Imágenes de páginas
PDF
EPUB

est cæteris metallis, ita corpus ejus fuit mundius et sanctius universis mulieribus. Fuit etiam circumdata varietate vel etiam circumdata varietatibus, sicut idem Psalmista dicit; quia, teste beato Hieronymo, tota divinitatis unda in carne se contulit, quando verbum caro factum est et habitavit in nobis. Tota divinitatis unda, idest, omnis gloria divinitatis Filii Dei, vel omnis gratia Spiritus Sancti se contulit in carnem Virginis, quando verbum caro factum est, quando filius suscepit carnem Virginis.

Fuit liber generationis virtutum, quia omnis virtus ex ea fulsit, et omnis bona operatio ab illa processit. Unde de illa dicit Salomon: Facta est quasi navis institoris quæ de longe portat panem suum (Prov. XXXI, 14). Institor est negotiator sive mercator, et in hoc loco significat Filium Dei, qui attulit nobis merces pretiosas, et sumpsit nostras caducas et viles. Attulit namque nobis suæ divinitatis æternitatem, et sumpsit nostræ carnis mortalitatem. Dedit nobis suam gratiam, et suscepit nostram miseriam, sicut dicit Isaias: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit (Isaias, LIII, 4). Portavit, non ut ipse haberet, sed ut a nobis auferret. Navis hujus institoris fuit Beata Virgo Ma- | ria, quia sicut navis transit aquas maris, ita Beata Maria transivit per bona temporalia, quod non amisit, sed acquisivit æterna. Hem sicut navis salvat navigantes in ea a fluctibus et periculis maris, et perducit ad portum salutis, ita Beata Maria salvat omnes sperantes et confidentes de se a tribulationibus et periculis hujus mundi, et perducit ad terram viventium. Item sicut navis institoris est plena variis mercibus, ita beata Maria fuit plena variis virtutibus. Hæc navis de longe portavit panem suum. Panis significat dulcedinem Dei, de qua dicit David: Quam magna multitudo dulce- | dinis tuæ (Ps. xxx, 20).

Beata ergo Virgo de longe portat panem suum, quia a summo cœlo, a sinu Dei Pa- | tris altissimo sumpsit sanctam dulcedinem, qua semper reficiebatur anima ejus. De Beata Maria convenienter potest dici: Hæc est nubes qua Dominus filios Israel in die protexit; hæc est scala qua fugientes in nocte direxit; hæc est urna aurea cœleste continens manna; hæc est caro, quam corvus in vespere detulit Heliæ; hæc est quæ

pluit filiis Israel in vespere; hæc est vitula quæ ignoravit jugum; hic est fructus de quo terra dedit fructum suum; hic est fructus qui affertur de terra promissionis; hic est panis in mensa propositionis; hæc est vitula Samsonis, qua invenitur ænigma propositionis; hic est thronus Salomonis, cui non invenitur simile in universis regibus; hæc est quæ medullam cedri tulit a Libano aquila grandis; hæc est petra super quam impossibile est serpentis invenire vestigia; hæc est lucerna quam accendit mulier, ut inveniatur drachma perdita; hic est flos virgæ Aaron; hic est ros velleris Gedeonis; hic est qui descendit in montem Sion.

Ipsa est liber generationis cœlestium. gloriarum, quia omnis splendor divinitatis, et supercolestium luminarium non solum refulget in illa, sed refulget ab ipsa. Sicut est vicinior Deo, ita clarius splendores ejus effunduntur in ipsa. Ipsa vero tamquam sidus matutinum splendidius universis splendorem gloriæ suæ fundit in cæteros. De qua re mirantur sancti et angeli, et collaudant Filium Dei. Unde legitur in Apocalypsi, quod mulier est visa in cœlo amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Mulier est Beata Virgo Maria, amicta sole, idest, divinitatis splendore; et luna est sub pedibus ejus, quia sancta Ecclesia est semper ad reverentiam ipsius, dum in omni Ecclesia laudatur et prædicatur, dum in omnibus periculis invocatur, dum in omnibus orationibus nominatur. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, quod omnes splendores sanctorum radiant in ipsa et ex ipsa, dum quidquid est gloriæ, quidquid lucis, quidquid honoris in cœlestibus, cumulatur in ipsa.

Item Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham. Abraham genuit Isaac; Isaac genuit Jacob. Ordo præposterus; sed necessario commodatus. Si enim prius nominasset Abraham, repetendus ei fuerat postea, ne generationis ordo confunderetur. Notandum est quod ordo generationis non per Beatam Mariam, sed per Joseph texitur, quia non est consuetudo Sacræ Scripturæ texere generationem mulierum sed virorum, et ideo generatio Beatæ Mariæ non poterat sciri nisi per generationem Joseph. Unde Evangelista: Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus (Matth. 1, 16). Nam cum

dicat de qua natus est, et non de quo, pa- | splendores supercolestes. Hic est liber tenter ostendit, quod omnis ordo generationis quem texuerat, non pro Joseph, sed pro Maria descriptus erat. Et ideo divinitus procuratum est ut tali viro Beata Maria desponsaretur, qui et consanguinitate illi jungebatur, et ejus generationem ostendebat de regali semine.

Sciendum est quod tres tessarædecades, [Taxpaxaιéx], idest, quadraginta duæ generationes, quæ in hac lectione describuntur, ita Beatæ Mariæ conveniunt per mysterium, ut nihil possit certius assignari. Sed quia longum est tractare de singulis, trium patriarcharum nomina breviter assignemus. Abraham interpretatur pater excelsus, vel Abraham interpretatur pater videns populum; Isaac risus; Jacob supplantator; quæ nominum interpretationes bene conveniunt Beatæ Mariæ.

Ipsa namque est pater vel potius mater videns populum oculis misericordiæ, quod semper de cœlo prospicit super filios hominum et si est qui intelligat Deum, intellectui adjungendo justitiam, vel requirens Deum, convertens se per pœnitentiam, ipsa ejus efficitur advocata, ut in præsenti liberetur tribulationibus et periculis hujus mundi, et in futuro assumatur in gloriam sempiternam. Quis umquam invocavit eam, et non est exauditus ab ea? Ipsa est mater pulchræ dilectionis et timoris et sanctæ spei, quæ pro miseris orat, pro afflictis supplicat, pro peccatoribus intercedit. Unde legimus per mysterium quod Esther regina oravit regem et liberavit a morte populum Judæorum, et non solum liberavit, sed etiam exaltavit ut faceret ultionem inimicorum. Similiter regina nostra, regina misericordiæ orat quotidie Filium suum, ut liberemur a morte perpetua, et Aman suspenditur cum filiis suis, quod diabolus cum satellitibus suis cruciabitur infernalibus suppliciis. Gens vero Judæorum, idest, ordo Domino confitentium exaltabitur in æternum regnum, et faciet vindictam inimicorum, sicut scriptum est in libro Sapientiæ: Judicabunt Sancti nationes et dominabuntur populis... (Sap. III, 8).

Ut ergo breviter dicamus, ipsa beata Virgo est liber generationis Jesu Christi, cujus quaterni sunt gratiæ differentes, cujus folia vel chartæ sunt virtutes innumerabiles, cujus litteræ aureæ sunt gloriæ et

vitæ qui est Christus scriptus intus et foris ad sanitatem, intus ad felicitatem, foris ad meritum, intus ad gaudium. Intus: In principio erat verbum. Foris : Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Liber ergo unus erat, semel intus scriptus et bis foris foris primo per visibilium conditionem, secundo foris per carnis assumptionem; primo ad jucunditatem, secundo ad sanitatem; primo ad naturam, secundo contra culpam; primo ut natura foveretur, secundo ut vitium sanaretur, et natura beatificaretur. Hæc est liber vitæ cujus litteræ non delentur, in quo omnes sanctæ animæ describuntur, ut cum Beata Virgine accipiant partem gloriæ, et in ipsa accipiant fructum vitæ. Hæc est liber signatus septem sigillis, idest, donis gratiæ septiformis, ita ut possimus dicere: Requievit super eam spiritus sapientiæ et intellectus..... (Is. XI, 2).

Hæc est virga Aaron, quæ licet fuerit arida ab humore virili, subito tamen germen protulit, et in fructum uberius pullulavit. Hæc virga floruit, fronduit et protulit, et in fructum, quia Virgo Maria credidit, concepit et peperit Christum. De hac virga prophetavit Balaam dicens: Orietur stella ex Jacob et consurget virga ex Israel, et de Jacob erit qui dominetur (Num. xxiv, 17). Stella ista est Beata Virgo Maria, quæ stella maris interpretatur; quia sicut nautæ nocte respiciunt ad illam stellam, ut possint suum cursum dirigere, et periculosa loca evadere, ita nos in hoc mari magno et spatioso, in tribulationibus et adversitatibus, in tentationibus et angustiis ad illam stellam dominam nostram respicimus, cum ejus meritis et precibus cupimus liberari, et ipsa sicut est mater misericordiæ, subvenit nobis in omni necessitate.

Hæc est virga vel virgo humilitatis, virga vel virgo virginitatis, virga vel virgo fœcunditatis. De humilitate ipsa dixit: Respexit Dominus humilitatem ancillæ suæ; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. 1, 48). De virginitate ipsa respondit: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? (Luc. 1, 34). De fœcunditate ait Angelus: Ecce concipies et paries filium (Luc. 1, 31). Et idem: Spiritus Sanctus superveniet in te... (Luc. 1, 35). Talem namque se exhibuit Beata Virgo

est cæteris metallis, ita corpus ejus fuit mundius et sanctius universis mulieribus. Fuit etiam circumdata varietate vel etiam circumdata varietatibus, sicut idem Psalmista dicit; quia, teste beato Hieronymo, tota divinitatis unda in carne se contulit, quando verbum caro factum est et habitavit in nobis. Tota divinitatis unda, idest, omnis gloria divinitatis Filii Dei, vel omnis gratia Spiritus Sancti se contulit in carnem Virginis, quando verbum caro factum est, quando filius suscepit carnem Virginis.

Fuit liber generationis virtutum, quia omnis virtus ex ea fulsit, et omnis bona operatio ab illa processit. Unde de illa dicit Salomon: Facta est quasi navis institoris quæ de longe portat panem suum (Prov. XXXI, 14). Institor est negotiator sive mercator, et in hoc loco significat Filium Dei, qui attulit nobis merces pretiosas, et sumpsit nostras caducas et viles. Attulit namque nobis suæ divinitatis æternitatem, et sumpsit nostræ carnis mortalitatem. Dedit nobis suam gratiam, et suscepit nostram miseriam, sicut dicit Isaias: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit (Isaias, LIII, 4). Portavit, non ut ipse haberet, sed ut a nobis auferret. Navis hujus institoris fuit Beata Virgo Maria, quia sicut navis transit aquas maris, ita Beata Maria transivit per bona temporalia, quod non amisit, sed acquisivit æterna. Item sicut navis salvat navigantes in ea a fluctibus et periculis maris, et perducit ad portum salutis, ita Beata Maria salvat omnes sperantes et confidentes de se a tribulationibus et periculis hujus mundi, et perducit ad terram viventium. Item sicut navis institoris est plena variis mercibus, ita beata Maria fuit plena variis virtutibus. Hæc navis de longe portavit panem suum. Panis significat dulcedinem Dei, de qua dicit David: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ (Ps. xxx, 20).

Beata ergo Virgo de longe portat panem suum, quia a summo cœlo, a sinu Dei Patris altissimo sumpsit sanctam dulcedinem, qua semper reficiebatur anima ejus. De Beata Maria convenienter potest dici: Hæc est nubes qua Dominus filios Israel in die protexit; hæc est scala qua fugientes in nocte direxit; hæc est urna aurea cœleste continens manna; hæc est caro, quam corvus in vespere detulit Heliæ; hæc est quæ

pluit filiis Israel in vespere; hæc est vitula quæ ignoravit jugum; hic est fructus de quo terra dedit fructum suum; hic est fructus qui affertur de terra promissionis; hic est panis in mensa propositionis; hæc est vitula Samsonis, qua invenitur ænigma propositionis; hic est thronus Salomonis, cui non invenitur simile in universis regibus; hæc est quæ medullam cedri tulit a Libano aquila grandis; hæc est petra super quam impossibile est serpentis invenire vestigia; hæc est lucerna quam accendit mulier, ut inveniatur drachma perdita; hic est flos virgæ Aaron; hic est ros velleris Gedeonis; hic est qui descendit in montem Sion.

Ipsa est liber generationis cœlestium gloriarum, quia omnis splendor divinitatis, et supercolestium luminarium non solum refulget in illa, sed refulget ab ipsa. Sicut est vicinior Deo, ita clarius splendores ejus effunduntur in ipsa. Ipsa vero tamquam sidus matutinum splendidius universis splendorem gloriæ suæ fundit in cæteros. De qua re mirantur sancti et angeli, et collaudant Filium Dei. Unde legitur in Apocalypsi, quod mulier est visa in cœlo amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Mulier est Beata Virgo Maria, amicta sole, idest, divinitatis splendore; et luna est sub pedibus ejus, quia sancta Ecclesia est semper ad reverentiam ipsius, dum in omni Ecclesia laudatur et prædicatur, dum in omnibus periculis invocatur, dum in omnibus orationibus nominatur. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, quod omnes splendores sanctorum radiant in ipsa et ex ipsa, dum quidquid est gloriæ, quidquid lucis, quidquid honoris in cœlestibus, cumulatur in ipsa.

Item Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham. Abraham genuit Isaac; Isaac genuit Jacob. Ordo præposterus; sed necessario commodatus. Si enim prius nominasset Abraham, repetendus ei fuerat postea, ne generationis ordo confunderetur. Notandum est quod ordo generationis non per Beatam Mariam, sed per Joseph texitur, quia non est consuetudo Sacræ Scripturæ texere generationem mulierum sed virorum, et ideo generatio Beatæ Mariæ non poterat sciri nisi per generationem Joseph. Unde Evangelista Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus (Matth. 1, 16). Nam cum

dicat de qua natus est, et non de quo, pa- | splendores supercolestes. Hic est liber tenter ostendit, quod omnis ordo generationis quem texuerat, non pro Joseph, sed pro Maria descriptus erat. Et ideo divinitus procuratum est ut tali viro Beata Maria desponsaretur, qui et consanguinitate illi jungebatur, et ejus generationem ostendebat de regali semine.

Sciendum est quod tres tessarædecades, [coopaxadéx], idest, quadraginta duæ generationes, quæ in hac lectione describuntur, ita Beatæ Mariæ conveniunt per mysterium, ut nihil possit certius assignari. Sed quia longum est tractare de singulis, trium patriarcharum nomina breviter assignemus. Abraham interpretatur pater excelsus, vel Abraham interpretatur pater videns populum; Isaac risus; Jacob supplantator; quæ nominum interpretationes bene conveniunt Beatæ Mariæ.

:

Ipsa namque est pater vel potius mater videns populum oculis misericordiæ, quod semper de cœlo prospicit super filios hominum et si est qui intelligat Deum, intellectui adjungendo justitiam, vel requirens Deum, convertens se per pœnitentiam, ipsa ejus efficitur advocata, ut in præsenti liberetur tribulationibus et periculis hujus mundi, et in futuro assumatur in gloriam sempiternam. Quis umquam invocavit eam, et non est exauditus ab ea? Ipsa est mater pulchræ dilectionis et timoris et sanctæ spei, quæ pro miseris orat, pro afflictis supplicat, pro peccatoribus intercedit. Unde legimus per mysterium quod Esther regina oravit regem et liberavit a morte populum Judæorum, et non solum liberavit, sed etiam exaltavit ut faceret ultionem inimicorum. Similiter regina nostra, regina misericordiæ orat quotidie Filium suum, ut liberemur a morte perpetua, et Aman suspenditur cum filiis suis, quod diabolus cum satellitibus suis cruciabitur infernalibus suppliciis. Gens vero Judæorum, idest, ordo Domino confitentium exaltabitur in æternum regnum, et faciet vindictam inimicorum, sicut scriptum est in libro Sapientiæ: Judicabunt Sancti nationes et dominabuntur populis... (Sap. III, 8).

Ut ergo breviter dicamus, ipsa beata Virgo est liber generationis Jesu Christi, cujus quaterni sunt gratiæ differentes, cujus folia vel chartæ sunt virtutes innumerabiles, cujus litteræ aureæ sunt gloriæ et

vitæ qui est Christus scriptus intus et foris ad sanitatem, intus ad felicitatem, foris ad meritum, intus ad gaudium. Intus: In | principio erat verbum. Foris: Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Liber ergo unus erat, semel intus scriptus et bis foris foris primo per visibilium conditionem, secundo foris per carnis assumptionem; primo ad jucunditatem, secundo ad sanitatem; primo ad naturam, secundo contra culpam; primo ut natura foveretur, secundo ut vitium sanaretur, et natura beatificaretur. Hæc est liber vitæ cujus litteræ non delentur, in quo omnes sanctæ animæ describuntur, ut cum Beata Virgine accipiant partem gloriæ, et in ipsa accipiant fructum vitæ. Hæc est liber signatus septem sigillis, idest, donis gratiæ septiformis, ita ut possimus dicere: Requievit super eam spiritus sapientiæ et intellectus..... (Is. XI, 2).

Hæc est virga Aaron, quæ licet fuerit arida ab humore virili, subito tamen germen protulit, et in fructum uberius pullulavit. Hæc virga floruit, fronduit et protulit, et in fructum, quia Virgo Maria credidit, concepit et peperit Christum. De hac virga prophetavit Balaam dicens: Orietur stella ex Jacob et consurget virga ex Israel, et de Jacob erit qui dominetur (Num. xxiv, 17). Stella ista est Beata Virgo Maria, quæ stella maris interpretatur; quia sicut nautæ nocte respiciunt ad illam stellam, ut possint suum cursum dirigere, et periculosa local evadere, ita nos in hoc mari magno et spatioso, in tribulationibus et adversitatibus, in tentationibus et angustiis ad illam stellam dominam nostram respicimus, cum ejus meritis et precibus cupimus liberari, et ipsa sicut est mater misericordiæ, subvenit nobis in omni necessitate.

Hæc est virga vel virgo humilitatis, virga vel virgo virginitatis, virga vel virgo fœcunditatis. De humilitate ipsa dixit: Respexit Dominus humilitatem ancillæ suæ; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. 1, 48). De virginitate ipsa respondit : Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? (Luc. 1, 34). De fœcunditate ait Angelus: Ecce concipies et paries filium (Luc. 1, 31). Et idem: Spiritus Sanctus superveniet in te... (Luc. 1, 35). Talem namque se exhibuit Beata Virgo

Maria, ut ejus vita inclita cunctam illustra- | verit Ecclesiam, et ejus religio immaculata cunctis Ecclesiis bene vivendi dederit formam. Unde Ambrosius : « Sit nobis vita Beatæ Mariæ tamquam in imagine descripta. Hinc sumatis exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari sunt magisteria probitatis expressa (1). »

O stirps non degeneratrix, o propago beata, o matris puritas, o nati pietas, o virgæ rectitudo, o floris pulchritudo! Beata Virgo quæ talem florem produxit, benedictus venter tuus et benedictus fructus ventris tui! Talis est ergo, fratres, virga nostra, talis est Beata Virgo Maria, talis est stella maris, talis etiam debet esse anima nostra ut possit etiam Christum concipere, parturire et parere. Concipit namque fidelis anima Christum per fidem, secundum quod Christus dicit: Qui fecerit voluntatem Patris mei qui est in cælis ipse meus frater, mater et soror est (Matth. xII, 50). Parturit per proximorum compassionem, secundum quod ait Apostolus: Quis infirmatur et ego non infirmor... (II Cor. xi, 29)? Parit vero per bonam operationem. Unde in Evangelio: Sic luceat lux vestra...

Sciendum est quod Christus filius Virginis similiter habuit tres virgas ad tres usus in novo Testamento. Prima est sustentationis, secunda peregrinationis, tertia dominationis. Prima est radicis, secunda roboris, tertia crucis. In prima habuit carnem Virginis; in secunda, vivacitatem sermonis; in tertia, calicem passionis. In prima præcinxit se et calceavit; in secunda docuit; per tertiam liberavit. In prima inventus est ut nos; in secunda deambulavit et docuit in Judæa et Galilæa; in tertia direxit nos. Prima igitur est [liberationis], secunda consolationis, tertia directionis. De prima dicit Isaias: Germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans (Is. xxxv, 2). De secunda David: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psalm. 22, 4.) De tertia idem: Virga directionis, virga regni tui (Psal. 44, 7).

Isaac interpretatur risus, et significat Beatam Mariam, cui in partu filii ejus fecit. Deus risum, cum faciat cæteris mulieribus luctum. Vel ipsa est risus supplicantibus, dum eis in necessitate subministret auxi

(1) S. Amb., de Virgin., lib. 2.

lium; vel ipsa est risus angelis qui semper desiderant ipsam videre et filium ejus; vel ipsa est risus, quia gaudium matris habuit cum virginitatis honore; quia virgo fuit ante partum et in partu et post partum, et gaudium magnum fecit cum angelicis cœtibus in nativitate filii sui. Factor mundi natus est in mundo; creator cœli creatus est sub colo; plasmator hominis homo esse dignatus; factus qui fecerat, ne periret quem fecerat; natus præter naturam sed propter naturam. Obsequium fuit gratiæ non cursus nativitatis humanæ ; virtus, non ratio; signum, non consuetudo; dignatio, non conditio; pietatis sacramentum, non deitatis detrimentum; non commune, sed solum; non humanum, sed divinum; ut sicut humiliatus est Deus pro homine, dominus pro servo, creator pro creatura, ita humilietur homo pro Deo, servus pro domino, creatura pro creatore. Nam antequam Verbum fieret caro, procul habitabat a nobis. Ubi vero Verbum caro factum est, habitavit in nobis non solum per gratiam, verum etiam per naturam, sicut dicit Baruch : « Hic est Deus noster qui in terris visus est et cum | hominibus conservatus est, os ex ossibus | nostris et caro de carne nostra » (Baruch, III, 38). Unde Isaias: Generationem ejus quis enarrabit? (IS. LIII, 8). Quam generationem cum dixerit Isaias esse ineffabilem, quomodo Matthæus eam præsumpsit exponere?

Super hoc igitur notandum est quia triplex est generatio Christi; est enim generatio divina, carnalis et spiritualis prima ineffabilis, secunda visibilis, tertia conceptibilis. Prima de Patre sine matre, secunda de matre sine patre, tertia de spirituali matre. In prima nascitur semper, in secunda natus est semel, in tertia generatur sæpe. De prima dicit Isaias: Generationem ejus quis enarrabit? quasi dicat nullus. De secunda angelus: Ecce concipiet et pariet filium. De tertia ait Dominus: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater, soror et mater est. Oportuit igitur ut de illo genere carnem assumeret, quod voluit per carnem assumptam curare. De illius quoque semine nasci voluit, cui facta fuerat repromissio: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen., XXII, 18). Sed dices: Cum promissio de Incarnatione Christi prius facta fuerit

« AnteriorContinuar »