Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

operatione ducentur, et nullam in eis maculam caro et sanguis inpinget, erun[t]que vere a Domino benedicti (1).

64. II Cel. 158. Cum sic turbaretur malis exemplis et se orationi dedisset, audivit a Domino: Cur tu, homuncio, conturbaris? An ego te, Francisce, [super] religionem meam sic pastorem constitui, ut me principalem nescias patronum? Hominem simplicem ad hoc te constitui, ut que in te fecero, ceteris imitanda, sequantur, qui [sequi] (2) voluerint. Ego vocavi, servabo et pascam, in aliorum reparandum excidium alios subrogabo, ita ut si natus non fuerit (3), faciam ipsum nasci. Non ergo turberis, sed tuam operare salutem, quia etsi ad numerum trium religio venerit, inconcussa semper meo munere permanebit. Ex tunc maximam imperfectorum turbam unius sancti virtute superari dixit, quia radio lucis unius innumere tenebre delitescunt.

65. — II Cel. 159. Semel apud Senas in cella manens, vocavit ad se quadam nocte fratres dormientes dicens: Rogavi Dominum, fratres, ut mihi ostenderet, quando servus eius sum et quando non (*). Nam vellem nichil aliud (5) quam servus existere suus. Et Dominus dixit mihi: Servum meum tunc cognosce veracem, cum sancta cogitas, loqueris et () operaris. Ideo vocavi vos, fratres, quia [143 v] coram vobis verecundari volo, si quando horum trium nullum effecero.

66.

II Cel. 164. Illos qui se plus rhetores (7) quam predicatores laudari cupiunt, ornatu non affectu loquentes, non multum amabat. Eos vero male dicebat vivere, qui predicationi totum, devotioni nichil impendunt.

67. II Cel. 188. Interrogatus semel a quodam fratre, cur fratres omnes sic [a] (8) cura sua reiectos (") alienis (10) eos tradiderit manibus, quasi ad eum nullatenus pertinerent, respondit: Fili (1) fratres diligo sicut possum; sed si sequerentur vestigia mea, illos utique plus amarem, nec me illis redderem alienum. Nam sunt quidam de numero prelatorum (12), qui eos ad alia trahunt, antiquorum eis proponentes exempla, et parum mea monita reputantes. Sed quid agant, in fine videbitur. Et paulo post cum infirmitate nimia gravaretur, in (13) vehementia spiritus in lectulo se direxit (14), dicens: Qui sunt isti, qui religionem meam et fratrum de manibus meis rapuerunt? Si ad capitulum generale venero, tunc eis ostendam qualem habeam voluntatem. Et ad

(1) Note that W agrees with A in having nothing to correspond to the passage which follows in quibus... reproborum', given by M and Per. (2) So A; W reads mutari which does not make sense.

(3) W fuerit, non faciam.

(*) A adds servus; W agrees with L and Per. in omitting servus.

(3) A omits aliud; W confirms M.

(6) A omits et; W agrees with Per. in having et. (8) W et.

(7) W rethores.

(9) A a sua custodia reiectos; M a sua cura eiectos. W agrees

with Per. and M in reading cura.

(11) A omits Fili; W confirms M. (13) A omits in; W confirms M.

(10) W alienos.

(12) W prelatos.

(14) W agrees with A; M has better reading sese erexit.

didit frater ille: Numquid et provinciales ministros, qui tamdiu libertate abusi sunt, non mutabis? Et pater ingemiscens respondit terribile verbum: Vivant pro libitu, quia minoris est dampni paucorum quam multorum perditio. Non propter omnes sed propter quosdam dixit, qui nimia temporis diuturnitate videbantur prelationem vendicare.

68. II Cel. 190. Quidam simplex, Iohannes nomine, arans in agro, videns sanctum transire, occurrit dicens: Volo quod [144 r] me fratrem efficias, quia ex multo tempore cupio Deo servire. Cuius simplicitatem videns sanctus, subridens ait: Si vis noster fieri socius, si qua habes, da pauperibus. Solvit protinus boves, unum offerens sancto et dixit: Istum demus pauperibus. Dignus enim sum de rebus (1) patris mei tantam portionem accipere. Audientes parentes hoc et parvuli fratres, occurrunt cum lacrimis, plus bovem quam hominem sibi auferri dolentes. Quibus sanctus: Animequiores estote, en reddo vobis bovem, auferendo fratrem. Induit eum sanctus et [ob gratiam] (2) simplicitatis sue specialem socium facit. Sanctus vero quoscumque fecit gestus vel (3) nutus, protinus in se repetebat et transformabat simplex Iohannes. Nam spuente spuebat, tusciente tu[s]ciebat, suspiria suspiriis iungens, et fletus fletibus socians. Querenti ergo sancto cur sic fecit, respondit: Omnia promisi facere, que tu facis. Periculosum est mihi aliquid preterire. Congaudet sanctus pure simplicitati, prohibens tamen ne sic faceret. Itaque non post multum in ista simplicitate migravit Iohannes ad Dominum. Cuius vitam sanctus imitandam proponens, non fratrem sed sanctum Iohannem nominavit.

[ocr errors]

69. II Cel. 195. Quendam sociorum aliquando predicationibus (*) intendentem, post mortem in visione apparens, prohibuit viamque (5) simplicitatis incedere iussit. Testis ergo est Deus ("), tantam post hoc sensisse dulcedinem, ut pluribus diebus rorificum patris alloquium suis videretur auribus presentialiter instillar[i] (7).

70. II Cel. 202. Cum esset sanctus apud Montem Casalem, in provincia Masse, precepit fratribus ut de quadam ecclesia ab omnibus derelicta sanctas reliquias ad locum fratrum re-[144 v]-verentissime asportarent. Gravabatur enim multo longo iam tempore illas debita devotione fraudatas. Recedente mox sanct[o] ("), fratres mandati sui immemores neglexerunt. Die vero quadam cum celebrare vellent fratres, remota syndone, ut moris est, de altari, ossa pulcherrima et nimis redolentia invenerunt. Stupefacti autem fratres (") coram sancto redeunte et de mandato eius si esset impletum requirente, culpam suam confessi sunt. Et ait sanctus: Benedictus Deus meus, qui per semetipsum implevit, quod vos facere debuistis.

(1) A bonis; W confirms M.

(2) Gap in W. (3) A et; W confirms M. (*) So also Per; but A and M read praedicationibus aliquando.

[blocks in formation]

71. II Cel. 207. Rogatus instanter a vicario ut filias suas apud Sanctum Damianum visitaret et eis verbum proponeret, concessit quasi invitus. Et congregatis contra se dominabus, iussit afferri cinerem, de quo circulum circa se in pavimento fecit, reliquum super caput proprium imponens. Expectantibus illis (1) quando verbum proponeret, subito sanctus verbum Dei recitat, scilicet: Miserere mei Deus etc., quo finito celeriter foras egreditur. Et pre stupore domine in lacrimas proruperunt. Opere docuit illas se cinerem reputare, nichilque cordi aliud approximare de ipsis, nisi in hac reputatione condignum.

72. — II Cel. 209. [T]empore quo de Regula confirmanda fiebat inter fratres collatio, sanctus circa illud sollicitus, vidit in sompnis de terra micas panum subtilissimas colligere, multisque fratribus famelicis ipsum circumstantibus ipsas debere distribuere. Cumque formidaret, ne inter manus exciderent, [145 r] venit vox desuper: Francisce, unam de micis omnibus hostiam confice, ac manducare volentibus tribue ad manducandum. Quo illud agente, qui devote non reciperent, aut receptum contempnerent donum, mox lepra infecti notabiles apparebant. Recitat mane sanctus hec omnia sociis, dolens se misterium non percepisse. Post modicum vero, cum vigil in oratione persisteret, facta est vox de celo: Francisce, mice noctis preterite verba evangelica sunt, hostia Regula, lepra iniquitas. Hanc ergo quam iuraverant fidem, non duram vel asperam fratres illorum temporum reputabant, qui erant ad omnia supererogare promtissimi. Neque enim lang[u]or vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus ad maiora perurget.

73.

[ocr errors]

II Cel. 208. [Z]elotes (*) circa regulam singulari benedictione d[o tavit (3). Docuit eam semper portari (4) pre oculis et cum ipsa (3) mori. Cuius instituti non immemor quidam laicus frater, cum a Saracenis peteretur ad martirium, manibus regulam tenens, genibus humiliter incurvatis, sic socio dixit: De omnibus, que contra istam sanctam Regulam feci, frater karissime, ante oculos maiestatis et coram te, culpabilem me proclamo. Martirio vero finito, signis multis postmodum claruit. Hic iuvenculus intraverat Ordinem, adeo ut vix ferre posset ieiunia regule, cum tamen loricam ad carnem sic puerulus deferebat.

74. II Cel. 218. Hora qua sanctus feliciter volavit ad Deum, minister fratrum in Terra Laboris, frater Augustinus, in extremis positus, cum diu prius loquelam amisisset, audientibus astantibus clamavit: Expecta me, pater, ecce iam venio tecum. Querentibus fratribus quid videret, dixit: Nonne videtis patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad celum? Et statim illius (6) anima soluta patrem secuta est sanctissimum.

[blocks in formation]

DE VITIS SANCTORUM FRATRUM MINORUM

PROVINCIAE SAXONIAE

Bibliotheca ecclesiae S. Nicolai Gryphiswaldae (Greifswald in Pomerania) maximam partem coaluit e codicibus et libris conventuum O. F. M. et O. Pr. ibidem olim exsistentium. Inter eos codex signatus X. E. 37a, qui proculdubio e bibliotheca conventus franciscani (an. 1242-1530) provenit invenitur, quem hic pluribus describemus (1) et partim edemus.

Codex est chartaceus, ctm. 22×14, foll. 142 (ac bina foll. insititia in initio et fine), scriptus ab uno amanuensi saeculi XIV parte altera (qui a nobis signatur siglo G). Rubricator (= F) qui etiam locos quos. dam textus correxit, praeter titulos singulorum capitum non numeratorum, eodem rubro incausto initiales maiores, non ornatas, inseruit et in fine indiculum quemdam valde incompletum incepit. Sola folia insititia membranacea sunt, primum et ultimum cooperculo adglutinata, versus latinos continentia, non continuos sed proverbiorum more inter se distinctos, scriptos saec. XIII. Contegitur codex pelle cana, sine ornamentis, clauditurque uno repagulo. Pluribus in foliis conspicitur sigillum quadratum cum legenda: Ex bibliotheca ministerii eccl. Gryphiswaldensis (2). Codex continet sequentia:

Rubr. Incipit vita

1. (f. 1r-11v). Vita Fr. Bernardi de Quintavalle. fratris Bernardi primi socii (3) beati Francisci et aliorum ». Inc. « Beatus pater sanctus Franciscus in omnibus suis actibus fuit Christo conformis. Nam sicud Christus in principio sue predicacionis ». Des. « conversus fuit hoc modo. Est cap. 1, n. 1-10 Actuum b. Francisci et sociorum eius, ed. P. Sabatier, Paris 1902. Tota haec vita e 7 constat capitibus, quae integra ex Actibus hausta sunt et hoc modo disponuntur: cap. 1, n. 11-45; capita, 2, 3, 4 et cap. 30, n. 1, 5, 8, 11 atque cap. 5. In G capita nullibi

numerantur.

-

(1) Th. Pyl, Die Rubenow-Bibliothek. Die Handschriften... der Bibliothek der Nicolai-Kirche, Greifswald 1865, 188, codicem paucis descripsit, perperam coniciens Vitas in eo contentas collectas fuisse a Iohanne Eremita (qui c. an. 1180 floruit).

(2) Rev. D. Diaconus, bibliothecae S. Nicolai praefectus, mense augusti an. 1923 codicem perhumane Monachium transmisit P. Michaeli Bihl, cui e Catalogo cit. primum innotuerat, quique totum MS. photographiae artificio effinxit.

(3) F scripsit primus socius.

[ocr errors]

2. (f. 12 r-4v). Vita Fr. Petri Cathanii. Rubr. De fr. Petro Kathani, qualiter audivit vocem Cristi et cantum angelorum et qualiter angeli etc. ». Inc. Tertius frater in ordine, quem b. Franciscus suis exemplis splen diferis attraxit, fuit fr. Petrus Cathanii, iuris peritus et dominus legum (1). Hic cum simplicitatem b. Francisci perpenderet et vite purissime novitatem, oblitus est nobilitatem sui generis et scientie sublimitatem (2); distractis omnibus b. Francisco et b. Bernardo primogenito protinus se adiunxit (8). Hic frater tantum profecit in semita mandatorum dei, ut b. Franciscus ipsum intime diligeret, et ob (*) morum perfectionem in sua societate semper haberet. Cum ergo Christus in quadam ecclesia cum b. Virgine et multitudine angelorum... ». Des. « et aliis sociis inpetravit ». Narratur scilicet paucissimis (f. 12r-v) impetratio indulgentiae Portiunculae, quin quidquam novi addatur, in modo circa an. 1340 omnibus Fratribus notissimo, e testimonio Michaelis Bernardi et aliis; cf. v. gr. AF V, 31-4; narratio modo non multum dissimili perstringitur ap. AF IV, 204, 1. 1-4.

«

Cap. II (f. 12v-3 v). Rubr. Qualiter b. Franciscus consuluit fr. Petrum [de] novis statutis in [sua] absentia ordinatis ». Inc. « Cum b. Franciscus (3) ad soldanum amore martirii se transferre proponeret, elegit fr. Petrum, dominum legum et iurisperitum, tanquam hominem constan tem et ad penas martirii anhelantem, cum quo et aliis sanctis sociis mare (6) transiens, reliquit duos vicarios fr. Matheum de Narnio (5) et fratrem Gregorium de Neapoli; Matheum vero instituit.... Des. Comedamus ergo secundum ewangelium quae nobis apponuntur ». Hie ergo G exscripsit Iordanum, n. 10, 11 et 12.

[ocr errors]

39

Tunc caput III (f. 13 v-4 v): « Qualiter b. Franciscus fratrem Petrum generalem ministrum instituit et eidem obedientiam promisit », est cap. Speculi perfectionis, ed. P. Sabatier (), mutato initio. Caput IV correspondet parti alteri capituli 58 eiusdem Speculi perf. (p. 107, 1. 1-11, cetera vero (1. 12-23) paucis breviantur. Demum G, ut Vitam suam valde imperfectam absolveret, subiunxit (9): Iste fr. Petrus requiescit in Portiuncula, ubi deus ipsum gloriosis miraculis magnificum et sanctum ostendit. Cf. infra, num. 20.

3. (f. 14 v-23 r). Vita Fr. Leonis. Capitulis 8 constans, conflatur ex Act. b. Francisci, cap. 38, n. 1-7 (contracte); cap. 9, n. 23-69; cap. 39, n. 8-10; capp. 7, 8, 59, n. 1-4, 6-8; cap. 63, n. 1-3; demum cap. 38. n. 8-12. Nullus adest prologus, neque epilogus ullus.

(1) Hae 5 voces transscribuntur e Fr. Iordani Chronica, n. 11. Cf. de ea, p. 219. (2) Haec ad sensum G hausit e Iord. n. 12.

(3) Haec G novit e Vita Fr. Aegidii, c. I, quam infra exscripsit, num. 6. (4) G ab. Hic dicta G induxisse videtur e Iord. n. 12 et 14.

(3) Verba typis erectis expressa verbotenus transscribuntur e Iordano. (6) G hic add. transire vel.

(7) G Narrie.

(8) Paris 1898. Differt vero a Speculo Perf. ed. Lemmens, c. 14; Doc. antiqua Franc. II, Ad Claras Aquas 1901, 40.

(9) Infra autem huic defectui fortasse G supplere voluit; cf. n. 20, p. 216.

« AnteriorContinuar »