Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

DC 801 .M45 A 2

[ocr errors][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Charte de la Reine Blanche de Castille pour la fondation de l'Abbaye

(Mars 1241)

N nomine sancte et individue Trinitatis amen. Universis in fide catholica viventibus ad quos presens scriptum pervenerit BLANCHA Dei gracia Regina FRANCORUM Salutem in Domino sempiternam. Sacro sancte matris ecclesie doctores asserunt quod beatis angelicis spiritibus cedit ad gaudium si renati fonte baptismatis quos difficile est in presenti seculo nequam incursus evadere delictorum suo se creatori affectu erigunt salutari. Et cum secundum apostolum nulla prorsus hominum merita condigna sint in terris ad ea promerenda que redemptor eorum diligentibus se prestare perpetuo pollicitus est in celis expedit humano generi ut de veritatis-ewangelice consilio celestes amicos acquirat per quorum merita gloriosa suppleatur in ipso quod sibimet deficit ad salutem.

[ocr errors]

Nos igitur divina nobis administrante clementia voluntatem et karissimi filii nostri Ludovici Dei gratia Regis FRANCORUM illusivis interveniente assensu ob sanctorum oportuna suffragia nobis salubrius acquirenda affectantes decorem domus Domini diligere cum propheta et divinum servicium ampliare in ea ad honorem omnipotentis Dei ac specialiter gloriosissime semper Virginis matris ejus omniumque civium supernorum pro salute anime nostre et animarum clare memorie Alfonsi quondam Regis Castelle illustris genitoris nostri et Alienoris Regine uxoris ejus genitricis nostre et karissimi Domini nostri felicis recordationis Ludovici quondam Regis FRANCORUM illustris ac karissimi filii nostri predicti et omnium liberorum nostrorum necnon et omnium antecessorum ac successorum nostrorum quandam abbatiam Monialium cisterciensis ordinis de propriis bonis nostris temporalibus fundavimus et edificari fecimus ac erigi in Parisiensi dyocesi iuxta Pontisaram in villa quo Aluctum antea vocabatur quam quidem abbatiam Sanctam Mariam regalem eo quod in honore ac nomine celi Regine fundata est deinceps decrevimus nominandam. Donavimus etiam imperpetuum et concessimus abbatie memorate ac personis ibidem deo servientibus et in posterum servituris locum ipsum cum fundo in quo sita sunt. Monasterium. Dormitorium. Refectorium. Celerium et omnia ac singula edificia infra ambitum murorum contenta cum eisdem edificiis et muris sicuti se porportant circumquaque in latum et in longum dextrorsum ac sinistrorsum : Que omnia acquisieramus de nostris propriis bonis. Volentes et concedentes quod abbatissa et Moniales dicti monasterii predicta omnia et singula ut puram perpetuam et omnino liberam elemosinam ac tanquam rem suam et sui monasterii predicti propriam possideant imperpetuum libere et quicte secundum constitutionem cisterciensis ordinis regularem eisdem monialibus pro vite necessariis deo dante et vita comite in bonis amplioribus provisure. Quod ut robur obtineat perpetue firmitatis presentem paginam rei seriem continentem sigilli nostri munimine duximus roborandam. Actum. Anno gratie Millesimo. Ducentesimo. Quadragesimo primo. Mense Martio.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Grande et belle charte parchemin, de 0.435 larg. x 0.270 haut. Initiale

ornée. 20 lignes. Sceau de la R. Blanche : cire verte, lacs et soie
violette : ovale; 0.09 x 0.068. Sc. et c. sc. tels qu'ils sont décrits
dans la Notice de M. Moutié. Le bas est un peu endommagé.
(Demay. no 1.)

(Arch. S.-et-O., fonds Maub., carton Demay.)

« AnteriorContinuar »