Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Allocutio ad S. R. E. Cardinales habita in
Consistorio secreto Feria secunda die 5,
Maji anni 1749.

VENERABILES FRATRES.

JAM Vobis exposuimus in Consistorio, quod

in eunte Martio habuimus, illa omnia, quæ pro celebrando Jubilæo perfecimus, videlicet, ut Basilica, Templa et sacra hujus nostræ Urbis monumenta splendore magis augeantur. Tunc etiam Vos hortati sumus ad omnem diligentiam impendendam, ut in Ecclesiis, quarum Titulis præditi estis, aut que peculiari cura vestra ac patrocinio gaudent, nihil omnino, quod yel ad sacræ supellectilis dignitatem, vel ipsius ædificii majestatem pertinet, ab illis desideretur, qui Romam confluent, ut sacras Indulgentias adipiscantur. In eodem Consistorio pariter indicavimus, defixam esse præcipue mentem nostram in illis excogitandis, quæ ad fructuo, sam Jubilæi adeptionem conferre viderentur; eaque vestris oculis subjicere polliciti sumus, ut consiliis vestris uteremur. De his itaque in præsenti Consistorio agemus.

De tem- S. 2. Si tum vetusta, tum recentia repetamus pore pu. Ecclesiæ monumenta, facile intelligimus, Conblicandi stitutionem Apostolicam, qua primò Jubilæum Literas indicitur, promulgari quandoque feria quinta indictio- Majoris Hebdomadæ consuevisse post recitatam nis Jubi- solemniter Bullam, quæ in Coena Domini nunversalis. cupatur. Aliquando in celebritate Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli id contigisse legimus. Aliàs tandem, cum solemnis dies Ascenşionis in Coelum amantissimi Salvatoris nostri

læi Uni.

ageretur,

ageretur. Equidem consuetudo Jubilæi promul- ANNO gandi feria quinta majoris hebdomadæ, sicuti 1749primo loco recensuimus, antiquissima est. Publicari verò Jubilæum die festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli tum solùm consuevit, cum Sedis Apostolicæ vacatio publicationem hujusmodi, solemni die Ascensionis fieri solitam, impediret. Itaque, cum his postremis temporibus mos obtinuerit indicendi magni Jubilæi ea die, qua Domini in Coelos Ascensio solemniter recolitur; Nos eamdem disciplinam retinentes, Constitutionem ad Jubilæum declarandum in proxima Ascensionis Domini celebritate' promulgari decernimus.

[ocr errors]

conditio

Euchari

pro asse

S. 3. Omne sane studium contulimus, ut Addita hujusmodi Constitutio, quæ Vobis singulis jam in Literis tradita est, reliquis conformetur, quas Prædecessores nostri ob eamdem Jubilæi causam stiæ susediderunt. In hoc solùm auctam Constitutionem cipiendæ, nostram agnoscetis, quod Prædecessores nostri de Poenitentia solùm verba faciant, quam se- quutione cundam post naufragium tabulam Patres nun- Jubilæi. cuparunt, et cujus virtute æterna supplicia simul cum peccati culpa remittuntur. Sacram verò Synaxim minime commemorant, quam Tridentina Synodus antidotum appellat, quo Fideles Sess. 13. liberantur a culpis quotidianis, et a peccatis mor- de Euchatalibus præservantur. Quocirca piis operibus ad ristia, Jubilæum comparandum præscriptis, sumendam cap. 2. quoque Divinam Eucharistiam adjunximus, ad quam plerumque fideles ultrò accedebant, ut eandem Indulgentiam lucrarentur. Adducti sumus non modo sententia Virorum virtute præstantium, qui de magno Jubilæo scribentes, et non exigua volumina ac dissertationes in hanc rem typis committentes, vehementer expetere videntur, ut inter pietatis opera, quæ indici solent, sacra Synaxis recenseatur: non, inquam, auctoritate solùm hujusmodi adducti sumus, sed ob eam pariter rationem, quod, cum in reliquis Jubilæis percipienda sacra EuTom. VII.

M

PONT. charistia jubeatur, consentaneum omnino puA. X. tavimus, idem quoque præcipere, dum Anni Sancti Jubilæum celebratur.

destinata subsidia Fidelibus

Plura a S. 4. Post ejusdem Jubilæi promulgationem, Pontifice cum æstivum tempus incoeperit, curam nostram animumque convertemus, ut in hac nostra Ci, vitate sacræ Missiones peragantur. Illarum Ministros admonebimus, ut, prætermissis cæteris versionem disputationibus, Ecclesiæ doctrinam de Indulet spiri- gentiis populo declarent, illumque edoceant ratuales pro tionem ritè, ac utiliter peccata confitendi : fectus.

ad

con

totis insuper viribus contendant, ut Pœnitentiæ Sacramento scelerum maculas detergat, ut expiatis animis Annum Sanctum piè auspicetur. Accitos etiam Sacerdotes pro excipiendis Confessionibus designatos alloquemur iis verbis, atque sententiis, quæ in libro Monitorum ad ipsos Confessarios a Sancto Carolo Borromeo conscripto continentur: quem sanè librum utinami Confessarii sæpius in manibus haberent, ut maximam ex eo utilitatem perciperent, et aptissima ad morbos animæ depellendos remedia desumerent, quae Sanctus Archiepiscopus proponit, et sanissima ex doctrina Canonum et Patrum delibavit. Ad Episcopos Fratres nostros Literas Encyclicas dabimus, ut illis explorata perspectaque faciamus ea, quæ Nos Romæ constituimus, ut eamdem disciplinam, et exempla suis ipsi in Dioecesibus imitentur. Quare, si Deus Optimus Maximus universa, quæ disposuimus, 1. ad Co- suâ prosequatur gratiâ, (siquidem neque qui rinthios3. plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus) si, uti diximus, ipse Nobis adsit propitius, non modo præteritas Pontificatus nostri, ac præsentes, sed eas etiam, si quæ forte futuræ sunt, calamitates atque infortunia, abunde rependi lætabimur, cum videbimus Annum Jubilæi sanctè, uti par est, celebrari, annum poenitentiæ plenum, annum ad sempiterna Paradisi gaudia viam sternentem, annum bonis exemplis redundantem,

annum

denique, qualem et Nos in votis habemus, et ANNO Prædecessores nostri summopere exoptarunt.

1749.

Instru

rationes

S. 5. Cum deinde Porte Sanctæ aditus reserandus erit, tum Poenitentiariis, et Confes- ctiones sariis varias atque extraordinarias facultates im- quoque, pertiemur. Qui vel leviter Scriptores de Morali et decla. Theologia tractantes percurrit, non ignorat ad controprofectò multiplices, obscuras, et implicatissi- versias, et mas difficultates, quas illi pro iis facultatibus dubia tolintelligendis, et explicandis induxerunt. Quam- lenda. obrem easdem difficultates in unum congerere, et in recenti formula, quæ jam recensitas facultates continebit, quæstiones omnes de medio tollere non prætermittemus quæ magnis partium studiis excitari olim consueverunt, et quæ hoc tempore procul dubio minime defuissent. Atta. men persuasum Nobis nequaquam habemus, aditum quoque præclusisse omnibus et singulis difficultatibus, quas olim ingenia turbulenta, callida, ac litigiosa excitarunt, et nunc etiam ejusdem indolis homines excogitare possunt. Porrò animadvertimus, Prædecessores quidem nostros operam dedisse suam ut quæstiones hujusmodi convellerent; tamen ipsæ totis viribus agitari non destiterunt: quod sane non contigisset, si legentes hujusmodi facultates, accuratiùs earumdem verba perpendissent, qui, bus usi fuerunt Summi Pontifices in illis tradendis, et vanis quæstionibus præcidendis quæ tunc temporis ferebantur. Quamobrem, ut huic, pariter incommodo remedium afferatur, facultatibus, quas Nos pœnitentiariis, et Confessariis elargiemur, Literas Encyclicas adjungemus, quæ singulas difficultates complectantur; et simul indicabimus verba recentis nostræ formulæ, quibus eædem difficultates satis abundè explicantur.

[ocr errors]
[ocr errors]

§. 6. In his peragendis ac disponendis occu- Pontifex pamur, antequam Annum Sanctum ineamus; a S. R. E. videlicet, ut ea, quæ necessaria sunt, oppor- Cardina

libus ora.

[ocr errors]

PONT. tunè præparentur. Quæ omnia perspecta Vobis A. X. facimus, Venerabiles Fratres ut vestra Nobis consilia, vestramque operam suppeditetis. Illud ri postu- autem vehementiùs expetimus, ut vestris ad lat pro fe- Deum precibus, vestrisque Sacrificiis, Divinam lici consi- opem ac præsidium in tam gravi negotio Nobis

liorum suorum

exitu.

dies festus

,

imploretis. Beatissimam in primis Dei Matrem, ac præterea S. Pium V. Prædecessorem nostrum, cujus hodie solemne festum celebramus, depre catores apud Deum Nos ipsi eligimus, ut omnia feliciter eveniant. Tutelæ ac patrocinio Beatæ Virginis magnopere confidimus quam toto vitæ nostræ cursu propitiam Nobis atque indulgentissimam experti sumus. Sancti Pii V. præsidiis fidenter innitimur, non modò quod ipse hanc eamdem Sedem, ad quam Nos immerentes ascendimus, meritò obtinuit, sed quia piè credi novimus, Beatos Viros, qui Deum in Coelis intuentur, facilius adduci, ut suorum civium justas obsecrationes Deo exhibeant ; et eorum præsertim, qui laborem suum impenderunt, vel impendunt, ut ipsis in hoc Orbe terrarum, gloria, quam accidentalem vocant, augeatur.

Invocat S. 7. Itaque sermonem, animumque nostrum opem au- ad Te convertimus, Sanctissime Pontifex, qui xilium licet in Oppido Insubriæ, quod Boschum appelque S. Pii lant, hujus vitæ lucem acceperis, id tamen V., cujus adversari minime potuit ( ut non semel ipse agebatur. comprobasti), quin præclara tui generis origo ad communem Patriam nostram Bononiæ Urbem referatur. Præsentes oculis tuis versentur vigiliæ, ac sudores, quos Nos in minoribus constituti, et inter Consistoriales Advocatos cooptati, ætate florente, libenter insumpsimus, ut miracula, quæ Deus, Te deprecante atque intercedente, patraverat, ab acutissimis argumentis vindicaremus, quæ ex Jurisprudentiæ, et Physicæ fontibus objiciebantur. Præsentes quoque sint labores nostri, quos alacri animo suscepimus, cum Promotoris Fidei munere fun

« AnteriorContinuar »