Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IX

Al abbatem et conventum de Camberona.

4 aug. 1216.

[Monuments pour servir à l'histoire des provinces de Namur, t. II, p. 20, no 12.]

Privilegium per quod decimas, possessiones, loca et personas, sub B. Petri protectione et sua suscipit Honorius Papa.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Camberona, Cisterciensis ordinis, salutem et aposlicam benedictionem.

Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit communis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, aut in futuris justis modis præstante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas de Jurbise, de Masnui, de Ligne, de Fraisne, de Udeguien, de Wasnebeck, de Vodeke, de Lens, de Herbisuel et de Naste; possessiones quoque et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos, monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. Datum Perusii, II nonas Augusti, pontificatus nostri anno primo.

X

Ad Stephanum abbatem et conventum
Casinenses.
5 aug. 1216.

[Tosti, Storia della Badia di Monte-Cassino,
t. II, p. 301.]

Stephano abbati et conventui Casinensibus scribit: Nos ad exemplar Innocentii prædecessoris nostri declaramus, instrumenta majoris partis conventus subscriptione carentia, quæ super alienationibus illicite factis in præjudicium vestri monasterii sunt confecta, non obtinere firmitatem. ›

Honorius episcopus, servus servorum Dei, etc.

Officii nostri debitum exigit ut,cum ecclesiarum omnium curam, et sollicitudinem teneamus, his, quæ in earum præjudicium per ministrorum insolentiam perperam attentantur, per providam diligentiam obvietur, et earum indemnitatibus æquitatis beneficio succurratur. Cum igitur super his, quæ in præjudicium vestri monasterii alienata sunt illicite vel distracta, abbatum alienantium appareant instrumenta duorum vel trium aut paucorum monachorum subscriptione signata et judices ordinarii eis noluit aliquatenus obviare; nos indemnitatibus ipsius monasterii paterna volentes sollicitudine præcavere, ad exemplar felicis recordationis Innocentii papæ prædecessoris nostri, insinuatione præsentium declaramus, instrumenta majoris et sanioris partis conventus subscriptione carentia, quæ super hujusmodi alienationibus sunt confecta, non obtinere in præjudicium monasterii firmitatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.Datum Perusii, nonis Augusti, pontificatus nostri anno primo.

XI

Ad ducem Burgundiæ. (1)

7 aug. 1216.

[ocr errors]

[Regest. lib. I. epist. 8. Bouquet, Recueil des
historiens, t. XIX, p. 610.]

Honorius III, ducem Burgundiæ, cunctantem monet et exhortatur ut, quum affixerit humeris suis signum crucis ad Terræ Sanctæ subsidium profecturus, iter Hierosolymitanum aggrediatur et suo exemplo alios crucesignatos principes ad idipsum impellat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro duci Burgundiæ salutem, etc.

Illa Conditoris immensitas bonitatis quæ, ut servum redimeret, in mortem tradidit filium, suæ miserationis affectum circa nos non desinens operari, ut apud nos, quod sibi possimus retribuere pro omnibus quæ ipse nobis retribuit, habeamus, terram illam in

(1) Odoni III.

qua nostram dignatus est operari salutem, ab infidelibus providentia ineffabili occupari permisit, quatenus instantes ad liberationem illius, quam posset eruere de illorum manibus solo verbo, juxta propriæ devotionis affectum, non solum suorum peccaminum veniam, verum etiam in retributione justorum præmium mereantur. Et quoniam non est volentis neque currentis suæ miserationis clementia, quæ tangit montes, et fumigant, corda fidelium excitat ad idipsum sua præveniendo gratia ut incipiant, et eadem ut perficiant prosequendo. Cum ergo, gratia divina præventus, affixeris tuis humeris signum crucis ad ejus Terræ Sanctæ subsidium profecturus, ut assumpto calice salutari retribuas Domino temetipsum; miramur quamplurimum quod neque bonæ memoriæ Innocentium papam prædecessorem nostrum, neque nos ipsos, super passagio et apparatu navium requisisti, nec curasti exponere quid super his tuæ sedeat voluntati cum in generali Concilio ad transfretandum determinatum fuerit tempus certum. Expedit enim te ac alios principes crucesignatos per quos negotium crucis posse creditur promoveri, sic esse paratos, ut in vos tanquam in cedros Libani possint quasi passeres nidificare minores, qui ad montes oculos suos levant, ab eis divinum auxilium exspectantes.

Volentes igitur ut tu, quasi lucerna super candelabrum posita, lumen aliis præbeas per exemplum, nobilitatem tuam rogamus attente et monemus, et exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus, sicut vir prudens, constans et strenuus, ad præfatæ Terræ succursum sic potenter et viriliter te accingas, transfretaturus in passagio in præfato Concilio diffinito, et votum redditurus Domino quod vovisti: quod exemplo tuo alii excitati ad idipsum fortius animentur et tibi ex hoc cumulus æternæ retributionis accrescat. Quicquid autem super his facere disposueris vel videris expedire, nobis plane tuis litteris non differas intimare. Datum Perusii, VII idus Augusti, anno pontificatus nostri primo.

In eumdem modum Comiti Marchiæ (Hugoni IX de Leziniaco), et quibusdam aliis nobilibus crucesignatis per regnum Franciæ constitutis.

Item Nobili viro comiti Barri super Sequanam (Miloni III).

Item Duci Brabantiæ (Henrico I, comiti Antuerpiæ).

Item Comiti Autissiodorensi (Ervisio de Giemaho et Donziaco).

Item Simoni de Jovisvilla, senescallo Campaniæ.

Item Comiti Suessionensi (Radulpho III de Nigella).

Item Drog. de Merlo (Dreux, Franciæ constabulario).

Item Gualterio de Avesnis.

Item Bisuntino archiepiscopo (Amedeo de Tremelay).

Item Remensi archiepiscopo (Alberico de Altovillari).

Item Burdegalensi archiepiscopo (Guillelmo Amanevi).

Item Episcopo Petragoricensi (Ramnulpho de las Tours).

Item Episcopo Trecorensi (Gaufrido Loix).

Item Episcopo Bajocensi (Roberto de Ableges).

In eumdem modum quibusdam aliis episcopis singulatim.

XII

Ad abbatem S. Petri, succentorem el R. Craton. canonicum.

8 aug. 1216.

[Regest. lib. I, epist. 20. Mss. La Porte du Theil.]

Abbati S. Petri, succentori et R. Craton. canonico Carnotensibus committit definitionem litis inter Raimundum clericum et H. de Mollena militem Aurelianensem.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, abbati sancti Petri Senonensi, et R. Craton. canonico Carnoten.

Dilectus filius Raimundus clericus exposuit coram nobis, quod quum causa, quæ vertitur inter ipsum, et H. de Mollena militem Aurelianen. dioecesis super quadam terra, molendino, domibus, pratis, nemoribus, et rebus aliis, dilectis filiis H. de Folieto et conjudicibus suis canonicis Carnoten. olim fuerit delegata, et duo ex ipsis, quoniam tertius viam fuerit universæ carnis ingressus, cognitis causæ meritis diffinitivam sententiam protulerint pro eodem: in præfatum militem se dicta sententiæ con

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

jura episcopalia in prædictis ecclesiis exercendi, quæ secundum etiam confessionem tuam sunt in diœcesi Thuamensi, prohibuit, ne tu ipsum super eisdem ecclesiis et earumdem pertinentiis inquietes. Ne igitur sæpedictus Thuamensis occasione verborum illorum, eorumdem videlicet pertinentiis in villis et ecclesiis supradictis plus usurpare præsumat quam sibi a canonibus ratione juris episcopalis permittitur : nos volentes indemnitati tuæ paternæ sollicitudine præcavere, insinuatione præsentium declaramus, prædictam clausulam ad illa debere restringi, quæ juri episcopali noscuntur annexa. Nulli ergo hominum omnino liceat, etc. Datum Perusii, III idus Aug., pontificatus nostri anno primo.

XIV

Ad Stephanum abbatem monasterii S. Benedicti Casinensis, ejusque fratres. 12 aug. 1216.

[Bullarium Romanum, t. III, p. 304].

Confirmatio bonorum omnium, ac privilegiorum

concessio monasterio Casinensi.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Stephano abbati monasterii S. Benedicti Casinensis, ejusque fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

Omnipotenti Deo, cujus melior est misericordia super vitas, gratias agimus copiosas, quoniam gloriosus in sanctis suis, atque mirabilis est, et virtutes suas ubicumque vult ineffabili bonitate demonstrat. Ipse quippe dignationis suæ potentia beatissimum Benedictum patrem constituit mɔnachorum, ipsum monasticæ legislatorem et operatorem esse disponens, ut merito Casinense monasterium in quo, et sanctissime vixit et gloriosissime obiit, omnibus per Occidentem monasteriis dignitatis privilegio antecellat. Quoniam igitur dignum est, ut tam celebre ac solemne monasterium Apostolica Sedes specialius amplectatur, monasterium ipsum, ad exemplar felicis memoriæ Clementis et Innocentii Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communinus. In primis siquidem statuentes, ut

idem monasterium, et omnia quæ ad ipsum pertinent pleno jure quieta semper, et ab omni jugo mortalium libera sub solius. sanctæ Romanæ Ecclesiæ jure ac perpetua defensione consistant. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem. monasterium in præsentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus experimenda vocabulis. In primis monasterium domini Salvatoris positum ad pedem Casini Montis, monasterium Sanctæ Genetricis Dei Virginis Mariæ quod vocatur Plumbarola, monasterium Sanctæ Mariæ in Cingla, cellam Sancti Benedicti in Capua, cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Angeli ad Formam, cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Johannis Puellarum, Sancti Rufi, S. Benedicti Pizoli, Sancti Angeli ad Odaldiscos, S. Agathæ in Aversa, Sanctæ Cæciliæ et Sancti Dimitrii in Neapoli. In civitate Beneventana ecclesiam Sancti Benedicti ad Portam Rufini, Sancti Nicolai in civitate Nova, Sancti Benedicti in Pantana, Sancti Nicolai in Petra Pulecina, S. Georgii in Fenuclo, Sancti Johannis in Turlecuso, Sancti Petri in Rossano, S. Angeli in Capraria, Sancti Januarii prope Beneventum, Sancti Martini ibidem, Sancti Dionysii in Ponte, S. Anastasii, Sanctæ Mariæ in Canneto juxta fluvium Trinium, Sancti Laurentii in Salerno, Sancti Liberatoris in Marchia, cum omnibus suis pertinentiis, S. Benedicti in Marsi, S. Mariæ in Luco, S. Cosmatis in Civitella, Sancti Angeli in Barcio cnm omnibus pertinentiis suis, Sanctæ Mariæ Ancillarum Dei in civitate Cosentina, Sancti Petri de Lacu, Sancti Petri de Avellana cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Erasmi et S. Benedicti, et S. Scholasticæ in Gaieta, Sancti Manni in Fundis cum cellis et pertinentiis suis, Sanctæ Agathæ et Sancti Benedicti, et Sancti Stephani in Terracina, Sancti Petri in Foresta, cum cellis et pertinentiis suis, S. Heliæ in Ambrisia, Sancti Pauli in Foresta, S. Mariæ et S. Vincentii in Pontecurvo cum cellis et pertinentiis suis, Sancti Benedicti in Bagnorala, S. Mariæ et S. Luciæ in Rivo Matricio, Sancti Nicolai et

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

e Maria in Calvo, et S. 223Cari. Saneti Nizzi a 4. Aris et S. Bezel i iti Domini in Telesia. Sonsti 1. S. Patri in Sext › la e Crucis et Sancti Ni dai. its a Sernia, S. Marti in Carmæ in Calena, Sun ‘i Bene— S. Deneli ti in Bam. S. Petri sa Turento. In Calabria dellam aste. astellum Telle et erlesias Sanite Marie in Tropea. Sanctæ le in Marchia. Item imitatem, fue Sunri Germani, positam ad pedem - .5 .2entis, Pontem Curvam, et castel> Petri, quod ab antiquis dictum astrum Casini, castellam S. Angeli Patrum Terami, Plumbarola, Pesdee et villam Pedemontis, castellum Stephani, castellum Sancti Georgii, Sellum S. Apollinaris, castellum Sancti ii, castellum S. Andre, Vallistria, rastellum novum. Fractæ et ecclesiam Sanevi Martini, Mirtula cum ipsa curte, ae dicitur Casa fortina, roccam de Bantra m omnibus pertinentiis suis, Sugium, Turrem ad Mare, juxta fluvium Garilia

m. Sancti Salvatoris, qui vocatur CucuPLZO. Bantra comitalis, Vantra Monastica, Caminum juncturam, Torocclum, Cervaan, S. Victorem, S. Petrum in fine, SancRam Kelam, Vallem Rottundam, Saraciiseum, eastrum Atini, cum omnibus perentiis suis, Cardetum, Aquam fundatam, Visum, ecclesiam Sancti Martini in mede Arcis, castrum Cetrariæ, cum omnibus eclesiis et pertinentiis suis. In Marchia Pheatina castellum Lastinianum, Montem Alberti. Mucclam, S. Quiricum cum portu Vasani, S. Justam. In comitatu Esculano castellum, quod dicitur Octavum, et post nouʼera Cinianum, Trivilianum et Cavinum. La principatu castellum Ripa Ursæ, Montoelum, Petra Fracida. In Comino | Vacutalbum. In territorio Carseolano castellum Mauricula. Piretum, Roccam in Ca1 moratam. Fossam Cecam et Capriatam. In

« AnteriorContinuar »