Imágenes de páginas
PDF
EPUB

TABULA CHRONOLOGICA

PROVINCIAE SS. SACRAMENTI SEU TOLOSANAE

Fr. Min. Recollectorum

(Finis) (1).

De conventu Sancti Francisci Sarlati. Cap. 7.

Sarlatum (2), urbs episcopalis provinciae Petracoricensis, curia praesidiali et quaestoria insignita est. Ab anno 1577 (3) usque ad annum 1618 [p. 24] laborarunt cives, ut conventus fratrum Cordigerorum provinciae Aquitaniae antiquioris, qui iuxta eorum moenia constructus est, per Recollectos reformaretur; sed cum conatus omnes variis artibus inanes fieri viderent, Ludovicus de Salaignac dictae civitatis episcopus cum ipsis dictos Recollectos intra moenia collocavit, ibique multo labore et magnis impensis tandem D. Francisco sacer aedificatus est conventus, in quo semper viget studium philosophiae vel theologiae. Nobiles cives de Richard et de Cremoux multum contulerunt ecclesiae extruendae: quapropter ipsis concessum est ut super portam insignia sua collocarent et prope sanctuarium subsellia haberent. Anna de Ceron duas capellas aedificari fecit, et in eis suam et sororis suae sepulturam elegit. In secunda, quae D. Bonaventurae dicata est, servatur parva reliquia seraphici doctoris, quem maxime colunt cives. Hic floret confraternitas Tertii Ordinis ac chordae seraphici P. N. S. Francisci. — Anno 1652, cum civitas a rebellibus, qui totum regnum conturbare conabantur, fuisset occupata, fideles cives pro liberatione votum fecerunt D. Iosepho, sacrae Virginis sponso; et quia fratres nostri non mediocrem in hoc difficili negotio operam posuerunt, aliquibus ex ipsis evidenti periculo se committentibus, consules singulis annis votum in nostra ecclesia persolvunt.

R. P. Stephanus Phocras, qui, post expleta munia lectoris theologiae in conventu Tolosano, gardiani et diffinitoris inter Observantes (*), reformationem fuerat amplexatus et in celebrioribus Aquitaniae et Occitaniae ecclesiis fuerat adeptus, mortuus est in hoc conventu, dum ibi gardianum ageret, 5° martii 1618. Et quia ecclesia nondum erat aedificata, sepultus est in ecclesia Poenitentium colore coeruleo indutorum,

(1) Cf. supra, 114-129.

(2) Sarlat (Dordogne), ch.-l. d'arr.

(3) Est ibi error, ut videtur, cum nullus recollectus in Aquitania staret illo tempore.

(*) De ipso loquitur in litteris 21 aug. 1613 datis Fabritius card. Verallus. Ann. Min. ad a. 1613, n. 10.

qui praetiosum pignus requirentibus fratribus nunquam reddere voluerunt.

V. P. Robertus Diorech, in Marchia et dioecesi Lemovicensi natus, suae professionis zelantissimus, mortificatione continua illustris et charitate erga proximos, maxime erga lue contagiosa laborantes, quibus serviendis ter se exposuerat, mortuus est plenus dierum 18 septembris 1633 et in ecclesia conventus tumulatus. Corpus autem ipsius sex annis post eius obitum integrum absque ulla corruptionis nota repertum, oculis etiam puris ac nitidis non minus ac si inter vivos degeret, admirantibus et obstupescentibus non paucis qui prodigii testes fuerunt.

R. P. Sixtus Firbois, Burdigalensis, vir insignis pietatis ac doctrinae gratiaque speciali in refutandis et convertendis haereticis praeditus, post munera lectoris theologiae, gardiani et diffinitoris diligentissime perfuncta, cum esset custos [p. 25] actualis et in morbum laethalem incidisset, magno fervore seipsum et assistentes et fratres ad amorem Dei cruce manibus assumpta exhortans, piissime obdormivit in Domino 14 aprilis anni 1644 et in ecclesia tumulatus est.

R. P. Petrus de Noyon, Rupellensis, ab haeretica pravitate ad fidem catholicam et ad religionem conversus, in qua fuit lector theologiae, pluries gardianus et bis diffinitor, regis christianissimi ecclesiastes ordinarius ac per totam Galliam, Parisiis praesertim, concionator famosissimus, cum summa laude pietatis et doctrinae Parisiis obiit 28 iulii anni 1652 et in conventu Recollectorum tumulatus est.

R. P. Leo Vaquier, Lectorensis, theologiae, matheseos ac linguae hebraicae peritissimus, semel provincialis provinciae Immaculatae Conceptionis et bis provinciae S.mi Sacramenti, post illa et alia plura religionis officia cum magno zelo perfuncta piissime obiit 3 decembris 1655.

R. P. Bonaventura Officiau, qui fuerat lector theologiae, pluries gardianus, diffinitor ac minister provincialis. Vir eximiae pietatis et insignis erga pauperes charitatis, quibus singulari gaudio eleemosynam porrigebat ut simul eos posset de mysteriis fidei instruere, orationis amantissimus ita ut primus semper chorum ingrederetur et ex eo ultimus exiret, mortificationis religiosae zelantissimus, quam (1) etiam minister cum novitiis in refectorio exercebat. Post tot virtutum insignia piissime obiit 26 aprilis 1661.

R. P. Polycarpus Labrue, qui fuerat lector theologiae, pluries gardianus, bis diffinitor, commissarius provinciae Sancti Bernardini Recollectorum ac minister provincialis, concionatoris generalis titulo a R.mo P. generali Ildephonso de Salizanes ob sua praeclara merita donatus, decessit 7 iunii 1678. In cuius obsequiis rector cum suis praesbyteris honoris causa adfuit.

Viget ibi confraternitas Tertii Ordinis pluribus fratribus ac sororibus pietate illustribus ornata; inter quos praecipue enituit Anna a Custoioux, domini de Valette causidici uxor, et anno 1645 cum magna sanctitatis opinione decessit, prout virtutes eius ut iam videbimus me

(1) Cod. quas.

Archivum Historicum Franciscanum. AN. XVIII.

16

rebantur. Haec, cum annorum esset quindecim, non concupiscentias suas sequens, sed parentibus obsequens, nupsit; sed illico caelestis sponsus tam vehementi instinctu eam ad votum castitatis emittendum cor eius incitabat ut exclamare coacta fuerit: Eia, Domine, quomodo possum vovere quod matrimonio ligata non licet adimplere »! Sed audivit sibi mirabiliter respondentem: Brevi libera eris, ut mihi arctius adhaereas. Idque intra viginti dies, mortuo marito, evenit. Post transactum viduitatis annum parentes iuniorem ac divitem viduam ad secundas nuptias non solum impellebant, sed cogebant; ipsa vero, voci divinae obtemperans et conatibus hominum virili animo resistens, sub cura [p. 26] Recollectorum Tertium Ordinem cum voto castitatis amplexata est. Mirum dictu quam altum humilitatis fundum posuerit, super quo magnum caeterarum virtutum aedificium extruxit. Fuit enim in tribulationibus patientiae admirandae, charitatis in pauperes indefessae et liberalitatis munificentissimae, puritatis perfectissimae, innocentiae et sinceritatis amantissimae et in omnibus pietatis exercitiis addictissimae. Inter assiduos vitae activae labores contemplativae munera non oblita ad sublimem orationis gradum elevata est, angeli custodis familiari. colloquio fruebatur, deiparae Virginis aspectu saepius recreata est; caelestis sponsus qui sponsam sibi devoverat saepissime ipsam visitabat, binas coronas alteram ex spinis intextam, alteram ex auro obtulit ut gratiorem sibi eligeret, quae primam praeferens capiti suo imposuit et ut alteram pro aeternitate sibi reservaret rogavit. Ipsa die circumcisionis post sacram Eucharistiae sumptionem vidit V. deiparam cor suum purissimo linteo mundantem et in ipso singula passionis I. Christi instrumenta imprimentem, audivitque dicentem: « Haec sunt praetiosissima filii mei insignia». Pius eius confessarius certus et stupens de gratis Annae a Deo collatis iussit ut singulas manu sua exararet; mandatum gravius sibi visum detrectavit quantum valuit, sed demum obediens perfecit. Perseveravit autem in sanctis exercitiis, imo quotidie usque ad senectutem auxit. Demum diuturni morbi languore patientissime et hilarissime tolerato et praenuntiato mortis suae die, ab omnibus dilecta et ut sancta conclamata foelicissime obdormivit in Domino anno 1645, lacrymantibus civibus tam religiosae foeminae exitum, conclamantibus pauperibus et infirmis super matris suae amissionem, dolentibus non mediocriter fratribus sororis ac benefactricis insignis obitum, sororibusque tertiariis ingemiscentibus super congregationis suae lumen extinctum.

De conventu Assumptionis Brivae. Cap. 8.

Briva (1), quae ob soli sui amoenitatem «hilaris » vocatur (2), urbs est provinciae Lemovicensis inferioris ad ripam Corresiae sita, nobili abbatia, curia praesidiali et quaestoria insignita. Anno 1613 et 25 februarii Henricus de la Marthonie, episcopus Lemovicensis, licentiam impertitus [est]

[merged small][ocr errors][merged small]

civibus Brivensibus ut conventum pro Recollectis extruerent (1), adiecta non mediocri laude ex fructibus quos dicti patres in sua dioecesi operantur suis exemplis ac sacris functionibus. Die vero 19 martii eiusdem anni, crux quae processionaliter per Poenitentes albi et caerulei coloris deferebatur intra urbem solemniter plantata est, assistentibus patribus Dominicanis et Observantibus, [p. 27] qui extra dictam civitatem conventus suos habent, et innumera populi multitudine. Die vero undecima maii anni sequentis, dictus episcopus indicta processione generali ab ecclesia collegiali usque ad locum ubi crux fuerat erecta fratres nostros conduxit et ibi extructo oratorio sacrum celebravit ac primarium lapidem ecclesiae posuit, quae tamen nonnisi anno 1624 ab illmo comite de Noailhes aedificata est, et 19 septembris anni 1657 ab illmo Daniele de Conac, episcopo Valentino et Diensi, in honorem Assumptionis B. M. Virginis consecrata. Ipsa nunc perpulchre ornata est. Tres habet capellas. Prima fundata est ab illustri domina Ursula de Leonard, relicta nobilis Philippi de Semillac, baronis de Montaigu, hoc ipso anno 1679; secunda fundatricem agnoscit nobilem Ioannam de Joyé, dom. de la Marque, viduam nobilis Annae de Conac, loci eiusdem cognominis dom. ac supradicti episcopi Valentini patris; 3 fundatorem habet nobilem Petrum de la Chèze, dom. de Merchadour.

Floret hic maxime confraternitas Tertii Ordinis; ex qua sorores quaedam, emisso voto castitatis, infirmorum obsequio in xenodochio Brivensi et in communitate, sed propriis expensis viventes, se manciparunt, et inde pro eisdem charitatis officiis exequendis vocatae sunt ad vicum de Beauregard, dioecesis Sarlatensis, ad ipsam urbem Sarlatensem, necnon ad Tutellensem; et ubique in magna aestimatione habentur apud cives, prout ipsarum pietas et charitas et modestia iustissime merentur. Hoc autem pium institutum debetur directioni et curae R. adm. P. Agathangeli Nesmond, alias istius provinciae ministri necnon totius ordinis diffinitoris generalis. Viget etiam in dicta ecclesia confraternitas chordae S. P. N. Francisci, et festum S. Bonaventurae cum magna devotione celebratur. Conventus numeris omnibus absolutus est, et, quamvis sit intra urbem, tamen habet hortos satis spatiosos.

Obierunt ibi tres patres meritis insignes. Primus est R. P. Hilarius Nauche, e vico de Vigoas (2), dioecesis Lemovicensis;. fuerat lector theologiae, concionator celeberrimus, pluries gardianus, diffinitor bis, custos, commissarius visitator provinciae Recollectorum S. Francisci ac demum provincialis S.mi Sacramenti. Discursus gallicos edidit de S.mo Sacramento ("), et aetatis suae anno 63 piissime obdormivit in

(1) Iam 21 maii 1606 civitas ipsa suum dederat consensum. Cf. I.-B. Champeval, Brève chronique brivoise, in Bulletin... de la Corrèze, Brive 1910, XXXII, 408. (2) Vigeois (Corrèze), ch.-l. de cant., arr. de Brive.

(3) Sub titulo: Excellences du mystère de l'Eucharistie, quos a. 1641 dedicavit Mariae de Pompadour. Iam a. 1635 Tutellae publicaverat Orationem funebrem Philiberti de Pompadour. Cf. P. Laforest, Limoges au XVIIe siècle, Limoges 1862, 136 sq.

Domino. 2us est V. P. Reymundus Grouille, qui, dum huius loci gardianum ageret, strenuissime pro aedificio laboravit et post multa charitatis officia proximis exhibita et multa zeli disciplinae regularis ac pietatis exempla devotissime animam exhalavit 2 septembris 1660. 3us est R. P. Victorinus Tarneau, oppidi d'Eysse (1), dioecesis Lemovicensis, vir vere pius. In theologia et maxime in controversiis contra haereticos, de quibus volumen gallicum edidit (2), apprime eruditus, per plures annos theologiam docuit; pluries gardianum egit; fuit diffinitor ac demum exprovincialis defunctus est 21 octobris anni 1660.

[P. 28] De conventu S. Ioannis Baptistae prope Albuconium. Cap. 9. Albuconium (3), urbs superioris Marchiae et dioecesis Lemovicensis, populosissima est, sed catholicis et calvinistis haereticis permixta. Hic vocati a fidelibus Recollecti sedem fixerunt, annuente Illmo Henrico de la Marthonie episcopo Lemovicensi, 15 novembris anni 1614, et conventum suis numeris absolutum extra urbem et extra fluvium Crusam aedificaverunt magno fidelium profectu et religionis incremento: nam et catholicos in fide confirmarunt, haereticos plurimos converterunt, et tandem suo labore et industria obtinuerunt a christianissimo rege Ludovico 14, ut templum haereticorum ad duo milliaria ab urbe transferretur. Ecclesia cum maiori altari B. M. Virgini de Recuperatione dedicata est. Prima capella, D. Bonaventurae [sacra], fundatores agnoscit illustres et nobiles comites de la Roche-Aymont et de Peyroudette, qui inibi suam sepulturam elegerunt. Secunda capella B. Mariae de Gratia et S. Ioanni Baptistae dedicata est, et fundatores agnoscit illustres dominos de Garreau. Reliquiam insignem S. Ioannis Baptistae possidet et cuius titulo conventus insignitus. Dedicavit 5 septembris anni 1651 ilmus Ioannes de Mallevaux, episcopus Olonensis et suffraganeus Claromontensis (4), alias provinciae nostrae alumnus sub nomine fratris Cherubini, ut inferius dicetur (5). Floret ibi confraternitas Tertii Ordinis ac chordae S. P. N. Francisci necnon studium philosophiae vel theologiae.

Obiere in isto conventu : R. P. Bonifacius Fabri, e S.to Floro(") in Arve[r]nia superiori oriundus, insignis pietatis et litteraturae, qui multoties gardianatus officio praeclare functus est. Piissime obdormivit in Domino circa annum 1643.

R. P. Eustachius la Sale, Feletino (7) in superiori Marchia natus, vir admirandae pietatis, concionator ferventissimus, qui post mu

(1) Aixe-sur- Vienne (H. Vienne), ch.-l. de cant., arr. de Limoges.
(2) Cum titulo: Le glaive-bouclier des catholiques, Tulle 1658, in-4°.

(3) Aubusson (Creuse), ch.-l. d'arr.

(*) † 4 maii 1682. De eo cf. I.-B. Poulbrière, Les évêques auxiliaires en Limousin, in Bulletin... de la Corrèze, Tulle 1890, XII, 295; Arbellot, Biographies limousines, in Bulletin... du Limousin, Limoges 1895, XLIII, 357 sq.

(5) Inferius nihil habetur in praesenti textu iuxta Cod. Tolosanum.

(*) S. Flour (Cantal), ch.-l. d'arr.

(7) Felletin (Creuse), ch.-l. de cant., arr. d'Aubusson.

« AnteriorContinuar »