Imágenes de páginas
PDF
EPUB

TABULA CHRONOLOGICA PROVINCIAE SS. SACRAMENTI

[De origine provinciae SS. Sacramenti. Cap. 1].

Urbanus papa VIII: ad perpetuam rei memoriam.

Religiosos viros, qui obliti populum suum et domum patris sui, humiliantes sub suavi religionis iugo animas suas, seipsos abnegaverunt, sicut praecipuo paternae complectimur charitatis affectu, ita salubri eorum regimini iugiter intendentes ea interdum statuimus et ordinamus, quae illorum paci et quieti profutura dignoscuntur, ut, semotis quibuslibet controversiis, eamdem charitatem habeant omnes et unanimes uno ore honorificent Deum illique vota sua reddant in sanctitate et iustitia omnibus diebus suis (1).

Cum itaque, sicut accepimus, ortis alias inter dilectos filios fratres ordinis Minorum S. Francisci Recollectorum nuncupatorum provinciae Conceptionis beatae Mariae Virginis regni Franciae controversiis de et super electione dilecti filii Silvestri Grandis, dicti Ordinis professoris, in ministrum provincialem [p. 3] dictae provinciae absque discretis locorum (2), necnon electione [dilecti] etiam filii Martini Carrier, similiter eiusdem ordinis professoris, in eiusdem provinciae ministrum pariter provincialem apostolica auctoritate (3), respective factis; dilecti filii noster Franci[scus], S. Laurentii in Damaso diaconus cardinalis, Barberinus nuncupatus, S. R. E. vicecancellarius, noster secundum carnem ex fratre germano nepos et dicti Ordinis S. Francisci apud nos et apostolicam Sedem protector, necnon Ioannes Baptista a Campanea, eiusdem Ordinis minister generalis, ad quos totum controversiarum huiusmodi negotium per fratrum dictae provinciae procuratores ad hoc specialiter constitutos reiectum erat, dilectum filium Vincentium Moret, provinciae S. Dionysii eiusdem ordinis in praedicto regno ministrum provincialem, in commissarium in primo dicta provincia ad sedandas et componendas huiusmodi controversias constituerint et deputaverint, illique praeceperint ut pro praemissis felicius gerendis ad praefatam provinciam Conceptionis se transferret, omnesque et singulos dictae provinciae conventus adiret, et singulos illius professionis (4) professores interrogaret secreto et illorum voluntates exploraret, an ipsi Silvestro adhaerere seu ipsius Martini partes sequi vellent, et ex emergenti numero fratrum (quorum vota ipsorum subscriptione munita in scriptis (5) redigenda essent) conventuum

(1) Ps. XLIV, 11; XXXIV, 13; Mat. XI, 30; XVI, 24; Phil. II, 2; Rom. XV, 6; Ps. XXI, 26; Luc. I, 75. (2) In capitulo Burdigalae 31 ian. 1632 celebrato. (3) Talis electio fiebat die 7 nov. 1632, et quidem vi bullae Cum sicut, die 23 sept. datae, quae episcopo Baionae et P. Simoni de Monte Marsano, O. Cap., dirigebatur. (4) Cod. add. professionis. (5) Cod. ipsis.

et hospitiorum assignationem faceret utrique parti conventuum sic traditorum possessionem tribuendo ('), et praedictus Vincentius, in vim constitutionis (2) et deputationis praedictarum explora[tis] tam per se quam per subdelegatos ab eo in vim commissionis praedictae dictorum fratrum voluntatibus, captaque de sufficientia et capacitate conventuum et hospitiorum primo dictae provinciae informatione, sententiam desuper tulerit tenoris subsequentis, videlicet (3):

« Invocato divini numinis auxilio, ipsius gloriam prae oculis [p. 4] habentes et mandatis Em. D. Cardinalis protectoris et Rmi patris [generalis inhaerentes], declaramus per praesentes, ex quingentorum et novem fratrum prof[essorum] numero, qui in hac provincia a nobis et a subdelegaris nostris reperti sunt et a patribus deputatis recogniti, emergentem numerum eorum qui Rdo patri Silvestro et parti eius adhaerere volunt esse centum et viginti sex (4) fratrum tam sacerdotum quam clericorum et laicorum, ut ex ipsorum propriis syngraphis a nobis et a partibus recognitis comprobatur. Et quia nostri muneris est pro numero fratrum conventuum et hospitiorum assignationem facere (incipiendo a conventu Tolosae), post longam et maturam super his deliberationem assignarimus et per praesentes assignamus praedictis 126 patribus et fratribus rev.do patri Silvestro restituto (5) adhaerentibus ex conventibus et hospitiis dictae provinciae conventus et hospitia Tolosae, Tutellae (cum missione Argentaci), Murati, Moissaci, Sarlati, Florentiae, Salerni, Sancti Cereni et Verduni, quorum omnium per praesentium tenorem pacificam ipsis tradimus possessionem ; caeteros vero praenominatae provinciae conventus et hospitia, nempe Burdegalae, Sanctae Valeriae prope Lemovicas (cum oratorio Sancti Francisci), Sancti Leonardi, Sancti Amandi prope Sanctum Iunianum, Usselli, Tibierii, Liburniae, Petrachorae, Oleronis, Xantonarum, Broagii, Cognaci, Brivae, Sancti Aredii, Sancti Ioannis de Luz et Ciboure, Albuconii, Gueretti, Daurati, Confluenti, Bergeraci, Pontium, Sanctae Fidis, Montismorelli, Oblinci, Royani, Lausuni, Burgi, Marenarum, Rupellae, r.do p. Martino Carrier provinciali et trecentis octoginta tribus patribus et fratribus ipsi adhaerentibus remanere declaramus, eisque dictorum conventuum et hospitiorum pacificam possessionem similiter per praesentes tribuimus.

« Et quia nos congruum decet adhibere remedium ut omnia pacifice et cum ordine fiant, fratribus adhaerent[ibus] r. p. Martino provin ciali, [qui] in conventu Tolosae et caeteris conventibus r. p. Silvestro provinciali restituto assignatis commorantur, firmiter praecipimus ut ad summum intra tempus quindecim dierum a publicatione praesentium computandum sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda egredi et ad conventus sibi assignatos se recipere teneantur; similiter patri

(1) 16 iul. 1631. (2) Cod. commissionis. (3) Cod. om. videlicet. (*) I. e. quarta pars tantummodo. Longe igitur minor Fratrum numerus P. Silvestrum caput agnoscebant ipsum sequentes. (3) Cod. om.

bus et fratribus (1) . adhaerentibus r. p. Silvestro, [qui] conventum S. Valeriae prope [p. 5] Lemovicas et oratorium S. Francisci in praefata [urbe ac conventus] S. Leonardi et Cognaci inhabitant, firmiter (2) praecipimus sub iis[dem] poenis ut intra idem tempus ad conventus sibi destinatos se transferant cum litteris obedientialibus a nobis respective utrique parti mittendis, omnibus et singulis cuiuscumque sint adhaerentiae stricte prohibentes, ne quid e sacra templi aut sacristiae supellectili, bibliothecae libris, infirmariae aut alterius officinae utensilibus ac aliis fratrum usui inservientibus sub poena proprietariorum a conrentibus recedendo auferre vel quoquo modo alio transferre praesumant praeter breviaria et manuscripta, quae ipsorum usui sacra religio paterne indulget, prout apostolicis sanctionibus et generalibus statutis ordinis ad regulae s. Patris normam cautum esse dignoscitur.

« Insuper, ut omnis inconstantiae via praecludatur, statuimus et iuxta commissionis nostrae tenorem declaramus patres et fratres, qui suae electioni subscripsere et nobis aut subdelegatis nostris explorantibus secreto suam voluntatem declararunt se adhaerere praefato r. p. Martino et parti eius, non habere amplius potestatem poenitendi et ad alteram partem remeandi; similiter eos, qui sub signo manuali se r. p. Silvestro adhaerere velle nobis et subdelegatis nostris significarunt, non posse ad alteram partem redire, sed unicuique in sua sorte permanendum esse, ad quam se propria voluntate dicavit.

< Quocirca ut omnia a nobis harum serie ordinata et de mandato praedictorum Em. D. Cardinalis protectoris et Rmi Patris generalis stabilita suum plane sortiantur effectum, omnibus et singulis patribus ac fratribus praefatae provinciae Immaculatae Conceptionis B. Mariae (cuiuscumque partis et adhaerentiae sint), imprimis ipsis rr. pp. Martino et Michaeli (3) saepius nominatis, in virtute sanctae obedientiae et sub. poena excommunicationis ipso facto incurrenda praecipimus, ut huic nostrae sententiae et ordinationi obediant et in eis contenta fideli diligentique executioni respective demandent.

« Ad cohibendos autem religiosorum excessus, sicut commissionis nostrae tenore ordinatur, volumus ut, si qui huic nostrae sententiae temerarie contraire per oppositiones, renunciationes, revocationes et alia quae eius effectum quoquo modo impedire vel retardare possent, sub quovis praetextu praesumpserint, per opportuna iuris et facti remedia (non obstantibus oppositionibus, renunciationibus, revocationibus et aliis praedictis [p. 6] quae commissioni nostrae possent adversari) tamquam pacis perturbatores et superioribus suis rebelles compescantur, ac demum vinculo excommunicationis innodati et sic iudicialiter declarati castigatione debita coerceantur. Datis in praefato conventu Burdegalae B. Mariae de Gratia, die tertia novembris, anno Domini 1634, sub manu nostra et maiori provinciae signo ».

« Fr. Vincentius Moret, commissarius generalis ».

(1) Cod. add. qui. (2) Cod. similiter. (") Qui Michael is esse videtur infra nominatus Barrier. Advertendum est solam in bulla contineri sententiam P. Vincentii Moret, omissis aliis ipsius expositionibus.

Postmodum dictus Franciscus cardinalis post maturam desuper habitam deliberationem tres alios conventus, Brivae scilicet, Usselli et Albuconii, cum monasteriis eiusdem provinciae Conceptionis immaculatae Virginis (S. Clarae Tutellae et Sarlati), eidem Silvestro et fratribus illi adhaerentibus assignaverit:

Nos inviolabili praemissorum omnium firmitati (quantum nobis ex Alto conceditur) consulere volentes, motu proprio et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris deque plenitudine potestatis praeinsertam sententiam omniaque et singula in ea contenta (quoad ea scilicet quae assignationi (1) per D. Franciscum cardinalem ut praefertur factae (2) non adversantur) necnon assignationem trium conventuum cum dictis duobus monasteriis tenore praesentium perpetuo approbamus et confirmamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac omnes et singulos tam iuris quam facti et quosvis alios (etiam quantumvis substantiales) defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus. Praeterea, domos regulares sive conventus tam in dicta sententia quam per dominum Franciscum cardinalem eidem Silvestro et illi adhaerentibus fratribus ut prefertur concessos et assignatos in novam fratrum' dicti ordinis Recollectorum provinciam sub titulo Smi Sacramenti cum omnibus et singulis privilegiis, gratiis et indultis tam spiritualibus quam temporalibus, quibus aliae eorumdem fratrum dicti regni provinciae utuntur, potiuntur et gaudent ac uti, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum, non solum ad earum instar, sed aeque principaliter, absque ulla prorsus differentia, et cum hoc ut dictorum conventuum Brivae, Usselli et Albuconii fratres ad novam huiusmodi provinciam (si voluerint) transire valeant, apostolica auctoritate earumdem tenore praesentium erigimus et instituimus; necnon dictae provinciae Conceptionis fratribus ad eamdem provinciam Smi. Sacramenti infra duos menses ab intimatione per superiores domorum regularium facienda computandos (et dummodo expressus ipsius Martini provincialis in scriptis accedat assensus et numerum fratrum quos dictae tres domus recipere possint non excedant) iuxta sententiae praefatae tenorem (et non alias) transeundi licentiam impertimur.

Praeterea, eidem Francisco cardinali, ut pro hac prima vice unum dicti Ordinis professorem sibi bene visum in provinciae per praesentes erectae ministrum provincialem cum privilegiis, gratiis et indultis solitis et consuetis deputare libere et licite possit et valeat, auctoritate et tenore praedictis concedimus et indulgemus.

Caeterum, ad provinciae per praesentes erectae visitationem et tradendos eidem provinciae Brivae, Usselli et Albuconii conventus praefatos et ad celebrandum capitulum provinciale, in quo eligentur caeteri superiores et officiales ibique vocem habebunt (cum discretis locorum) omnes, qui [p. 7] de iure sive per constitutiones dicti ordinis vocem habere solent, [praedictum] Vincentium ac dilectum pariter filium Ignatium Legault, domus regularis eorumdem Recollectorum Parisiensium

[blocks in formation]

gardianum, coniunctim] seu divisim (prout eidem Francisco cardinali videbitur), auctoritate et tenore [similibus] constituimus pariter et deputamus. Decernentes praesentes litteras validas, firmas et efficaces existere et fore ac ab omnibus, ad quos spectat et pro tempore quomodolibet spectabit, inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane quidquid in contrarium fieri contigerit et attentari. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dicti ordinis etiam statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis dicto ordini illiusque superioribus, fratribus et personis sub quibuscumque verborum tenoribus et formis [concessis] ac cum quibusvis etiam derogatoriarum [derogatoriis] et innovatis, quibus omnibus et singulis, illorum tenorem pro expressis habentes illisque alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus; caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die duodecima (1) mensis martii 1635, pontif. n. anno duodecimo.

M. A. Maraldus (2).

--

Eminentissimus vero Franciscus cardinalis Barberinus ex vi dicti Brevis R. P. Silvestrum Grandis primum novae provinciae ministrum instituit, qui Roma reversus in Galliam primum capitulum provinciale convocavit in conventu S. Galli prope Muratum, 27 octobris anni 1635, in eoque receptus est; et quamvis permulti fratres dictae divisioni sese opposuerint et super hac re multis annis fuerit in curia romana litigatum, tamen nova provincia sub titulo Sanctissimi Sacramenti, quatuor conventibus aucta, usque in hunc diem sub verae reformationis observantia foeliciter perseverat. Sigillum maius huiusce provinciae est figura ostensorii sanctissimi Sacramenti iconibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli hinc inde ornata tribusque liliis totidemque apibus in parte inferiori. Continet dicta provincia septemdecim conventus, in quibus trecenti circiter fratres habitant, unumque monasterium Clarissarum Tutellae (nam secundum Sarlati institutum, sub regimine episcopi remissum est, ut infra dicetur) ("); extenditur autem per dioeceses Tolosanam, Auscensem, Cadurcensem, Sarlatensem, Tutellensem, Lemovicensem, Sancti Flori et Claromontanam, ut ex descriptione conventuum patebit.

[P. 8] De conventu B. Mariae de Angelis prope Tolosam. Cap. 2. Conventus B. Mariae de Angelis prope Tolosam (4), a quo ut a suo capite provincia Smi. Sacramenti « Tolosana » nuncupatur, fundatus fuit... (").

(1) Cod. decima quarta.

(Supra scriptae transumptum bullae, quod prae oculis habui Burdegalae (Arch. dép., H Réc. 4), hisce clauditur verbis: Concordat cum originali. In quorum fidem subscripsimus die et anno quibus supra: Fr. Silvester Grandis, min. prolis; Fr. Bruno Chassaing, custos prov.ae Imm.tae Concept.nis; Fr. Franciscus Maledan, guardianus conventus Lemovicae; Fr. Antoninus Bauldron, guardianus Recollectorum provinciae et conventus Sancti Dionysii.

(3) Cap. 21.
(5) In AFH VII, 288-93, istud cap. 2 iam integrum publicavi.

(4) Toulouse (H. Garonne), ch.-l. de dép.

« AnteriorContinuar »