Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nem ...

earum sindicum et procuratorem earum nomine in corporalem possessioolim monasterii de Oppreno... omniumque iurium et pertinentiarum eiusdem cum solempnitatibus opportunis, tenore presentis instrumenti ... committit autoritatem ... ac vices suas... circa premissa omnia ... et ... mandavit per me notarium infrascriptum publicum debere confici instrumentum.

Actum in domo habitationis... archipresbiteri, site in canonica ecclesie S. Nazarii in brolio Mediolani, pres. ibidem d. presbitero Rizardo de Cuxano canonico et Antonio de Brambate, f. Iohannis custodis prefate ecclesie S. Nazarii, et Stephano de Bizozero, f. q. d. Martini civitatis Mediolani, testibus... rogatis.

Ego Baldassar de Capris, natus q. d. Aluisii, publicus imp. auct. notarius... instrumentum rogatus tradidi, scripsi et subscripsi....

CII.

1426, 1 maggio. Possesso dato dal Sac. Stefano Vecchi, canonico di S. Giovanni di Monza a Giovanni Lomazio, procuratore di S. Apollinare, del monastero e beni di S. Nazaro di Oreno. [Ivi].

...

[ocr errors]

In nomine Domini. Amen. Anno a nativ. eiusdem 1426, indictione IV, die I mensis madii. Discretus vir dominus presbiter Stephanus de Vegiis, canonicus prebendatus ecclesie S. Iohannis de Modoetia, Mediolanensis diocesis, comissarius in hac parte per. Matrognianum de Carbonibus ... dellegatum per ... Martinum V... spetialiter deputatus, ut ... constat per publicum instrumentum ... rogatum... per Baldasarrem de Capris, auctoritate apostolica... et omnibus modo, iure,... posuit et induxit et ponit et inducit... Iohannem de Lomatio, f. q. Simonis, civem mediolanensem, sindicum et procuratorem et sindicario et procuratorio nomine... abbatisse ... et conventus... S. Apollinaris ad hoc et alia fatienda spetialiter constitutum, ut dixit constare publico instrumento sindicatus, per me notarium infrascriptum anno, indictione et die in eo contentis traditum et rogatum, in corporalem possessionem... monasterii S. Nazarii de Oppreno et bonorum, iuriumque et pertinentiarum ipsius, et hoc eundo, redeundo, stando et morando per ipsum olim monasterium et bona et petias terrarum ipsius ... claudendo et aperiendo hostia et portas ipsius. et accipiendo de terra, lignis, lapidibus et herba existentibus in et super petiis terrarum ac bonis et iuribus dicti ... monasterii ... quam corporalem possessionem dictus... sindicus... apprehendidit solempniter ... et de predictis rogatum fuit per me notarium ... publicum debere confici instrumentum.

...

Actum in dictis monasterio et bonis... pres. Christoforo de Tigniosis f. q. sapientis viri d. Francischi iurisperiti, Precatiolo de Bonate, f. q. del Salvi, et Iacobo de Verderio, f. q. Zavoli, omnibus habitantibus in loco de Oppreno, testibus... rogatis.

Ego Ambrosius Donadeus de Licurti, f. q. d. Antonii, civitatis Mediolani porte romane, parochie S. Nazarii in Brolio notarius, rogatus, tradidi et subscripsi.

CIII.

1426, 5 luglio. Martino Papa V delega l'arciprete di S. Giorgio di Liscate a rilasciare moniti contro i detentori occulti di decime, redditi, legati, beni etc., appartenenti al soppresso monastero di Oreno, onde li manifestino e restituiscano a S. Apollinare di Milano, passando anche alla scomunica contro i detentori. [Ivi].

chate

[ocr errors]

Martinus ep.... dil. filio... archipresbitero ecclesie S. Georgii de Liss. et ap. b. Significarunt nobis dilecte in Christo filie Catania abbatissa et conventus monasterii S. Apollinaris extra muros Mediolanenses ord. S. Clare, cui monasterium S. Nazarii de Oppreno, ord. S. Augustini... canonice est unitum, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorant, decimas, redditus, census, legata, terras, domos, vineas, prata, pasqua, molendina, nemora, vasa argentea, libros ecclesiasticos, pecunias, instrumenta publica, et nonnulla alia bona ad monasteria ipsa spectantia temere et malitiose occultare et occulte detinere presumunt, non curantes ea prefatis abbatisse et conventui exhibere in animarum suarum periculum et ipsarum abbatisse et conventus non modicum detrimentum, super quo eadem abbatissa et conventus apostolice sedis remedium implorarunt. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus omnes... occultos detentores ... predictorum ex parte nostra publice in ecclesiis coram populo per te vel alium moneas, ut infra competentem terminum quem eis prefixeris, ea prefatis abbatisse et conventui a se debita restituant et revelent, ac de ipsis plenam et debitam satisfactionem impendant, et si id non adimpleverint infra alium terminum competentem, quem eis ad hoc peremptorie duxeris prefigendum, ex tunc in eos generalem excommunicationis sententiam proferas, et eam facias, ubi et quando expedire videris, usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari. Datum Rome, ap. SS. Apostolos, III nonas iulii p. n. a. IX.

CIV.

1426, 5 luglio. Martino Papa V concede a S. Apollinare il privilegio dell'esenzione delle tasse. [ASM, F. R., parte ant., S. Apoll. 65].

Martinus ep.... dil. in Christo filiabus Catanie abbatisse et conventui monasterii S. Apollinaris ord. S. Clare extra muros Mediolanenses s. et ap. b. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam rigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie, vestris iustis postulationibus, grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia sive per indulgentias vobis et monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus, principibus et aliis christifidelibus, rationabiliter vobis et monasterio predicto indultas, sicut eas iuste et pacifice obtinetis, vobis ac per vos eidem

monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo. Si quis. ... Datum Rome ap. SS. Apostolos, III nonas iulii, p. n. a. IX.

1427, 27 febbraio.

...

CV.

Filippo M. Visconti, duca di Milano, conferma i privilegi e le esenzioni a S. Apollinare. [Ivi].

[ocr errors]

...

MCCCCXXVII die XXVII februarii, mandato ... virorum dominorum Cambii de Zambechariis et magistrorum intratarum . ducis Mediolani et Papie, Anglerieque comitis ac Ianue domini, qui viderunt privilegia exemptionum concessarum per ill.mos q. dd. predecessores d. prelibati monasterio S. Apollinaris ord. S. Clare, sito extra muros civitatis Mediolani, que fuerunt per prefatum d. confirmata, ne molestentur nec aliqualiter inquietentur abbatissa et moniales. nec earum massarii, molinari, fictabiles et colloni per aliquos exactores, executores vel offitialles camere ill.mi d. n. prelibati seu communis Mediolani pro aliquibus oneribus quomodolibet impositis et imponendis, neque per aliquos datiarios quorumvis datiorum civitatis et ducatus Mediolani... occasione alicuius solutionis dictorum datiorum. Et hoc quia ab omnibus oneribus et datiis sunt exempte, vigore privilegiorum dicto monasterio ... concessorum. Et ulterius permittant datiarii macine dicte civitatis,... macinari modios X frumenti dicti monasterii, et macinatum conduci mense singulo intus dictam civitatem et farinam absque solutione dicti datii macine, de quibus possunt ipse abbatissa et moniales disponere pro earum libito voluntatis, ipsorum datiatorum contradictione reiecta. Et hoc similiter in executione ducalium litterarum predicto monasterio concessarum. Cambius. Raffael. Francischotus.

Ego Georgius de Crivelis, offitii prefatarum intratarum cancellarius, de mandato prefatorum dominorum cambii et magistrorum subscripsi. Registratum ad cameram refferendarii communis Mediolani in libro intratarum datiorum et deludationum anni 1427.

CVI.

1433, 29 luglio. Riconferma dei suddetti privilegi ed esenzioni. [Ivi]. 1433, die mercurii, 29 mensis iulii, mandato viri nobilis ... Iacobini de Bossiis ducalis etc., qui vidit privilegia et literas exemptionis et immunitatis concessarum per... predecessores... ducis Mediolani dominabus abbatisse et monialium monasterii S. Apolinaris... et per ... nostrum d. suis gratiosis litteris confirmatarum, quibus dicte domine et monasterium cum omnibus cultoribus et colonis suis redduntur a quibuscumque oneribus prorsus exempte, per aliquos exactores, executores, offitiales vel famulos ducalis camere sive communis Mediolani aut etiam alia communia et singulares personas non molestentur, graventur nec aliqualiter impediantur... neque earum massarii, molinarii, fictabiles et quicumque reddituarii ac colloni pro taxa focholanorum, nec pro aliis quibusvis

oneribus.... Et hoc quoniam ipse domine... cum massariis... omnibus virtute privilegiorum... suarum plenam habent a dictis oneribus exemp tionem. Iacobinus.

[ocr errors]

CVII.

1438, 11 marzo. Eugenio IV all' arciprete di S. Maria del Monte di Varese, commette di incorporare il monastero di S. Apollinare d'Arcore, coi relativi beni, col monastero di S. Apollinare di Milano, riconosciute però vere le cause allegate. [ASM, Cart. 365; Buonavilla, V, 166-7; BF VIII, 168, n. 365].

...

Eugenius ep. dilecto filio.. archipresbitero ecclesie S. Marie de Monte [Varisi], Mediolanensis dioc. s. et ap. b. Sacre religionis sub qua ... Datum Ferrarie, an. incarn. dom. 1437, V idus

contigerit attemptari. martii, p. n. a. VIII.

1438, 21 aprile.

CVIII.

Bernardo Landriani, sopprime il monastero delle Benedettine di S. Apollinare di Arcore e lo incorpora al monastero di S. Apollinare. [Ivi].

Bernardus de Landriano, archipresbiter ecclesie S. Marie de Monte,... executor per sedem apostolicam specialiter deputatus.

...

[ocr errors]

ac eorum cir

Nos itaque Bernardus, ... executor antedictus, volentes... dictas litteras apostolicas exequi ... de omnibus narratis. in (eis). cumstantiis universis, informationem suscepimus diligentem. Et quia .... reperimus narrata in ipsis ... vera esse, ideo monasterium de Arcuto prefatum, cuius viginti (1), ordine S. Benedicti in eo penitus suppresso, et quem ordinem supprimimus per presentes, eidem monasterio S. Apollinaris, cuius CC florenorum auri secundum comunem extimationem valorem annuum non excedunt, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, auctoritate apostolica... in perpetuum unimus, incorporamus et adnectimus, ita quod liceat... abbatisse et conventui per se, vel per alium ... corporalem possessionem... monasterii iuriumque et pertinentiarum... libere apprehendere et perpetuo retinere, ac huiusmodi illius fructus, redditus et proventus in earum et monasteriorum predictorum usus ac utilitatem convertere, disponere et ordinare, prout ... abbatisse ... monasterii de Archuto, que fuerunt pro tempore, de illis disponere et ordinare potuerunt seu etiam debuerunt, diocesani loci et cuiuscumque alterius licentia super hoc minime requisita.

[ocr errors]

Ego Ambrosius de Calvis f. d. Guilelmi, publ. imp. auctoritate et curie archiepisc. Mediolan. notarius, quia premissis ... cum testibus presens fui, ideo predictas litteras de mandato prefati... comissarii apostolici ... publicavi...

Datum et actum in castro Vricii, Mediolan. diocesis sub anno nativ. Domini 1438, ind. I, die lune, XXI mensis aprilis... presentibus ibidem

(1) Si deve supplire florenorum auri secundum communem extimationem redditus annui non excedunt », che manca nel testo stesso. Vedi ivi due righe più sotto, ove manca la parola redditus.

Petro de Landriano q. Albertini, Antonino de Raude f. Zandi, et Prothasio de Grassis q. Bartholomei, omnibus habitantibus in dicto castro Vricii, Mediolan. diocesis, testibus ... rogatis.

CIX.

1438, 21 aprile.

Pietrolo Campi, procuratore di S. Apollinare, prende possesso del monastero e beni di S. Apollinare di Arcore. [Ivi).

...

In nomine Domini. Amen. Anno a nativ. eiusdem 1438, indictione I, die lune, 21 mensis aprilis, pontificatus... Eugenii IV... anno VIII. Cum auctoritate apostolica unitum sit et incorporatum in perpetuum, monasterium S. Apollinaris de Archuto sive de Archuri cum suis iuribus et pertinentiis... monasterio S. Apollinaris extra muros Mediolanenses, ita quod liceat d. abbatisse... S. Apollinaris extra muros... corporalem possessionem... apprehendere (1)... minime requisita. Hinc est quod Petriolus de Campo, sindicus et procurator et sindicario et procuratorio nomine... abbatisse... constitutus, per infrascriptum sindicatus, rogatus per me notarium infrascriptum intravit... et intrat... ac cepit corporalem possessionem ... monasterii de Archuto cum suis iuribus et pertinentüs. Et hoc cum cornu altaris ecclesie dicti monasterii, et eundo et redeundo per ipsam ecclesiam et domos ipsius monasterii, et claudendo et aperiendo hostium dicte ecclesie, nomine et vice aliarum rerum ... pertinentium... monasterio de Árchuto. Et de predictis rogatum fuit per me notarium infrascriptum debere confici instrumentum.

[ocr errors]

Actum, ut supra, singula singulis congrue refferendo, pres. ibidem Antonio de Merate, f. Gasparris, habitante in domibus... S. Apollinaris de Archuri, Iohannino de Mapelo dicto Guarvato, f. q. Boneti, habitante in loco de Opreno, ... et Spiciano de Ferrariis, f. d. Antonii porte Romane, parochie S. Calimeri extra muros Mediolani, testibus ... rogatis.

Ego Ambrosius de Calvis, f. q. d. Gulielmi, publicus imp. auct. et curie archiepiscopalis Mediolanensis notarius, premissis... presens fui, et... hoc publicum instrumentum scripsi et subscripsi, signum meum ap

ponens.

(Continua).

P. PAOLO SEVESI, O. F. M.

(1) Quasi letteralmente come nel doc. preced.

« AnteriorContinuar »