Imágenes de páginas
PDF
EPUB

emere voluisti rem prospectam subtiliter. Iubet vocari (1) [139 r] primum et ait; Quid tibi de regina videtur? Optime, inquit, quia audivit silenter, respondit sagaciter. Et nichil, inquit, formositatis inest? Tuum, ait, [domine mi, sit] () inspicere hoc; meum fuit verba proferre (3). Fertur a rege sententia: Tu oculis castus esto in camera castior; hic vero exeat domum, ne polluat thalamum.

42. II Cel. 114. Asserebat frivolum esse (*) colloquium mulieris, excepta sola confessione, vel ut assolet monstracione brevissima. Dixit enim: Que sunt fratri Minori cum muliere tractanda negotia, nisi cum sanctam penitentiam, vel melioris vite consilium religiosa petitione deposcit?

-

43. II Cel. 115. Quodam tempore inmissa est sancto temptacio gravissima spiritus, a qua pluribus annis impugnatus, dum oraret quadam die in Sancta Maria de Porciuncula, vocem audivit in spiritu: Francisce, si habueris (5) fidem ut granum sinapis, dices monti ut transferat, et transibit. Cui ille: Domine, quis est mons [quem] velim transferre? Et iterum audivit: Mons est temptatio tua. Et ipse illacrimans dixit: Fiat michi ("), Domine, sicut dixisti. Et statim omnis temptatio di[s]cessit.

44. — II Cel. 116. Non multum post, cum quadam nocte oraret in cellula, vocavit eum ter dicens: Francisce, Francisce, Francisce. Qui ait: Quid vis? Et ille: Nullus est peccator, cui, si conversus fuerit, non indulgeat Dominus; qui vero se ipsum dura penitencia [ne]caverit (7), misericordiam nunquam inveniet. Et cognovit statim sanctus per revelationem, quomodo diabolus nisus fu[er]it eum revocare ad tepida. Postea vere inmisit ei temptationem [139 v] luxurie, et statim ut hoc percepit sanctus, veste deposita, corda durissime se verberavit et livoribus membra depinxit, dicens: Eya, frater asine, sic te manere decet, sic subire flagellum. Tunica religionis est: si quo vis pergere, perge.

45. II Cel. 117. Et cum temptatio nec discederet, in magnam nivem se nudum demersit (8), ex qua septem glebas in modum pile compingit, quas alloquens dixit: Ecce, hec maior uxor tua est: porro alie quatuor duo filii et due filie: relique due servus et ancilla. Festina, inquit, omnes induere, quia frigore moriuntur. Sed quia multiplex eorum (9) sollicitudo molestat, uni Domino (10) sollicitus servi. Mox diabolus confusus recessit, sanctusque (1) in cellam revertitur, glorificans Deum. Unus fratrum hoc vidit totum; quod ut scivit sanctus, dolens multum precepit ut rem nulli detegeret, dum ipse viveret.

46. II Cel. 119. Aliquando manu ad manum confligebat cum ipso. Rogatus quandoque a domino Leone, Cardinali Sancte Crucis, ut

(1) A revocari; W agrees with R.

(*) W quem misisti makes no sense. The scribe, misunderstanding the passage, has run together the mi sit into misisti.

(3) A perferre; W agrees with Per. proferre. (*) A omits esse. (5) W habuerit.

(*) A demergit; W agrees with M. (19) A Deo; W confirms M.

(6) A enim.

(7) W vocaverit.

(2) A earum; W confirms M. (11) A sanctoque; W confirms M.

secum in Urbe moraretur, turrem quandam remotam elegit, qu[e](') per novem testudines concamerata quasi mansiunculas heremiticas preferebat. Prima igitur nocte cum post orationem vellet quiescere, venientes demones eum verberaverunt et quasi seminecem reliquerunt (*). Recuperato vero tandem hanelitu, vocat socium sub alia testudine dormientem, dicens: Mane iuxta me, quia formido valde. Tremebat enim et quatiebatur in membris, quasi qui febrem durissimam pateretur. 47. II Cel. 120. Totam ergo noctem ducentibus insompnem, dixit [140r] socio: Demones sunt castaldi Dei nostri, destinati (3) excessus ad puni[en]dos, sed excessum alium nescio, nisi quia non bonam speciem aliis prefert mansio mea in curia magnatorum. Fratres mei, in locis pauperculis commorantes, audientes me cum Cardinalibus esse, suspicabuntur forte habundare delitiis. Venerunt igitur mane, et recitatis omnibus valefaciunt Cardinali.

48. II Cel. 121. Frater quidam cum fratres videret in quadam curia morantes, illectus (1) nescio qua gloria, desideravit cum eis fieri palatinus. Nocte quadam videt in sompnis fratres predictos extra locum fratrum positos et ab eorum consortio separatos, comedentes in vase porcorum turpissimo (5), in quo pulmenta manducabant humanis sterquoribus intermixta (6). Cernens hoc frater obstupuit, nec amplius de curia curavit.

49. II Cel. 122. Venit aliquando cum socio ad quandam ecclesiam ab habitatione hominum sitam longe, et morans ibi illa nocte misit socium ad quoddam hospitale. Cumque post longas orationes caput reclinaret ad dormiendum, turbatus spiritu (7) cepit tedere et pavere, audiens super tectum domus catervas demonum cum strepitu discurrentes. Et egressus foras crucis signum fronti impressit, dicens: Ex parte Dei omnipotentis, dico vobis, demones, ut quicquid vobis permissum est in meo corpore faciatis. Libens sustineo, quia cum maiorem inimicum non habeam corpore, vindicabitis me de adversario meo, dum in ipso vice mea exercebitis ultionem. Et pudore confusi [140 v] evanescunt.

50. II Cel. 123. Mane revertitur socius, et sancto coram altari prostrato, expectat extra chorum, orat interim ipse coram cruce ferventer (8). Et factus in extasi videt inter multas in celo sedes unam ceteris digniorem, ornatam pretiosis lapidibus, cumque gloria prefulgentem. Et dicitur ei: Sedes ista unius de ruentibus fuit, et nunc humili Francisco, servatur. Demum ad se reversus frater videt sanctum Franciscum ab oratione exire, moxque in modum crucis prostratus dixit: Deprecare pro me filium Dei, pater, ut michi peccata (2) non imputet. Elevat eum sanctus, sciens ei aliquid esse revelatum. Et recedentibus

(1) W qui.

(3) W destinatos.

(2) A relinquunt; W confirms M.

() W agrees with M; A allectus.

(5) W agrees with M in omitting et immundo, which A. has.

(6) A intermissa; W confirms M.

(7) A spiritus; W confirms M.

(8) W firmiter.

(9) W agrees with M peccata; A peccatum.

inde, interrogat sanctum dicens: Quid de te, pater, [ministrat tua] (') opinio? Qui dixit: Videor mihi maximus peccator (2), quia si aliquem sceleratum tanta fuisset Deus misericordia prosecutus, decuplo me spiritualior esset. Ad hoc statim in corde fratris spiritus dixit: Cognosce quod vera fuit visio, quam vidisti, quoniam ad sedem superbia perditam humilitas levabit humilimum.

[ocr errors]

51. II Cel. 124. Frater quidam spiritualis antiquus in religione, magna carnis tribulatione afflictus, quasi desperabat. Duplicabatur ei cotidie dolor, dum conscientia magis tenera quam discreta cogebat eum de nichilo confiteri. Siquidem non temptationem habere, sed temptationi (3) cessisse vel modicum tanto studio ad confitendum esset. Ipse vero tantum pudoris habebat, quod timens totum uni sacerdoti detegere, quippe cum nichil esset, diversis diversa dicebat. Cui sanctus: Frater, dico quod tribulationem tuam nulli debeas de cetero confiteri: et noli timere, quia quod circa te fit, nec tu facis, [141r] ad coronam tibi proveniet non ad culpam. Quotiens autem fueris turbatus, septem Pater noster de mea licentia dicas. Qui post modicum omnem tribulationem evasit. 52. II Cel. 135. Illa vero Crucifixi insignia tanta cautela occultavit, ut usque ad multa tempora nec ipsi familiares agnoscerent. Sed semper abscondi, nec ad oculos venire carorum divina providentia noluit. Quin [etiam et] (*) publica loca membrorum [i]dipsum (5) non patiebantur obtectum.

53. — II Cel. 136. Manum vero ab aliquo postulatus ad osculandum () dimidiat, digitos tantum proferens, nonnunquam pro manu manicam porrigit.

54. II Cel. 139. Dixit fame pretium secretum conscientie minuere, longeque dampnosius abuti quam carere virtutibus. Heu! () ad plura nos vanitas quam caritas provocat, et Christi amore prevalet favor mundi. Affectus vero (8) discutimus ("), spiritus (10) [non probamus], et cum in actum gloria vana compul[erit] (1), [chari]tate (12) putamus elicitum. Si boni [vel] parum egerimus, pondus eius fer[r]e non possumus quoslibet (1) illud exhoneramus viventes (14), et ad ultimum litus [amittimus] (15). Pacienter ferimus non esse bonos; non videri, non credi, pati non licet.

55.

II Cel. 140. Sensum in multis ex revelatione didiscerat, que[m] tamen in medio conferens aliorum anteponebat sensus. Sociorum consilium tutius esse credebat, et aliorum visus melior proprio vide

(1) W quite corrupt here. It reads: pater mat on dit opinio (sic). (2) W agrees with M; A peccatorum. (8) W temptator.

(4) W eo autem. (5) W ad ipsum. (6) W agrees with M; A osculum. () M omits rest of this chapter from Heu onwards. W agrees with A in retaining this passage. (8) So W; it might be nō (non).

() A discernimus; but R agrees with W in reading discutimus.

(10) Gap in W. (12) W etate.

(14) W in mentis;

(1) Text: compuletur; marginal note: compulerit. (13) A also quoslibet; Al. from M corrects to quodlibet. marginal note: tes. (15) W aravimus.

batur. Non omnia pro Domino (1) reliquisse dicebat eum, qui sensus proprii loculum retineret.

56. — II Cel. 145. Dixit aliquando socio suo: Non mihi videor frater Minor, nisi fuero in statu quem tibi descripsero. Ecce prelatus [141 v] existens fratrum vado ad capitulum, predico (2), commoneo fratres, et in fine dicitur contra me: Non convenit nobis illiteratus et contemptibilis, ideoque (") [n]olumus (4) [te] regnare super nos, quia elinguis es, et simplex ydiota. Tandem eicio[r] et cum opprobrio, vilipensus ab omnibus. Dico tibi, nisi eodem vultu, eadem mentis letitia, eodem sanctitatis proposito hec verba audiero, frater Minor non (5) sum. Dixitque: In prelatione casus, in laude precipitium, in humilitate subditi anime lucrum est. Cur igitur periculis (6) plusquam lucris attendimus, cum tempus ad lucrandum cepimus?

57. — II Cel. 146. Licet cum omnibus pacem habuit, clericis tamen maxime humiles esse verbo docuit, et (7) exemplo ostendit. Dixit enim: In adiutorium clericorum missi sumus ad animarum salutem, ut quod in illis minus invenitur, suppleatur a nobis. Scitote, inquit, fratres, animarum fructum gratissimum esse Deo, meliusque illum consequi posse pace, quam discordia (8) clericorum. Quod si ipsi impediunt salutem populorum, Deus retribuet eis in tempore. Ideo estote subiecti prelatis, ne quantum ex vobis est zelus aliquis surgat. Si filii pacis fueritis, clerum et populum Domino lucrabimini, quod acceptabilius iudicat Dominus, quam populum solum, clero scandalizato, lucrari. Tegite, inquit, eorum, casus, multiplices [supplete] (") defectus, et cum hec feceritis, humiliores.

estote.

58.

II Cel. 148. Dominus Hostiensis episcopus, qui post[ea] Summus Pontifex fuit, semel dixit beatis Dominico et Francisco: Cur [non] (1) facimus de [ve]stris (1) fratribus episcopos et prelatos, qui documento et exemplo ceteris prevalent? Respondit primo Dom-[142 r]-inicus, sed invitus: Domine, gradu (12) bono, si cognoscunt, sublevati sunt fratres mei, nec pro posse meo permittam, ut aliam hic assequantur dignitatem. Tunc inclinans se Franciscus coram episcopo dixit: Domine, minores ideo vocati sunt fratres mei, ut maiores fieri non presumant. Docet vocatio in plano subsistere, et humilis Christi sequi vestigia, quo tandem in respectione sanctorum plus exaltentur. Si vultis, ait, ut fructum afferant in Ecclesia Dei, tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad pl[a]na (13) reducite vel invitos. Precor itaque, pater, ne super[b]iores (14) quo pauperiores existant, et contra alios insolescant, ad prelationem ascribere illos nullatenus permittatis.

59. II Cel. 151. Dixit semel: Inter alia hec michi Dominus contulit, quod ita diligenter novitio unius hore obedirem, si mihi gardianus

(2) W agrees with A in omitting et. () W apparently volumus.

(4) W agrees with M; A Deo.
(3) W agrees with M; A ideo.
(5) W agrees with M; A nequaquam.
(7) A ac; Per. agrees with W et.

(6) A omits periculis; W confirms M. (8) W discordiam. (9) W suplere.

(19) W vero. (11) W nostris. (12) W grandu. (13) W plena. (14) W superiores.

daretur, sicut antiquissimo et discretissimo cuidam. Subditus, inquit (1), prelatum non hominem considerare debet, sed illum pro cuius amore est subiectus. Quanto autem contemptibilior presidet, tanto obedientis humilitas magis placet.

60. · II Cel. 152. Verum obedientem sub figura corporis mortui sic descripsit: Tolle corpus exanime, et ubi placuerit pone. Videbis non repugnare motum, nec murmurare situm, non reclamare dimissum. Si statuatur in cathedra, non alta sed yma respiciet. Si collocetur in purpura, duplo palescit. Hic, inquit, est verus obediens: cur moveatur, non diiudicat, ubi locetur, non curat, ut transmutetur non instat. Evectus ad [142 v] officium solitam tenet humilitatem; plus honoratus, plus reputat se indignum.

61. II Cel. 155. Frater quidam, Barbarus nomine, coram quodam nobili viro (2) de insula Cipri, in fratrem suum verbum iactavit iniurie. Qui cum fratrem lesum cerneret, asinino stercore sumpto, ori proprio istud (3) conterendum inmittit dicens: Stercus commesticet lingua, qui (*) in fratrem meum iracundie venenum effudit. Aspiciens hoc miles, stupore attonitus nimium edificatur: ex tunc se et sua liberaliter fratrum voluntati exposuit.

62. — II Cel. 156. Qui sacram religionem violaret iniquis operibus vel exemplis, maledictionis eius gravissimam incurrebat [sententiam] (*). Audivit enim aliquando quod Fundanus [episcopus] dixisset duobus fratribus euntibus coram eo (6) qui sub specie maioris contemptus sui barbam largiorem nutrieban[t]: Cavete ne religionis pulcritudo presumptione novitatum huiusmodi deturp[e]tur (). Quod cum audisset sanctus, perfusus lacrimis dixit: Domine Ihesu Christe, qui duodenum numerum apostolorum elegisti, de quo licet uno cadente, ceteri servabantur, sic salva religionem quam incepisti, ut tuos in seculo per fratrum misterium salves. Quis pro ipsis coram te satisfaciet, si ipsi non solum omnibus lucis exempla non monstrent (8), sed potius ostendant (8) opera tenebrarum? A te, sanctissime Domine, et a celesti curia, et a me parvulo tuo sint maledicti, qui suo malo exemplo confundunt et destruunt quod olim per sanctos fratres Ordinis huius edificasti, et edificare non cessas.

63. II Cel. 157. Subtrahebat se maxime [143 r] propter hoc a consortio fratrum, ne audiret aliquid sinistrum de quoquam in renovationem () sui doloris. Dixitque: Veniet tempus, in quo malis exemplis dilecta Dei religio diffametur, ita ut pudeat exire in publicum. Qui vero tunc temporis ad suscipiendum ordinem venerint, sola sancti Spiritus

(1) A reads quidem; W confirms M.
() A omits nobili viro; W confirms M.
(3) A om. here illud; which M reads.

(4) A que, which gives better sense.
(5) W repeats maledictionem.

(6) A omits eo; W confirms M.

(7) W deturpatur.

(8) A monstrant, ostendunt; W confirms M.

(9) A also renovatione; Al. reads with M renovationem.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »