110, 10). Diligere, sicut dicit Dominus in lege: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37, 39). Ex toto corde, idest intellectu sine errore, ut nihil credas falsum de Deo. Ex tota anima tua, idest, ex tota vita ut semper diligas Deum, et nullam rem amori ejus præponas. Ex tota mente tua, idest memoria tua, idest, ut numquam obliviscaris Deum, sed semper

credas tibi eum esse præsentem. Dilectio proximi in duobus consistit; ut omnia faciamus illi quæ volumus ut ille faciat nobis, et nihil mali faciamus illi, quod ab illo nolumus pati. Unde Dominus in Evangelio: Omnia quæcumque vultis ut vobis faciant homines, et vos facite illis (Matth. vII, 12). Item: Mulier quæ suscepto semine parit masculum, debet se abstinere quadraginta diebus ab ingressu templi. Quadraginta dies significant omne tempus vitæ ejus, quo differtur a regno Dei; et in illis diebus debet purgari a profluvio sanguinis, idest, per pœnitentiam et contritionem cordis debet mundari ab omnibus vitiis et peccatis. Sanguis enim significat peccatum, sicut per Ezechielem dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus, idest, peccatum, de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Et David: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ (Ps. 50, 16). De sanguinibus idest, de peccatis libera me Deus, dator vel auctor salutis meæ. Quod autem quadragenarius numerus præsentem vitam designet, hinc apparet quia idem numerus constat ex quaterno et denario. Per quaternum intelliguntur quatuor Evangelia, quibus totus mundus rigatur. Per denarium significantur decem mandata legis, quæ data sunt populo Judæorum. Quatuor enim sunt tempora anni, per quæ omnis status hujus vitæ volvitur et mutatur, idest Ver, Estas, Autumnus et Hiems. Ipse quoque denarius a quaternario nascitur, et in quaternario continetur. Nam unum et duo tres faciunt, et tres item faciunt sex, et quatuor faciunt decem. Decies autem quatuor, vel quater decies quadraginta faciunt. Et ideo per hunc numerum præsens vita significatur. Hinc est quod filii Israel quadraginta annos ambulaverunt per desertum. Per quadraginta annos intelligitur vitæ præsentis status, quo finito filii Israel, idest viri Deum videntes intrabunt terram promissionis, hoc est terram cœlestis regni. Hinc est utique quod Jonas ait : Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jon. III, 4).

Quod tunc legitur historialiter factum, implebitur tamen spiritualiter. Per Ninive mundus iste intelligitur, per quadraginta dies omnis status præsentis vitæ designatur; finitis ergo quadraginta diebus, idest finito statu præsentis vitæ subvertetur Ninive,

idest destruetur mundus iste. In his ergo quadraginta diebus, anima non ingreditur tabernaculum æternæ beatitudinis, donec impleantur dies purgationis, idest donec finiatur mundus iste. Sicut per sanguinem peccatum, sic per purgationem pœnitentia intelligitur. Dies ergo purgationis sunt dies hujus vitæ, in quibus anima sive per baptismum sive per pœnitentiam aut aliis modis se a sanguine idest a peccato purgat. Quibus completis, sicut Beata Maria venit ad templum cum filio, sic et fidelis anima, finita præsenti vita in templum æternæ beatitudinis cum filio, idest, opere bono præsentabitur. Unde in Lege præcepit Dominus: Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. xxxiv, 20), idest, non eris vacuus a bono opere sicut per masculum rationabilem sensum accipimus, ita per fœminam carnales affectus intelligere debemus. Tunc ergo mulier suscepto semine parit fœminam, quando anima recepto verbo prædicationis carnales in se nutrit affectus.

Anima enim audiens verbum Dei si molliter vivens in voluptatibus vitam ducit, epulis, ebrietatibus et impudicitiis delectatur, non masculum sed foeminam parit, quod carnales affectus sequens non fortia facta spiritus, sed carnis mollitiem consectatur. Istæ sunt fœminæ quas Pharao rex Ægypti præcipiebat reservari. Talis anima, etsi suscepto semine exhortationis pariat masculum præfocat tamen Pharao rationabilem sensum, et carnales affectus nutrit, quod quum cognovisset Deum, non sicut Deum glorificat; propterea tradidit eam Deus in passiones ignominiæ. Unde admonet idem Apostolus dicens : Si carne, idest carnaliter, vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Ad Rom. VIII, 13).

Mulier ergo quæ parit foeminam, significat illam animam quæ facit opus imperfectum. Opus imperfectum est mandata Dei non observare, cibum vel potum plus quam necesse est accipere, plus loqui aut tacere quam expediat, exasperare pauperem importune petentem; ad Ecclesiam tardius surgere, excepto filiorum desiderio uxorem suam cognoscere; in carcere positos vel infirmos tardius visitare, incaute jurare quod cum per aliquam necessitatem illud implere non possumus. De hac imperfectione dicit Psalmista: Imperfectum meum

Christum offerentes, idest, fidem ejus perfecte servantes offeramus par turturum in castitate mentis et corporis, duos pullos columbæ in exhibitione dilectionis et operis, in utroque gemitum pro malis præsentibus et dilatione beatitudinis. Si ergo anima non potest offerre agnum quod peccatrix est, et perdidit innocentiam, offerat par turturum aut duos pullos columbarum, idest, duplicem orationem, unam pro malis quæ fecit, et alteram pro bonis quæ non fecit. Peccatum est mala facere et bona derelinquere.

viderunt oculi tui (Ps. 138, 16). Et nequis | vel gemitum habent calamitatis. Nos igitur desperet, 'adjunxit: Et in libro tuo omnes scribentur (Ps. 76). Talis anima abstinet ab ingressu templi, idest ab introitu colestis patriæ octoginta diebus. Octogenarius numerus habet in se bis quadraginta, et ideo significat duplicem pœnitentiam : illam videlicet quæ fit in hoc sæculo et illam quæ fit in igne purgatorio. Mulier ergo quæ parit fœminam, idest, illam animam quæ facit opus imperfectum, abstinet ab ingressu templi octoginta diebus permanens in sanguine purificationis suæ, idest, faciens pœnitentiam in hoc sæculo, et si condigna non fuerit, in igne purgatorio post mortem.

Et ideo sciendum est quia animæ quæ non habent perfectam pœnitentiam in hoc sæculo, faciunt illam in futuro. Sed minima pœna ignis purgatorii est major omnibus quæ dici possunt vel excogitari in hoc mundo. Mulier completis diebus suæ purificationis adducebat filium ad ostium taberuaculi, quod unaquæque fidelis anima completis diebus suæ pœnitentiæ, ut diximus, veniet ante conspectum Christi, et offeret filium suum Deo, idest, opus perfectum, vel filiam, idest, opus imperfectum. Offeret etiam agnum, idest, innocentiam. Unde Dominus præcepit in Libro Numeri duos agnos offerri sibi in holocaustum, unum mane et alterum vespere. Christus figuratus fuit in utroque agno. Ipse fuit agnus oblatus mane, idest, ab initio mundi in figura, quando Abel obtulit agnum in figura Christi, et Cain frater suus obtulit manipulum. Cain significat populum Judæorum; Abel significat Christum. Cain per invidiam occidit Abel fratrem suum, et populus Judæorum per invidiam occidit Christum, qui dicitur frater ejus, quod ex eadem stirpe natus fuit. Unde Joannes in Apocalypsi: Agnus qui occisus est ab origine mundi (Apoc. v, 12). Vere Agnus occisus fuit ab origine mundi, quod passio Christi et resurrectio fuit præfigurata ab initio mundi. Ipse fuit Agnus oblatus vespere, idest, circa finem mundi, quod in sexta ætate fuit passus, et in sexta die crucifixus, et in sexta hora mortuus.

Offeret etiam pullum columbæ vel turturem pro peccato. In turture et columba, tria significantur: in turture castitas, in columba simplicitas; in ambobus gemitus, anxietas. Turtur enim, sanctæ castitatis; columba, veræ simplicitatis; ambæ cantum

|

Sed quod processionem facimus hodiernal die cum candelis, videndum est quare sit facta ista processio, et quid significet. Facta est ad Christi et matris ejus honorem, et etiam ad nostram ædificationem. Sed quare in hoc festo cereos portamus acccensos, ex libro Sapientiæ potest conjici, ubi leguntur idolatræ obscure sacrificia facientes. Gentiles enim februarium mensem inferis dedicarunt, eo quod, sicut ipsi disputabant, errando, in principio ejus mensis Proserpina rapta fuerat a Plutone; quam quod mater ejus Ceres facibus accensis in Ethna tota nocte per Siciliam quæsisse credebant, et ipsi ad commemorationem ipsius facibus accensis urbem de nocte lustrabant. Unde festum istud vocabatur amburbale. Cum autem Sancti Patres consuetudinem istam non possent penitus extirpare, constituerunt ut in honorem Beatæ Virginis, cereos portarent accensos; et sic quod prius faciebant in honorem Cereris, modo fit ad honorem Virginis, et quod prius fiebat ad honorem Proserpinæ, modo fit ad honorem Mariæ. Ad nostram quoque utilitatem in purificatione Beatæ Virginis cereos accensos portamus, ut purificati per gratiam, cum accensis lampadibus quasi prudentis virginis ad nuptias ingredi mereamur, repræsentantes lumen ad revelationem gentium quod præparavit Deus ante faciem omnium populorum.

Cera autem significat tria: primo, Verbi Dei incarnationem; secundo, vitæ nostræ ædificationem; tertio, glorificationem quam habebimus, Christo donante, in cœlis. Significat Verbi Dei incarnationem, quia tria sunt in cereo, videlicet cera, papyrus et ignis. Per ceram quam operatur apis, sine resolutione libidinis, caro Christi designatur quæ non ex sanguinibus neque ex voluntate viri creata est, sed opere Spiritus Sancti.

« AnteriorContinuar »