Imágenes de páginas
PDF
EPUB

-

XCIII.

1388, 6 agosto. Si esime S. Apollinare dalla tassa per la riparazione della strada presso la porta ticinese in Milano. [Ivi].

1388, die 6 augusti, XI indictione. Sapiens legum doctor d. Bartholomeus de Cantiis, locumtenens d. vicarii provisionum comunis Mediolani, nec non prudentes viri... XII dicto offitio presidentes, visa quadam rellatione pro parte rev.mi q. patris et d. d. Iohannis, olim archiepiscopi (1) et domini generalis civitatis Mediolani; visis etiam litteris illustris et magnifici d....(2) comitis... ac litteris illustris q. d. d. Blanche de Sabaudia concessis... abbatisse et monialibus... S. Apollinaris... precipiendo, mandat Zonfredo de Lucha et Ambrosio Gratiano, quatenus dictas dominas neque earum monasterium ullatenus non molestent, neque molestari permittant occasione reparationis strate burgi porte Ticinensis, neque alicuius alterius strate, sed si qua facta est, eam tollant et penitus removeant.

Ego Iacobus de Mirabiliis... [come nel num. preced.].

XCIV.

1389, 22 febr. S. Apollinare dichiarato esente dalle tasse per la riparazione del naviglio di Milano. [Ivi].

1389, die 22 mensis februarii. Mandato... vicarii et XII provisionum comunis Mediolani ac ... referendarii civitatis eiusdem : Non molestentur ... abbatissa... et moniales S. Apollinaris Mediolani ac... referendarii civitatis eiusdem non molestent abbatissam et moniales S. Apollinaris ... occasione impositionis facte pro reparatione et remendatura navigii... pro aliquibus molendinis ipsius monasterii. Et hoc quia dicte ... habent super predictis litteras gratie ab ill.ma et excell.ma q. d. d. Blancha de Sabaudia, datas Papie die II aprilis 1387, existentes ad offitium provisionum suprascriptum. Ego Iacobus. [come nel num. XCII].

[ocr errors]
[ocr errors]

...

XCV.

1402, 28 agosto. Bonifacio IX concede a Giovanna Visconti, monacha di S. Apollinare, per la quiete del suo spirito di poter entrare in qualsiasi altro monastero di clausura, ed ivi professarne la regola, e di poter essere eletta anche badessa, nonostante il difetto di natali. [Eubel, BF VII, 145, n. 416].

Bonifacius ep.... dil.... filie Iohanne de Vicecomitibus, moniali monasterii S. Apollinaris Mediolanen. ord. S. Clare.

Religionis zelus. ... Datum Rome ap. S. Petrum V kal. sept. p. n.

a. XIII.

(1) Era questo Giovanni II Visconti, che fu arcivescovo dal 1342 al 1354. (2) Manca il nome nell' orig. Era Gian Galeazzo Visconti.

XCVI.

1403, 3 gennaio. Caterina Visconti, duchessa di Milano, ordina di non molestare le monache di S. Apollinare per le riparazioni delle strade e dei ponti, e per la ripulitura del naviglio. [ASM, cart. 365].

Ducissa Mediolani, etc. Papie Anglerieque comitissa ac Bononie, Pisarum, Senarum et Perusii domina. Significato nobis ex parte abbatisse et monialium... S. Apollinaris... inter quas sunt plures de agnitione nostra, proxime attinentes nostre, quod ipse moniales recluse intra claustra dicti monasterii, non habentes in talibus deffensores contra libertates ipsius monasterii et solitam observanciam, cogi velle videntur ad expensam remondationis navigii, constructionis et reffectionis pontium et stradarum, pro quibus persepe turbantur et inquietantur per diversos exequitores et offitiales querentes in earum dispendio lucrum suum: tenore presentium easdem ... universis ... offitialibus... comendamus, ortantes easdem, quatenus relatas abbatissam et moniales ad insolitas factiones oneraque contra libertates et exceptiones dicti monasterii non urgeant, impediant, nec molestent, quinimo faveant ipsis in condictis earum libertatibus et exceptionibus nostri nominis intuitu, quantum decuerit et licebit. Datum Mediolani, die III ianuarii MCCCCIII, indictione XI.

XCVI a.

1405, 25 novembre.

Giammaria Visconti, duca di Milano, esenta S. Apollinare da ogni gabella di dazio anche del vino invasellato, e conferma tutte le esenzioni, già concesse. [Ivi].

Dux Mediolani, etc. Recepta supplicatione, nobis exhibita parte abbatisse et moniallium... S. Apollinaris... Mediolani... videlicet:

Illustrissime ducali dominationi vestre devotissime supplica[n]t fidelissime oratrices vestre soror Apollonia de Vicecomitibus, abbatissa... S. Apollinaris... Mediolani cetereque sorores, quatenus cum admonitione vestra emanaverint littere fundate super previlegiis et litteris summorum pontificum et dd. precedentium Vicecomitum, precipiendo vicario et XII provisionum comunis vestri Mediolani, datiariis et omnibus offitialibus quibus spectaret et spectare posset in futurum, quod non mollestent, nec mollestari permittant dictas sorores [sui dazii dei viveri, per i quali finora non furono molestate, ma] modo autem contra solitum gravantur super imbotitura vini, vestris litteris non obstantibus [domandano la sua protezione. Perciò il duca conferma di nuovo ad esse pienamente tutte le esenzioni]. Datum Mediolani, die XXV nov. MCCCCV, indictione XIV. [Firmato:] Iohanolus, Iohannes, Ambroxius, Lanzelotus.

1414, 7 maggio.

XCVII.

Filippo Maria Visconti, duca di Milano conferma a S. Apollinare le esenzioni ed i privilegi, concessi da' suoi antecessori. [ASM, cart. 365].

Filippus Maria [Vicecomes], dux Mediolani etc., Papie, Anglerieque comes, supplicibus precibus... sororis Apolonte de Vicecomiti

bus, abbatisse ac monialium et capituli monasterii S. Apollinaris ... benigniter inclinati, considerata earum devota et stricta religione, qua noscuntur Omnipotenti pie famulari, etiam ut non minori apud nos benignitate tractentur, quam tractabantur et tractate fuerunt temporibus illustrium dominorum predecessorum nostrorum, harum serie omnes et singulas immunitates, exemptiones, gratias, concessiones et privilegia per illustres dd. q. predecessores nostros clare mem. et quemlibet ipsorum dicto monasterio qualitercumque concessas et concessa, ut iacent ad litteram, ex certa scientia confirmamus, mandantes omnibus et singulis potestatibus, capitaneis, vicariis, rectoribus et offitialibus, tam nostris quam comunis Mediolani,... quatenus predictas immunitates,... et privilegia, ... concessa, et per nos... confirmata observent et faciant firmiter et effectualiter observari, nec contra attentent, neque patiantur attentari sub pena indignationis nostre. In quorum testimonium presentes fieri iussimus et registrari, nostrique sigilli munimine roborari. Datum Mediolani, die VII maii MCCCCXIV, indictione VII. Iohannes.

1425, 14 aprile.

[ocr errors]

XCVIII.

[ocr errors]

Martino V commette all'arciprete di Liscate (Milano) di esaminare le condizioni, in cui trovasi il diroccato monastero delle Umiliate di S. Nazaro di Oreno, e di incorporarlo coi beni annessi al monastero di S. Apollinare. [ASM, cart. 365; Buonavilla, 164-6; BF VII, 622-3, n. 1639].

Martinus ep.... archipresbitero ecclesie S. Georgio di Lischate Mediolanen. dioc. s. et ap. b. Etsi ex debito sollicitudinis. Datum Rome

ap. SS. Apostolos XVIII kal. maii, p. n. a. VIII.

XCIX.

1426, 16 febbr. Matroniano Carboni, arciprete di Liscate, commissario pontificio, dichiara soppresso S. Nazaro di Oreno, e lo incorpora, coi beni, a S. Apollinare di Milano. [ASM, cart. 365].

In nomine Domini. Amen. Pateat universis... presens publicum instrumentum inspecturis, quod nos Matrognianus de Carbonibus, archipresbiter ecclesie S. Georgii de Lischate, Mediolan. diocesis, executor, comissarius seu delegatus a sede apostolica. ...

Nos itaque qui dictas literas apostolicas, nec non comperitionem et exceptiones ac testes et attestationes in huiusmodi causa productas et premissa omnia et singula vidimus et diligenter examinavimus et informationem de contentis in dictis litteris apostolicis diligentem habuimus, et quia per informationem huiusmodi reperivimus ita esse,... et ad id accessit assensus venerabilis d. d. de Oppreno, ministre ipsius monasterii S. Nazarii, tunc presentantis totum capitulum seu conventum... S. Nazarii, attento quod ipsa ministra post citationem nostram predictam decessit: Idcirco auctoritate apostolica suprascripta... monasterium S. Nazarii, in eo ordinem S. Augustini, abbatissalem seu ministralem dignitatem

[ocr errors]

prorsus et omnino supprimentes, cum omnibus suis iuribus et pertinentiis prefato monasterio S. Apollinaris perpetuo incorporamus, unimus et annectimus, ita quod liceat ipsi abbatisse... S. Apollinaris per se vel per alium illius possessionem auctoritate propria apprehendere,... eius fructus, redditus et proventus libere percipere et habere, ac in suos et... S. Apollinaris usus convertere et perpetuo retinere, diocesani loci et alterius cuiuslibet licentia super hoc minime requisita, non obstantibus omnibus, que d.... papa in dictis litteris apostolicis voluit non obstare; ita tamen quod eadem abbatissa. et conventus... iura episcopalia solvere et in ecclesia ... S. Nazarii, si qua sit, per aliquem idoneum presbiterum in divinis deservire facere, et quevis alia ipsius monasterii S. Nazarii debita et consueta pro tempore incumbentia onera supportare integraliter teneantur. Nos enim ex nunc sicut per ... papam decretum extitit, irritum decernimus... si secus... a quocumque... contigerit attemptari....

[ocr errors]

Datum et actum in domibus habitationis nostre site in canonica ecclesie S. Nazarii in brolio Mediolani, sub anno nativ. Dom. MCCCCXXVI, ind. IV, die sabbati, XVI mensis februarii, hora 22... Presentibus... te stibus... idoneis ad premissa...

Ego Baldasar de Capris, natus q. Aluisii, publicus imp. auct. notarius Mediolanensis... presens publicum instrumentum... scripsi et subscripsi... et... appensione sigilli prefati d. archipresbiteri signavi...

C.

1426, 25 febbr.

Occupazione del monastero di S. Nazario, fatta da Giovanni da Lomazzo, sindaco e procuratore di S. Apollinare, e descrizione dei beni di S. Nazario. [Ivi].

In nomine Domini. Amen. Anno nativit. eiusdem MCCCCXXVI, indict. IV, die lune, XXV mensis februarii. Cum venerab. vir d. Matrognanus de Carbonibus ... de Lischate... executor, comissarius seu dellegatus a sede apost. ... univerit, incorporaverit et annexerit monasterium ... S. Nazarii de Oppreno.... Modo Iohannes de Lomatio, q. d. Simonis, porte Romane, parochie S. Calimeri, foris Mediolani, sindacus (1)... abbatisse ... et conventus ... S. Apollinaris ... accessit ad monasterium ... S. Nazarii de Oppreno... intravit et apprehendidit corporalem possessionem ipsius ... monasterii ...

Bona vero [monasterii] de quibus superius fit mentio, sunt hec: Monasterium seu domus S. Nazarii de Opreno predicto, quod est cum hedifitiis, cameris, solariis, portichu, curte, puteo, canepa, torgiera, torchulari, brolio et horto et aliis suis iuribus et pertinentiis, cui coheret a duabus partibus strata, ab alia dictarum dominarum S. Apollinaris, et ab alia Beltrami et Francischi de Laccaleria. Item sedimen unum, iacens in dicto loco de Opreno, quod est cum hedifitiis, cameris, solariis,

(1) Eletto con istrumento del 5 gennaio 1420.

portichu, cassina, area, curte, orto et aliis suis iuribus et pertinentiis, cui coheret a tribus partibus strata et ab alia Iohannoli de Zobiis. Item petia una terre vinee, iacentis in territorio de Opreno (1), ubi dicitur ad Breram, cui coheret ab una parte ... S. Apollinaris ... ab alia strata, ab alia cappella S. Nazarii... et ab alia Francischi de Connegio pertic. XIV vel circa. Item petia terre vinee... ubi dicitur ad Monosticanum, cui coheret... et ab alia dicti ... S. Apollinaris, pertic. L vel circa. Item petia una terre vinee,... ubi dicitur ad Ronguram, cui coheret ... pertic. XX vel circa. Item petia una vinee... ubi dicitur ad Ronguram seu ad Romaniam, cui coheret ab una parte strata et ab alia dicti ... S. Apollinaris ... pertic. XXVIII vel circa. Item petia una vinee iacentis ut supra... pertic. XXVIII vel circa. Item petia una terre vinee... pertic. XXV vel circa. Item petia una terre campi... pertic. XII vel circa. Item petia una terre vinee... pertic. IX vel circa. Item sedimen unum, iacens in territorio de Velasca (2) pertic. CXL vel circa. Item petia una vinee, pertic. XXII vel circa. Item petia una vinee et campi,... pertic. XC vel circa. Item ortus unus in loco de Opreno... pertic. VIII vel circa. Item sedimen unum dirruptum et dirrupatum, pertic. (3) vel circa (1).

CI.

[ocr errors]

1426, 23 aprile. -Matroniano Carboni, arciprete di Liscate, delega gli ecclesiastici, che poi indirizza al sac. can. Stefano Vecchi di Monza di prendere possesso del monastero e dei beni di S. Nazaro di Oreno. [Ivi].

In nomine Domini. Amen. Anno nativ. eiusdem 1426, indictione IV, die martis, 23 mensis aprilis.

[ocr errors]

Venerabilis vir d. Matrognianus de Carbonibus... dellegatus per.. Martinum... V super unione, annexione et incorporatione tunc fienda, et nunc facta per ipsum ... de monasterio S. Nazari de Oppreno... cum omnibus suis iuribus et pertinentiis monasterio S. Apollinaris, . ord. S. Clare, prout in eis litteris apostolicis ... plenius continetur spetialiter deputatus, volens ... quod unio... per ipsum facta... sortiatur effectum, nequiens ... inductioni in possessionem fiende... intendere propter multa commissa sua et dicte ecclesie sue sibi incumbentia negotia,... auctoritate apostolica prefata... omnibus modo, iure, via, causa et forma... universis ... clericis in civitate et diocesi Mediolan. et alias ubilibet constitutis et cuilibet eorum in solidum ponendi et inducendi, et ut ponant et inducant, seu ponat et inducat... abbatissam... et conventum... S. Apollinaris, seu

(4) Questa specificazione, che viene ripetuta sempre, colle stesse parole o con altre simili, la omettiamo in seguito.

(2) I tre seguenti pezzi di terra si trovavano in questa località; i due ultimi di nuovo a Oreno.

(3) La cifra fu omessa.

(*) Testimoni: Cristoforo de Liga bovis, Cristoforo da Verderio, Percaziolo da Barcate e Giovanni da Cairate. È il medesimo notaio, che si sottoscrive nel documento CI.

« AnteriorContinuar »