Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VIII

Charte de saint Louis autorisant le droit de pâturage de 300 porcs dans les forêts de Resty et de Guise

L

(Mai 1245)

UDOVICUS Dei gracia FRANCORUM Rex. Universis tam presentibus quam

futuris presentem paginam inspecturis salutem. Nove ritis quod nos ad peticionem karissime matris nostre BLANCHE Dei gracia Regine Francie illustris monasterio Sancte Marie Regalis iuxta Pontisaram cisterciensis ordinis quod fundavit eadem karissima mater nostra dedimus et concessimus ut Abbatissa et moniales eiusdem monasterii mittant annuatim imperpetuum in passonam foreste nostre Restis et in passonam foreste nostre Guisie vel in earum alteram quam maluerint trecentos (sic) porcos ab omni pasnagio liberos et immunes. Ut autem hoc ratum et inconcussum per maneat presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum apud eandem abbatiam. Anno Domini M. CC. Quadragesimo Quinto. Mense Maio.

Charte parchemin de 0.240 larg. × 0.15 haut. q.q. lett. ornées. Sc. de c.-sc., une fleur de lys fleuronnée. Attaches en soie

Majesté.
pourpre.

(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., cart. 3.)

I

IX

Confirmation par Louis IX de la fondation de l'Abbaye

(Avril 1248)

N nomine sancte et individue Trinitatis amen. LUDOVICUS Dei gratia Francorum Rex Notum facimus quod nos litteras karissime matris nostre BLANCHE Dei gratia Regine Francorum illustris vidimus in hec verba. In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Universis in fide catholica viventibus ad quos presens scriptum perveneris. Blancha Dei gratia Regina Francorum salutem in Domino sempiternam. Sacro sancte Matris ecclesie doctores asserunt quod beatis angelicis spiritibus cedit ad gaudium si renati fonte

baptismatis quos difficile est in presenti seculo nequam incursus evadere delictorum suo se creatori affectu erigunt salutari. Et cum secundum apostolum nulla prorsus hominum merita condigna sint in terris ad ea promerenda que redemptor eorum diligentibus se prestare perpetuo pollicitus est in celis expedit humano generi ut de veritatis Evangelice consilio celestes amicos acquirat per quorum merita gloriosa suppleatur in ipso quod sibimet deficit ad salutem. Nos igitur divina nobis administrante clementia voluntatem et karissimi filii nostri Ludovici Dei gratia Regis Francorum illustris interveniente assensu ob sanctorum opportuna suffragia nobis salubrius acquirenda affectantes decorem domus Domini diligere cum propheta et divinum servitium ampliare in ea ad honorem omnipotentis Dei ac specialiter gloriosissime semper Virginis matris eius omniumque civium supernorum pro salute anime nostre et animarum clare memorie ALFONSI quondam Regis Castelle illustris genitoris nostri et ALIENORIS Regine uxoris eius genitricis nostre et karissimi Domini nostri felicis recordationis LUDOVICI quondam Regis Francorum illustris ac karissimi filii nostri predicti et omnium liberorum nostrorum necnon et omnium antecessorum nostrorum et successorum quandam abbatiam monialium Cisterciensis ordinis de propriis bonis nostris temporalibus fundavimus et edificari fecimus ac erigi in Parisiensi dyocesi iuxta Pontisaram in villa que alnetum antea vocabatur quam quidem abbatiam Sanctam Mariam regalem eo quod in honore ac nomine celi Regine fundata est deinceps decrevimus nominandam. Donavimus etiam in perpetuum et concessimus abbatie memorate ac personis ibidem deo servientibus et in posterum servituris locum ipsum cum fundo in quo sita sunt monasterium, Dormitorium, Refectorium, Celerium et omnia ac singula edificia infra ambitum murorum contenta cum eisdem edificiis et muris sicuti se proportant circumquaque in latum et in longum dextrorsum ac sinistrorsum. Que omnia acquisieramus de nostris propriis bonis volentes et concedentes quod abbatissa et moniales dicti monasterii predicta omnia et singula ut puram perpetuam et omnino liberam elemosinam ac tanquam rem suam et sui monasterii predicti propriam possideant imperpetuum libere et quicte secundum constitutionem cisterciensis ordinis regularem eisdem monialibus pro vite necessariis deo dante et vita comite in bonis amplioribus provisure. Quod ut robur obtineat perpetue firmitatis presentem paginam rei seriem continentem sigilli nostri munimine duximus roborandam. Actum anno gratie Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Primo. Mense Marcio.

Nos autem predicte karissime matris nostre piam devotionem attendentes volentesque suorum effici participes meritorum gratum voluntati ipsius prebemus assensum et predictam fundationem, Edificationem, Erectionem dicte abbatie et donationem loci ac fundi in quo sita est et omnium ac singulorum edificiorum infra clausuram et ambitum murorum contentorum cum eisdem clausuris et muris. Laudamus volumus et concedimus prout in presenti pagina sunt expresse ac eas imperpetuum auctoritate regia confirmamus. Preterea cum

suadente maligno spiritu nonulli quandoque contra monasteria et ecclesiasticas personas eo immanius seviunt quo ex fragilitate sexus eis est imbecillior potentia repugnandi volumus concedimus et presenti privilegia statuimus ut monasterium predictum abbatissa et moniales eiusdem cum omnibus edificiis predictis et quibuscumque aliis bonis suis acquisitis ac in posterum acquirendis sub protectione nostra et tuitione imperpetuum immediate permaneant et si forte successu temporis territorium in quo dicta abbatia sita est ad aliud dominium casu aliquo transferretur nichilominus volumus et statuimus quod eadem abbatia cum omnibus bonis suis sub defensione nostra et omnium francie regum qui pro tempore fuerint immediate semper permaneat et consistat. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato fecimus communiri. Actum Parisius Anno incarnationis dominice. Millesimo. Ducentesimo. Quadragesimo. Octavo. Mense Aprili. Regni vero nostri Anno vicesimo secundo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo, S. JOHANNIS Camerarii. S. STEPHANI Buticularii. Constabulario nullo.

Grande et belle charte solennelle. Parchem. (0.49 haut. × 43 larg.) — Le sc. manq., il en reste les attaches en soie violette.

(Arch. S.et-O., fonds Maub., carton 34.)

I'

X

Lettres de saint Louis amortissant les biens de l'Abbaye

(Juin 1248)

N nomine sancte et individue Trinitatis amen. LUDOVICUS Dei gratia Francorum Rex Notum facimus tam presentibur quam futuris quod Nos pro salute anime nostre et animarum felicis recordationis Ludovici quondam Regis Francie genitoris nostri necnon et karissime domine et matris nostre BLANCHE Francorum Regine illustris ac antecessorum nostrorum. Concedimus abbatie beate Marie Regalis iuxta Pontisaram Cisterciensis ordinis quam fundavit karissima domina et mater nostra predicta et abbatisse et monialibur ibidem deo servientibur quecumque ipse de feodo nostro sive dominio vel censu nostro in terris vineis pratis nemoribus fontibus domibus pascus sive aliis quibuscumque possessionibus vel rebus aliis titulo donationis sive emptionis sive ex legatione testamentorum vel quocumque alio modo ex elemosinis a

baronibus militibus clericis et laicis sive a quibuscumque personis usque ad presentem diem acquisiverunt in manu mortua imperpetuum possidenda. Preterea concedimus eisdem ut quecumque in futurum usque ad valorem quingentarum librarum annui et perpetui redditus de feodo nostro sive dominio sive censu aliquo predictorum modorum poterunt acquirere in manu mortua teneant et imperpetuum possideant salvo iure alieno et salvis censibus et justiciis et aliis redditibus quos habemus in censivis quas acquirent et excepto quod non possint acquirere in civitatibus et castris nostris nisi unam domum vel duas ad usus suos in qualibus civitate vel castro. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato fecimus communiri. Actum Parisius Anno Incarnationis dominice. Millesimo. Ducentesimo. Quadragesimo. Octavo. Mense Junio. Regni vero nostri Anno vicesimo secundo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. S. STEPHANI buticularii. S. JOHANNIS camerari. Constabulario nullo.

Charte solennelle. Parch. o.36 h. X 0.30 1. - Fragm. de sceau cire verte, att. soie rouge: Le Roi sur le trône. Cont. sc. à la fl. de Lys.

[ocr errors]

(Arch. S.-et-O., Maub., cart. 34.)

I

XI

Bulle d'Innocent IV confirmant le don de la forêt de Breteuil

(Juillet 1249)

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii SANCTE MARIE REGALIS Cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est Nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis carissimus in Christo filius noster Rex Francie illustris quandam partem foreste de Britolio spectantem ad ipsum vobis et per vos monasterio vestro pia et provida liberalitate donarit (sic) prout in litteris Regis exinde confectis plenius dicitur contineri. Nos vestris supplicationibus inclinati quod super hoc ab eodem rege pie ac provide sine alterius preiudicio factum est ratum et gratum habentes auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu

temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugdunum xv kal. augusti. Pontificatus nostri anno septimo.

Bulle parchemin de o.283 larg. X'0.229 haut. initiale ornée.

[ocr errors]

Le sc. manque. La re

XII

Bulle d'Innocent IV consentant à ce que les Dames de Maubuisson jouissent de tous les privilèges et indulgences accordés à l'Ordre de Cîteaux.

(4 Mars 1250)

I

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii SANCTE MARIE Pontisarensis Cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Religionis vestre meretur honestas ut petitionibus vestris quantum cum Deo possumus favorabiliter annuamus. Hinc est quod nos vestris devotis supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut omnibus privilegiis et indulgentiis Cisterciensi ordini ab apostolica sede concessis nobis competentibus uti libere valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugdunum iiij non. martii. Pontificatus nostri anno octavo.

[ocr errors]

Bulle parchemin, de 0.30 larg. 0.230 haut. Le sc. manque. La 1

[ocr errors]

init. ornée.

XIII

I

Bulle d'Innocent IV confirmant les exemptions de l'Abbaye

(8 Novembre 1250)

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Abbatisse ac conventui monialium monasterij BEATE MARIE REGALIS iuxta Pontisaram Cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis

« AnteriorContinuar »