Imágenes de páginas
PDF
EPUB

4. (f. 23 r-30v). De vita Fr. Massaei agitur capitibus 5, quae congeruntur ex eisdem Act. cap. 12, 10, 11, 13, 41.

5. (f. 30v-2r). Vita Fr. Silvestri componitur solum e duobus particulis Actuum, cap. 1, n. 41-3 et cap. 16, n. 1-17.

«

6. (f. 32 v-45 v). Vita Fr. Aegidii. Rubr. Incipit vita fratris Egidii sicud fr. Leo conscripsit. Inc. Prologus Ad excitandam devotionem nostram ». Des. mutilus « scribere curavi ». Rubr. Primum capitulum de conversione eius ». Inc. Ut autem ab ipso primordio ». Des. • simul in domino gavisi comederunt ».

Hanc vitam auctoris Fr. Leonis ed. R. P. Leon. Lemmens, ap. Doc. ant. Franc. I, Ad Cl. Aquas 1901, 37-63. De alia recensione in codice Senensi disseruit R. P. Henr. Bulletti, ap. AFH VIII, 12-22, quam recensionem e codice Oxoniensi ed. W. W. Seton, Blessed Giles of Assisi, Manchester 1918, 52-88 (adiecta versione anglica; in collect. British Society of Franciscan Studies, VIII).

D

[ocr errors]

Post cap. 1 in G, uti ap. Lemmens, 1. c. [= L] sequuntur continuatim cap. 2-11 (f. 33 v-9r) cum sola rubrica ante cap. II (non amplius numeratum): De receptione eius et peregrinatione [et] qualiter temptatus est (i. e. L p. 40-51; Seton, p. 56-72). Tunc sequuntur, seu potius inseruntur, ut apud alios codices, (f. 39 r-42 r) tanquam capitula nova, capita Actuum 44, 45, 47 atque 46, praemissis titulis. Exinde vero capitulo 12 (apud L) omisso, sequitur uti in recensione Senensi caput 13, cuius tamen nonnisi initium et finis referuntur, postea omisso capite 14 (contra alios codices), G paucis item compendiat cap. 15, omittens cap. 15a recensionis Senensis (AFH VIII, 20; Seton, p. 78-80). Hinc denuo G cum L convenit, cuius cap. 16 (eadem recensione qua in ipso L) exhibetur atque postea cap. 17 et 18. Hic autem G solus duo dicta Fr. Aegidii inserit (f. 44 v-5 r) data Fr. Hugoni et Cardinali Clementi; deinde G Vitam (L) resumit, cuius cap. 19 praebet atque cap. 20 usque ad verba illa (p. 62, 1. 13): « ad societatem civium supernorum. Quae tunc in L (et aliis) sequuntur (1. 15-18) G tanquam capitulum brevissimum praebet, cui ultimum caput subdit (f. 45 v): « De epythaphii eius inventione » quod aliquatenus cum iis consonat, quae dicuntur ap. AF III, 114-5. In initio G aliquas variantes recensionis Senensis exhibet, in genere autem formam L sequitur. Alias plura de recensione ista interpolata dici poterunt (1).

7. (f. 45 v-7 v). De Fr. Iohanne Simplici. Praemisso brevi prologo de s. Francisci zelo pro ecclesiarum nitore () (f. 45 v-6r), G hic solum cap. 57 Speculi Perf. (ed. Sabatier) (3) refert. Post quod G subdit, licet mortem Fr. Iohannis iuxta fontem suum iam recoluerit (4), epilogi loco: « Et quia in vita omnia facere [volebat] ad ungwem que b. Franciscus

(1) De hac Vita recenter egit P. L. Lemmens, Die Schriften des Br. Leo von Assisi, ap. Miscellanea Fr. Ehrle, III, Roma 1924, 27-39.

(2) Ibi dicta minime compendiant cap. Speculi Sab. 56 (= L 31a), sed suo modo rem exponunt. (3) Non autem Specul. Lem. c. 31 b, et eo vel minus, (4) Spec. Sab. 1. c. p. 105, 1. 7-13.

ut hoc semel adnotem, II Cel. n. 190.

faciebat, propter conformitatem accionis, meruit pertingere ad culmen sanctitatis. Unde in Portiuncula sepultus et inter sanctos fratres computatur.

Notandum verba illa, typis erectis impressa, adamussim legi in Catalogo ss. Fratrum Minorum (1) circa an. 1335 compilato, ad quem G ultimis verbis sat clare alludere videtur. E quo liquet compilationem nostram saltem ad annum circiter 1340 amandandam esse.

8. (f. 48 r-53 v). De Fr. Rufino. Incip. « Fr. Rufinus socius b. Francisci triplici testimonio de sanctissima plaga lateris », i. e. hic habes Act. c. 34, n. 3-10; c. 31, 32, 33 atque 35.

[ocr errors]

9. (f. 53 v-6 r). De fr. Peregrino et Richero > De his sermo fit in 3 capitulis, quae compilantur ex Act. c. 36, n. 1-11; ibid. n. 12-7, et c. 37. 10. (f. 56r-9 v). « Incipit vita fr. Iohannis de Penna ». Haec vita constans 4 capitibus, conscribitur ex Act. c. 69, n. 1-12; ibid. n. 13-17; ibid. n. 18-21, atque ibid. n. 22-34. Tunc inseritur Act. c. 24, scil. de s. Francisco et turturibus ab eo enutritis (f. 59 v-60 r).

11. (f. 60r-6v). Rubr. « De fr. Cesario et de plagis impositis primis fratribus qui ad Theutoniam fuerunt missi». Inc. « Fr. Helyas minister ultra mare institutus, cum semel predicasset, clericus quidam nomine Cesarius theutonicus adhuc secularis etc. quae tribus vocibus: cum s. pred. exceptis, ad litteram desumuntur e Fr. Iordani Chronica, n. 9, aliquibus a G omissis. Deinde G refert Fr. Caesarium regulam textibus Evangelii adornasse (= ibid. n. 15, partim) ac de prima missione Fratrum Minorum in Teutoniam dicit (= ib. n. 5) et in Hungariam (= ib. n. 6) atque primum suum caput concludit sententia quae legitur ibid. n. 8 (in fine). Hinc in cap. II valde contracte narrantur ea quae Iordanus n. 16, 17, 18 exponit, et n. 19 ferme integer transscribitur, inserta ei paragrapho verbosa de separatione Fr. Caesarii a s. Francisco (f. 62 v-3 r), cui subiungitur n. 20 (integer). Cap. III formatur numeris Iordani 21 et 22; cap. IV vero e num. 26 et 27 (omittitur ultima sententia). Cap. V item formatur ex eiusdem Chronicae num. 29 et 31, nam sic haec Vita in G explicit: «fr. Cesarius a ministerii officio cum annis duobus prefuisset, est absolutus et ibidem eidem fr. Albertus de Pysa est substitutus (2). Vixit autem Cesarius in humilitate maxima instruens cunctos verbo et exemplo et cum consummasset cursum sui laboris, feliciter in domino obdormivit ».

Quae ultima sententia, compilatoris propria, modo adeo generali enuntiata, non videtur niti ulla notitia nec traditioni speciali. Unde vix sufficit ad ea evertenda, quae de nece Fr. Caesarii ab asseclis Fr. Eliae fustibus mactati narrantur ab auctore coaevo compilatori G, scil. a Fr. Angelo Clareno (3).

(1) Ed. L. Lemmens, Romae 1903, 7.

(2) Verbotenus hucusque in Iord. n. 31.

(3) De VII tribulat. Ord. Min. trib. II; ed. F. Tocco, Le due prime tribolazioni, Roma 1908, 76s.; Ang. Clarenus, Epistola excusatoria, ed. Fr. Ehrle, ALKG I, 532. Cf. de aliis auctoribus AFH II, 104.

12. (f. 66 v-71 r). De Fr. Iohanne de Plano Carpinis. Textus infra integer editur, p. 221.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hi textus

13. (f. 71 r-95 v). De sanctis Fratribus Provinciae Saxoniae. postea infra edentur et de eis ibi disseretur. Agitur de sancto Fr. Nicolao lectore » (f. 71 r-82 v), de « Fr. Iohanne de Osterwych (et) tribus filiis (eius) » (f. 82 v-9 v) scil. Fr. Frederico et Fr. Heydenrico (tertii vero nomen tacetur) « de sancto fratre Lefardo » (f. 90 r-3 v) atque de Fr. Bertholdo, laico, coquo (f. 94r-5 v).

D

Inc. Fr. Rogerus

14. (f. 95 v-102 r). « De sancto fr. Rogero unus de primitivis filiis et sociis fuit sancti patris. Iste frater tante sanctitatis fuit, quod de ipso diceret sanctus Franciscus, quod vere frater minor esset, qui caritatem et vitam fr. Rogerii haberet, quia tota eius vita et conversatio lucebat et ardebat in fervore caritatis. Primo, sicud ipse dicebat, quod ex revelatione intravit ordinem, statim autem totaliter est imutatus et conversus, ut in moribus videretur quasi alter homo. Prope conversionem suam gravissime temptatus est... » .

Verba supra typis erectis posita desumpta sunt ad litteram e Speculo Perf. Sabatier, c. 85, ubi referuntur de B. Rogerio Tudertino. Sed G tunc narrare pergit vitam Fr. Rogerii de Provincia, illamque huius vitam paucis compendiat, quae edita est ap. Catalog. codd. hagiograph. bibliothecae regiae Bruxellensis, I, Bruxellis 1886, 347-62, et quae alia in forma breviatur ap. AF III, 383-93, alia ap. AF IV, 317-20. Nam G res oratione directa refert, fontem et ipse in quibusdam immutans. Textus G correspondet hisce particulis Vitae ap. Catal. I, 348, 1. 37-8, 40; 349, 1. 3-5, 11-4, 17-9, 30-3; 350, 1. 1-3, 21-34; 351, 1. 6-25, 27-8; 359, 1. 12-24; 357, 1. 35-7; 358, 1. 7-16; 352, 1. 27-353, 1. 5, 1. 8-17; 354, 1. 14-18, 26-355, l. 1 (cum transpositionibus), 8-17 (brevius); 351, 1. 33-352, 1. 7 (item liberius); 360, 1. 32-38; ibid. 1. 13-27; 361, 1. 7-28 (valde contractum); 348, 1. 3-18, 26-32; 356, 1. 11-7; 362, 1. 11-30 (finale); cui subiungit visionem: 361, 1. 29-37. Ast in fine (f. 102 r) G subdit: Iste fr. Rogerius tam evidenti emicuit sanctitate in vita, ut eum dominus papa Gregorius nonus appellav[er]it vere sanctum et eius memoriam apud Tudertum ubi corpus eius requiescit statu[er]it celebrari ».

[ocr errors]

Haec verba, si pauca illa obliquis typis posita excipias, desumpta et ipsa sunt e Catalogo ss. Fratr. Min. (1) (p. 9), et confusionem miram Fr. Rogerii Provincialis et Tudertini repetunt. Iste obiit ante an. 1241, ille vero circa an. 1290. Aliud huius Vitae originalis compendium legitur in codice cl. v. Little, de quo cf. p. 218.

15. (f. 102r-5r). «De socio s. patris, qui fuit lucratus latrones», seu potius: tyrannum quemdam; nam non est nisi cap. 60 Actuum. 16. (f. 105r-11r). « De fr. Angelo et de tribus latronibus conversis ». Est Act. c. 29.

17. (f. 111r-v). « De sancto fr. Morico et de eius vita». Non est nisi Leg. maior. c. 4, n. 8; verbotenus exscribitur..

(1) Pag. 9. Pleraque verba cum textu Fr. Bernardi de Bessa consonant; AF III, 668s.

18. (f. 112r-22 v). « Vita fr. Iohannis de Alverna » . Constat 7 capitulis, quae transscribuntur ex Act. c. 54, n. 1-11; n. 12-15a; 15b-42; c. 51, 52, 56, atque 57, n. 1-17 a.

19. (f. 122 v-5r). « De fr. Cunrado de Offida, layco ». Referuntur hic Act. c. 50; c. 53, n. 12-18. His subditur, paucis immutatus, locus de isto Fratre in Catalogo ss. Fratr. (p. 8) usque ad: « Pro hac re rogavi dominum in morte, videlicet ut per . Sic m utila remanet sententia, sed in G 12 lineae vacant, quae non tantum reliqua sed etiam alia faciliter recepissent.

20. (f. 125 r-v). « De sancto Petro [de Monticulo] fratre, quomodo loquebatur cum Michahele archangelo » Hic exscribitur Act. c. 53, n. 7-11.

«

Deinde subiungitur novum caput. Rubr. De sancto fratre Petro et eius miraculis ». Nam s. Francisco adhuc vivente, socii sui defuncti signis et mira-[126 r]-culis in facie ecclesie clarere ceperunt, ut ecclesia apparenter attenderet quod proles sancti patris et ordo in conspectu divine maiestatis acceptabilis esset. Frater igitur Petrus dilectus et familiaris b. Francisco (1), sepultus apud Sanctam Mariam de Portiuncula (2), resplenduit miraculis in tantum quod s. Franciscus adhuc vivens, rogatus a fratribus eiusdem loci, precepit fratri Petro, stans ad sepulcrum eius, quod cessaret a faciendis miraculis, ne fratrum devotio impe<n>diretur per concursum et strepitum populorum continue adveniencium. Qui quamvis defunctus et sepultus, obedivit sancto, et cessavit signa facere, quousque b. Franciscus in predicto loco migravit ad Dominum et gloriose miraculis choruscavit. Tunc et mox ipse b. Petrus cum s. Francisco quasi certatim multa miracula fecit. Corpus huius Petri b. Franciscus adhuc vivens adduci iussit et extumulavit [et] in muro contra chorum in Portiuncula locavit, dicens, quod deus hunc Petrum glorificavit et ego ipsum debeo honorare ».

Obedientiam istam Fr. Petri Cathanii demortui referunt compilator ferme coaevus codicis S. Antonii, e quo illum ed. P. Liv. Oliger, ap. AFH XII, 378; Fr. Paulinus Venetus († 1344), ed. ap. Misc. Franc. VIII, 1901, 58a; item Chron. 24 Gen., AF III, 31 et Pisanus, AF IV, 204 et V, 20, atque Speculum Vitae, ed. 1504 et 1509, f. 234 v-5 r. Textum Fr. Paulini repetiit codex cl. v. Little, compilatus c. 1400; cf. Little, Opusc. de crit. III, 65 et ap. Brit. Soc. of Franciscan Studies, V, 74.

Omnes autem contra G consentiunt Fr. Petrum post primum vetitum s. Francisci nullum miraculum fecisse. Puteolanus et cod. Little soli de translatione Fr. Petri loquuntur hoc modo: « Et cum b. Franciscus faceret transferri corpus eius, inventus est flexis genibus in sepultura, quasi reverenter patris suscepisset mandatum ». Nollemus G expresse impingere, quod Fr. Petrum Cathanii hic cum Fr. Petro de Monticulo confuderit, licet sic fecisse videatur.

(1) G add. qui.

(2) Hoc de Fr. Petro Cathanii dixerat G, supra, num. 2 p. 212.

21. (f. 126 r-7 v). Vita s. Bonaventurae. Rubr. De fratre Bonaventura, qualiter epyscopatum refutavit etc. › (f. 126 v). Inc. cap. I Fr. Bonaventura de Balneo regio provincie Romane, qui cum iuvenis intrasset ordinem... sacerdote nullatenus advertente. Huic ministro scilicet fratri Bonaventure Eboracensem [127 r] archiepiscopatum pingwissimum... mandatorum tuorum veterasce ».

Notes autem partem priorem cap. I verbotenus exscriptum esse e Catalogo ss. Fratr. p. 27, 1. 2-16, his solis cum variantibus: - L. 4 Alexander] Hales add. G. 5 ingressum] sancti add. G. 7 totius] om. G. - 10 et ordinem] om. G. et minorem] a minori G; alios errores omitAltera pars transcripta est e Chron. XIV General. ap. AF III, 700, 1. 15-9: Huic-veterasce», his cum variantibus: - 1. 18 dominus] papa add. G. - intulerit] intulit G. verbum] Eccli. II add. G. 19 et in] in om. G.

timus.

-

14 ipso] eo G.

-

Cap. II. < Quomodo virtute s. crucis a dyabolo fuit liberatus. Narrat de seipso Bonaventura in sermone qui incipit: Steterunt a longe et ; Lev. V. Nam semel cum dyabolus fortiter me stringens in gutture vellet strangulare... conscius non essem. Hoc michi evenire divina iustitia permittebat ». Legitur revera iste locus in dicto sermone ap. S. Bonav. Opera, IX, IX, 404 a, l. 3-19. Aliquae adsunt variantes in G nullius pretii.

Cap. III. Qualiter confutavit hereticum. Hic fr. Bonaventura cum teneret kathedram Parysius, quidam magister dictus Geraldus de Mediavilla [sic] ewangelica[m] improbavit paupertatem. Contra quem in campo s. scripture clarissimis disputationibus tunc Bonaventura certavit et in certamine eum prostravit et confutavit. Sed ut deus ostenderet, quanti meriti esset fr. Bonaventura, dictum magistrum Geraldum, qui ausu temerario os suum aperuerat, gladio ultionis percussit, ut et paralysi dissolutus et lepra respersus interiret ».

Sic

Haec, aliquibus mutatis, exscripta sunt e dicto Chron. XIV Gen., 1. c. 699, 1. 24-9; verba a G non mutata typis rectis posuimus. iam explicit haec Vita.

22. (f. 127 v-8 v). « De sancto fratre Adolfo », comite Holsatiae et postea O. F. M. Textus infra edetur.

23. (f. 128 v-31 v). « De sancto [fratre] lunipero». Haec vita 4 capitulis constat, quorum I est narratio edita a L. Lemmens, ap. AFH II, 75-6, e Libro Miraculorum Prov. Saxoniae (f. 128 v-30 r); c. II ea refert, non solum forma mutata, quae leguntur in Vita Fr. Iuniperi ap. AF III, 63, l. 16-24; c. III novum quid exhibet (f. 131r); c. IV ea continet quae Vita eadem habet p. 59, 1. 32 p. 60, 1. 3, dum finis capitis ea allegat quae s. Franciscus in laudem Fr. Iuniperi dixit iuxta Specul. Perf. Sabat. c. 85; quod caput G iam supra adhibuit, n. 14, p. 215. Textus alias edetur integer.

[ocr errors]

24. (f. 131 v-7 r). « De sancto fratre Cunrado », Provinciae, ut videtur, Saxoniae. Textus infra integer proponetur.

[ocr errors]

25. (f. 137 r-40v). « De sancto fratre Roberto », laico Provinciae Saxoniae. Infra textum totum vulgabimus.

Archivum Franciscanum Historicum.

AN. XVIII.

14

« AnteriorContinuar »