Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Abrahæ. Isaac significat Christum, servus ejus prædicatores Ecclesiæ, cameli pauperes. Camelos adaquare est pauperes reficere. Servo Isaac potum dare est prædicatorem Ecclesiæ sustentare. Rebecca ergo adaquavit camelos, et potum dedit servo, dicens: Bibe, Domine, nam et camelis tuis potum tribuam (Gen. XXIV, 18), quia fideles qui student in eleemosynis placere Deo, debent ministros Ecclesiæ decimis, primitiis et oblationibus sustentare.

Sua corpora castigantes sunt qui vigiliis, laboribus et jejuniis vitia carnis modificant, quod faciebat Paulus, cum diceret: Casligo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. ix, 27). Et David: Factus sum sicut uter in pruina (Ps. 118, 83). Uter est corium mortui animalis, et significat corpus hominis abstinentis, qui mortuus est mundo, sed vivit Deo, dum non quærit carnales delicias, sed spirituales. Talis uter est in pruina, idest, in refrigerio castitatis, quia, sicut illi qui serviunt carni per voluntates gulæ, sentiunt in copore suo spinas et punctiones luxuriæ, ita illi qui abstinent a deliciis carnis, evacuant ardorem libidinis, et efficiuntur sicut uter in pruina, idest, in refrigerio castitatis, non sentiunt ardorem libidinis. Isti designantur in Maria sorore Aaron, quæ post transitum maris rubri sumpsit tympanum, et cæteras mulieres invitans ad canendum, dicebat: Cantemus Domino gloriose (Gen. xv, 20). Transeunt mure rubrum, qui per baptismum sanctificati sunt, debent tympanum sumere, carnem cum vitiis et concupiscentiis mortificare. Nam tympanum mortui animalis est corium in ligno extensum. Homo est animal mortuum, si moritur sæculo et vivit Deo, cujus corium, idest, caro debet extendi in ligno, idest, affligi per abstinentiam. Virginali munditia renitentes sunt, qui sic student corpus in castitate servare, ut tamen mente sua Deo studeant conservare, ut sint virgi- | nes non solum carne sed et mente. De quibus Apostolus: Mulier innupta et virgo cogitat quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. vII, 34).

Sicut legitur in Evangelio: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Et alibi: Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum cœlorum (Matth. xIx, 12). Hi signifi

cantur in filia Caleph, quæ postulavit a Patre irriguum superius et inferius. Irriguum superius et inferius significat duo genera compunctionum. Primum est quando anima compungitur pro peccato. Unde David: Lacrymis meis stratum meum, idest, conscientiam meam, rigabo (Ps. XLI, 7). Secundum est quando anima compungitur pro cœlestis regni amore. Unde David : Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte (Ps. XLI, 4). Si diligis Deum, funde lacrymas et dilectionem. Filia ergo Caleph, idest, quælibet virgo humilis petit a Deo duo irrigua, idest, compunctionem pro peccato delendo, et pro cœlesti regno acquirendo. Orationi instantes sunt qui diebus ac noctibus frequenter devoti sunt laudibus et orationibus. Quibus dicit Apostolus: Orationi instate, vigilantes in ea cum gratiarum actione (Coloss. iv, 2). Et Apostolus: Sine intermissione orate (I Thess. v, 17). Quia sicut dicit Jacobus : Multum valet deprecatio justi assidua (Jac. v, 16).

In oratione vigilat qui sollicitus est dum orat, ne vanæ cogitationes sint in mente ejus. Nonnulli enim sunt qui intrantes Ecclesiam genua figunt, in oratione, sed adeo sunt vagi in oratione, ut nec ipsi intelligant quid in oratione dicant. Unde Beda: << Genua tua incurvasti in terra, et mens tua foris per diversa discurrit. » Et ideo vigilandum est in oratione, et in gratiarum actione pro collatis beneficiis. Duo namque pertinent ad orationes. Primo gratias agere de præteritis beneficiis, et postmodum supplicare pro futuris bonis. Isti designantur in filia. Jephte quæ planxit virginitatem suam in montibus duobus mensibus, et postea im. molata est a patre in sacrificio. Virginitatem suam plangit, qui fidem sinceram vel carnis munditiam cum lacrymis Deo recommendat in oratione. Et hoc fit in montibus, idest, in cœlis quia quicumque orat, cogitationem debet habere in cœlis, et ita fingitur in mente sua, quasi esset ante tribunal Dei. Et hoc fit duobus mensibus, videlicet, oratione et deprecatione, de quibus David: Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam (Ps. 54, 2). Quæ bene designantur per menses. Mensis enim dicitur a mene, quod est defectus. In omnibus enim operibus nostris deficimus. Unde Augustinus: «Orare oportet in tribulatione, et laudare Deum in lætitia, atque

in omnibus gratias agere propter vanas cogitationes. >>

Job: In carne mea videbo Deum Salvatorem meum (Job xix, 26). Et Joannes in

Unde dicitur: Muscæ morientes perdunt | Apocalypsi: Videbit eum omnis oculus

suavitatem unguenti (Eccl. x, 1). Muscæ sunt importunæ cogitationes, quæ affligunt orantem, et tunc moriuntur, quando non possunt prævalere, de quibus Jacobus et Ecclesiasticus: «Multum valet deprecatio justi << assidua, cujus oratio penetrat cœlum » (Jac. v, 16). Oratio est postulare beneficia. Deprecatio est supplicare ut removeantur mala. In tribulatione et contumeliis patientes sunt, qui contra eos qui sibi maledicunt et malefaciunt, nullo dolore moventur. Unde dicit beatus Gregorius : « Patientia est aliena mala æquanimiter perpeti, et contra eum. qui mala irrogat, nullo dolore morderi. » Nam multi videndur patientes esse, sed non sunt, quia, dum mala pro malis reddere non possunt, patientiam simulant, sed venenum malitiæ in corde portant. Sed qui vere patientes sunt, Deo vindictam reservant, nec ipsi se vindicant. Unde commemorat Apostolus : « Mihi vindicta et ego re<< tribuam, dicit Dominus » (Rom. XII, 19). Et Jacobus: « Patientes estote, fratres, et << firmate corda vestra, quoniam adventus << Domini appropinquat » (Jac. v, 7). Isti designantur in Sara filia Raguelis, quæ auditis contumeliis ab ancilla sua ascendit in superiora cœnaculi ut oraret. Ita debemus facere, quoties persecutionem patimur, vel maledicimur; ad Dominum converti et ipsum humiliter deprecari.

Hæc omnia quidam faciunt pro vana gloria, quidam autem pro regni gloria, et ideo sunt decem virgines. Virginitas carnis est. caro impolluta. Virginitas mentis est fides inviolata. Aliter: Simile est regnum cœlorum... Quinque prudentes virgines sunt quinque sensus corporis exercitati in bonis. Quinque fatuæ sunt sensus quinque corporis exercitati in malis, videlicet: visus, auditus, gustus... Si tu potes dicere cum David: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis (Ps. 24, 1). Sapiens virgo est tua, idest visus, quia quærit quæ Dei sunt. Si autem vides mulierem ad concupiscendam eam, jam mæchatus es eam in corde tuo, et est visus tuus fatua virgo, quia quærit videre quod non potest semper habere, et pro quo debet æterna supplicia sustinere. Ista sapiens vel fatua virgo exibit obviam sponso, idest, Christo, in resurrectione. Quia sicut dicit

(Apoc. 1, 7). Hæc virgo, si sapiens est, coronabitur a sponso, idest a Christo, quando lumen divinitatis fulgebit in ipsa. Tantam enim virtutem habebit humanus visus, ut quidquid est in universa creatura, in momento possit aspicere. Si autem fatua, reprobabitur ab ipso, quia videbit semper unde doleat, et non unde gaudeat. Unde David : Peccator videbit et irascetur (Ps. 111, 10).

Similiter auditus noster, si est intentus ad audiendum verbum Dei, et potest dicere cum Samuele: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. 11, 9). Sapiens virgo est. Si autem accommodat aures suas fabulis et detractionibus, insipiens virgo est, quia quærit pasci detractionibus, quæ deberet pasci divinis sermonibus. Hæc virgo sapiens exibit obviam sponso in resurrectione, quando audiet gloriam vocis ejus dicentis: Venite, benedicti... (Matth. xxv, 34). Unde David : Auditui meo dabit gaudium et lætitiam (Ps. 50, 10). Hæc virgo si sapiens est, remunerabitur a sponso, quia semper audiet melodiam cantantium in cœlo. Si autem fatua, reprobabitur ab ipso, et audiet in judicio : Ite maledicti... (Matth. xxv, 41). In inferno autem audiet stridores dentium, et ululatus flentium. Quia dicitur in Evangelio : Quia ibi crit fletus et stridor dentium (Matth. vIII, 12).

Similiter gustus, si restringit se a delectationibus gulæ, sapiens virgo est, quia qui modo respuit delectationes carnales, et perituras, in futuro recipiet spirituales et æternas. Unde et Apostolus dicebat: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Si autem quærit gulæ satisfacere, fatua virgo est, quia voluptas gulæ est momentanea, et pœna gulæ est sempiterna. Unde Dominus in Evangelio: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Gustus noster, si prudens virgo est, coronabitur in sponso, quia habebit æternam refectionem, scilicet, spiritualem in cœlo. Unde Dominus in Evangelio: E Edatis et bibatis super mensam Patris mei in regno meo (Luc. XXII, 30). Si autem fatua, reprobabitur ab ipso, et habebit sempiternam amaritudinem in inferno. Unde Dominus per Jeremiam: Ecce ego cibabo populum istum absynthio et potabo eos felle (Jer. IX, 15).

Similiter odoratus, si quærit suavem odorem Dei, et restringit se a variis odoribus hujus mundi, sapiens virgo est, quod faciebat sponsa et adolescentulæ ejus, idest Ecclesia et fideles animæ dicentes in Cantico Canticorum: Trahe me post te, curremus in odore unguentorum tuorum (Cant. 1, 3). Sancta Ecclesia trahitur a Christo, quia invitatur ab ipso cœlestis regni præmio, et adolescentulæ, idest, fideles animæ currunt, idest, velociter transeunt per viam mandatorum ejus in odorem unguentorum, idest, in suavitate cœlestium promissionum. Quia enim dulcia sunt et suavia quæ promisit, libenter faciunt quæcumque præcepit. Si autem odoratus noster diligat malos odores hujus sæculi, et non nisi perverso amore, fatua virgo est, quia quærit odorem citius transeuntem.Unde in libro Sapientiæ ex persona malorum: Coronemus nos rosis, antequam marcescant (Sap. 11, 8). Odoratus noster si prudens virgo est, coronabitur a sponso, quando incomparabilem odorem Dei sine fine percipiet. Unde Dominus in libro Ecclesiastici: Quasi balsamum non mixtum odor meus (Eccli. xxiv, 21). Quod et beatus Joannes dixit: Quando in locum sepulturæ descendit odor tuus in me, concupiscentias excitavit æternas, idest, excitavit desideria mea ut semper cupiam te videre. Si fatua, reprobabitur ab ipso, quando cruciabitur infernali fœtore. Unde legimus in Apocalypsi quod damnati cruciabuntur igne et sulphure. Ignis habet calorem, sulphur habet fætorem.

Similiter tactus noster qui præcipue est in manibus, si exercetur in ministerio eleemosynæ vel justitiæ, sapiens virgo est, quia pro labore brevi recipiet bona cœlestis regni. Unde dicit Salomon de bona muliere : Manus suas aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem (Prov. xxi, 20). Si autem exercetur in homicidiis et iniquitatibus, insipiens virgo est. Unde Isaias: Manus vestræ plenæ sunt sanguine, et digiti vestri pleni iniquitate (IS. LXI, 3). Tactus noster, si prudens virgo est, remunerabitur a Christo, quando dicetur ei: Esurivi et dedisti mihi manducare... (Matth. xxv, 35). Si autem fatua, reprobabitur, quando dicetur: Ligutis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13).

Item: Simile est regnum cœlorum decem virginibus quæ accipientes lampades suas... Lampades dicuntur quasi lucem pandentes,

PATROL. TOME II.

et significant bona opera quæ debent lucem pandere, idest, justitiam demonstrare. Talis enim esse debet prudens virgo, idest, unusquisque bonus ut in suis lampadibus, idest bonis operibus, det lumen, idest, exemplum justitiæ. Unde in Evangelio: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 16). Et licet sit lucerna multiplex, has tamen præcipue nos debemus accendere, ut sicut dicitur in præmissa serie, sint lucernæ ardentes in manibus vestris. Est enim lucerna exterior, interior, superior et inferior. Exterior, scilicet, prædicatores; unde in psalmo : Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine (Ps. 17, 29). Lucerna interior, idest, gratia Dei; unde in Exodo: Lucernas septem pones in candelabro (Ex. xxv, 37), septem scilicet dona in Ecclesia, vel in corde credentis; unde in Apocalypsi: Septem lampades ante thronum (Apoc. Iv, 5). Est lucerna superior, idest, ipse Christus; unde in Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum (Luc. X1, 33). Item in Evangelio: Quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit unam ex illis, nonne accendit lucernam et everrit domum (Luc. xv, 8). Lucerna etiam inferior, scilicet gloria mundanorum, vel vita temporalis, quæ est fragilis; unde Job: Lux eorum extinguetur, et lucerna quæ est in tabernaculo eorum, tenebrescet (Job. xvIII, 5, 6).

Lucerna exterior illuminat oculos corporis; unde in Evangelio: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

Lucerna interior illuminat oculos cordis ; unde in psalmo: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte (Ps. 12, 4). Lucerna superior fugat tenebras ignorantiæ; unde Isaias: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Et in psalmo Deus meus, illumina tenebras meas (Ps. 17, 29). Lucerna inferior fugat lucem justitiæ; unde Paulus : Non est conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial (II Cor. vi, 15). Prima lucerna exterior, scilicet, prædicatores, accenditur lumine bonæ conversationis, atque exempli; unde in Evangelio: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14), quia conversatione vestra et exemplo alios illuminatis; unde Paulus : 13 m

ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare (Joan. vi, 11). Et item: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. vII, 47).

Testimonium habentes bonum ab his qui sunt foris (I Tim. II, 7), et ab his qui sunt intra. Lucerna interior, idest intentio pura, accenditur puritate simplicitatis; unde in Evangelio Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Et veritas: Et sicut lucerna fulgoris illuminabit te (Luc. XI, 36). Lucerna superior accenditur igne divinitatis; unde in Exodo Apparuit ei Dominus in flamma ignis de medio rubi. Quarta lucerna inferior accenditur igne charitatis; unde in Evangelio Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII, 49). Et Paulus: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, charitatem autem non habeam, factus sum sicut æs sonans (I Cor. XII, 1).

:

In lucerna autem quatuor considerantur, quæ et in hac summa lucerna, idest, Christo, si diligenter attendimus possumus invenire, scilicet, ignis et testa, oleum quod parat fomentum lumini, et materia illa media, in qua accenditur ignis, idest, licinium lucernæ, quo mediante est ignis vel lumen in testa. Ergo in hac lucerna fuit testa, scilicet, caro fragilitatis nostræ; unde in Evangelio: Verbum caro factum est. Caro autem nostra testa dicitur; unde Isaias: Testa de saniis terræ; unde Job, qui saniem radebat sedens in sterquilinio. Testa namque radebat testam, nec erat in eo testa cum dicebat: Quæ utilitas in carne mea,dum descendo in corruptionem (Ps. 29, 10). Annon de testa ejus inquit Isaias Nos reputavimus eum quasi leprosum (Is. LI11, 4). Et Evangelium : Hic accessit ad Pilatum ut peteret corpus Jesu (Luc. XXIII, 52). Hinc testam cupiebat tangere Thomas, cum dicebat : « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in latus ejus, non credam » (Joan. xx, 25). Quam tamen ipse palpandam præbuit, cum dixit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Fuit in ea et oleum misericordiæ, quod ipse infudit vulneribus sauciati, quod adeo per ipsum nostrum Eliseum excrevit, ut et creditoribus debitum redderet, et Ecclesia vidua viveret de reliquo. Quod magnum quidem præstitit fomentum lumini ejus, quia in eo superexaltavit semper misericordia judicio. Nonne superabundavit in eo hoc oleum, cum dicebat: Nemo te condemnavit mulier, neque

Annon de hujus lucernæ oleo inquit Isaias Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Is. LIII, 4). Et Paulus: Non ex operibus justitiæ quæe fecimus nos, sed secundum suam miseri- · cordiam salvos nos fecit (Tit. III, 5). Hoc oleo uncta est Magdalena, quando effudit unguentum super caput Jesus. Unxit et uncta est oleo misericordiæ, quia ejecit de ea septem dæmonia. Licinium quo mediante ignis erat in hac lucerna, fuit anima ejus, ignis divinitatis fuit in testa carnis suæ, symbolum ex anima rationali et humana carne subsistens. Nonne hoc licinium erat in eo cum dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Annon de hoc licinio inquit David : Quoniam non derelinquens animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. 15, 10). Et Evangelium: Cœpit contristari et mæstus esse (Matth. xxvi, 37). Hoc licinium senserunt illi qui erant in sinu Abrahæ, expectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, quo tamquam quadam fune inde educti sunt, quando elevatæ sunt portæ æternales, ut introiret Rex gloriæ, et in sanguine testamenti sui eduxit vinctos suos de lacu, in quo non erat aqua.

Fuit etiam in ea ignis humanitatis, qui hanc lucernam accendebat; unde in Deuteronomio: Deus noster ignis consumens est (Deut. XIV, 24). Nonne erat in eo hic ignis, cum dicebat: Ego et Pater unum sumus ; antequam Abraham fieret, ego sum. Annon de hoc lucernæ igne, inquit Jeremias: Hic Deus noster, et non æstimabitur alius ab illo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch 111, 36, 38). Et Evangelium: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Hunc ignem et hanc lucem senserunt Magi qui videntes stellam venerunt usque dum staret supra, ubi erat puer. Procidentes adoraverunt eum et obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Accedant in medium quatuor illi fabri, quos ostendit Dominus Zachariæ prophetæ et nobis lucernam istam componant, atque disponant, scilicet, quatuor Evangelistæ. Itaque apponat Matthæus testam, qui ejus carnem

describit de regia tribu inquiens: Genuit Joseph virum Mariæ de qua natus est Jesus qui vocatur Christus (Matth. 1, 16). Oleum apponat Marcus, qui de ejus misericordia inquit: Misereor super turbam, quia jam triduo expectat me, nec habet quod manducet (Marc. viii, 2). Licinium apponat Lucas, qui de ejus anima clamans voce magna dixit: Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. xxv, 46). Ignem apponat Joannes qui de igne divinitatis suæ inquit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.1,1). Lampades dicuntur bona opera. Sponsus et Sponsa Christus est triumphans in cœlis cum Ecclesia. Hi modo veniunt per manifestationem gloriæ, in novissimo veniunt ad judicium. His lampadibus superinfunditur oleum a Deo Patre, quando Spiritualis gratia datur bene operantibus, ut possint melius operari: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum oleo et faciem tuam lava (Matth. vi, 17). Hoc oleum de capite nostro numquam deficiat, hilaritas scilicet conscientiæ et charitatis pinguendo. Oh! quantus dolor si quis forte fuerit inter nos, qui non sumat hoc oleum in vasis suis cum lampadibus! Neque enim poterunt ad sponsi nuptias introire, immo et clausa etiam janua audituri sunt vocem illam : Non novi vos (Matth. xxv, 12). Heu quanta tristitia, si sine veste nuptiali aliqui præsumant ad has nuptias introire; ligati enim manibus et pedibus projicientur in tenebras exteriores, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Ubi tenebræ palpabiles adeo, quod nec illa magna luminaria, quæ fecit Dominus in firmamento cæli, possent ibi ad solatium lucis adminiculum administrare! ubi fotor intollerabilis adeo, ut nec areola aromatum cum omnibus primis unguentis possent ibi reddere spiramentum! ubi sitis anxia, quæ tantum nec guttam de digito Lazari poterit degustare ubi leones rugiunt. Rugitus enim leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum, parati sunt ibi devorare illos, qui ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Sicut enim gratia aufertur a negligentibus, eo quod in vacuum illam accipiunt, ita datur diligentibus, eo quod in illa proficiunt. Unde legimus in Evangelio quod talentum fuit sublatum a pigro servo, et datum illi qui alia quinque

talenta bene expenderat. Talentum significat donum gratiæ, quod aufertur a negligentibus et datur bene operantibus. Unde et beatus Petrus dicebat: Unusquisque sicut accipit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (I Petr. IV, 10). Et notandum est quod non ardent lampades sine oleo, idest, bona opera sine gratiæ adjutorio. Prudentes ergo virgines accipiunt lampades suas, quia, qui vero fideles sunt, lumen bonæ operationis semper habent. Et e contrario fatuæ virgines quæ non habent lumen in suis lampadibus, idest, justitiam in suis operibus, arguentur a lumine, idest, a Christo. Sequitur: Exierunt obviam sponso et sponse (Matth. xxv, 1).

De tribus locis exeunt virgines, et omnes justi, videlicet, de Sodoma sicut Loth, de Chaldæa ut Abraham, de spelunca ut Elias. Sodoma est ardor libidinis; Chaldæa, quæ interpretatur quasi dæmon, insania furoris; spelunca, labor vitæ actualis. De prima egrediuntur per castitatis munditiam; de secunda per mansuetudinis patientiam; de tertia per contemplationis industriam. Sodoma, quæ fuit succensa igne, significat carnem quæ delectatur fornicatione. Quæ caro habet ignem, idest, libidinis ardorem, habet et sulphur, idest, infamiæ fœtorem. Nam abominabile est coram Deo et hominibus. De Sodoma docet nos beatus Apostolus exire, dicens: Fugite fornicationem, omne enim peccatum quod fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat (I Cor. vi, 18). Non sine causa dicit sanctus Apostolus: Fugile fornicationem, quia in aliis vitiis potest homo expectare conflictum, sed in fornicatione non debet suscipere cogitatum. Nam si talis cogitatio cordis recipitur usque ad delectationem, quando perducitur, et nisi caput istius serpentis, idest cogitatio fornicationis, perimatur, totus serpens illabitur. Unde de prima muliere dictum est serpenti: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiabis calcaneo ejus (Gen. III, 15). Debemus enim et nos conterere caput serpentis, idest, initium diabolicæ suggestionis, quamvis ipse insidietur calcaneo, idest, finalibus operibus nostris, juxta illud poeticum: « Principiis obsta, sero medicina paratur, cum mala per longas invaluere moras. >>

Chaldæa, quæ interpretatur quasi dæmon,

« AnteriorContinuar »