Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ista ergo ra

[ocr errors]

in fundamentis chronologiae stratum et constructum. tione in partis prioris capite I, quod auctor quaerendo inscripsit: Quo anno Protoregula conscripta et approbata sit» (3-29), primo (4-19) inquirit in tempus conversionis s. Francisci; secundo indagat « initium instituti franciscani » (19-22); tertio « tempus approbationis Protoregulae » (22-9). In prima illa sectione testimonia fontium P. D. M. distinguit in computationem ferentia (5-12) et in annum conversionis nominantia - (12-9). Sic ergo A. procedit.

[ocr errors]
[ocr errors]

1o) luxta I Cel. 18 s. Clara se Deo vovit anno sexto a conversione s. Francisci. Atqui, ait (6), hoc accidit in nocte ad 19 martii 1212. Ergo s. Franciscus se converterat post diem 19 martii 1206 et ante 19 martii 1207; quia aliter 7 vel 5 anni intercessissent, non 6. Saepe enim P. M. proponit, sed non probat, canonem: annus a Celanensi indicatus unitatem (mathematicam) ab eo dictam signat, non maiorem neque minorem, nempe in casu praefato 6, non 5 neque 7 annos.

[ocr errors]
[ocr errors]

2o) Iuxta I Cel. 57 s. Franciscus in Syriam abiit « XIII anno, scil. post Capitulum generale: 26 maii 1219 et in Aegypto appulit 29 aug. 1219. Ergo conversus erat s. Franciscus inter 26 maii 1206 et 29 aug. 1207. Ergo, subsumit A. ex utroque loco, terminus « a quo» est 26 maii 1206, atque ad quem est 19 martii 1207.

[ocr errors]

3o) I Cel. 88 narratur s. Franciscum obiisse: « expletis XX annis ex quo perfectissime adhaesit Christo »: 3 oct. 1226. Ergo conversus fuisset intra 3 oct. 1205 et 3 oct. 1206. Sed, ait, ex 2o) terminum hunc iam restrinximus intra 26 maii 1206 ac 3 oct. 1206; insuper iuxta I Cel. 16: ob foveam nivibus plenam, res accidit tempore hiemali. Ergo, ait, vox expletis loci Celanensis negligenda est (7). Hic autem non possumus quin advertamus: Textum adeo formalem in dubium si voces, nescio quo iure alios numeros more mathematicorum figas ac premas!

4°) Attende, urget P. D. M., iuxta I Cel. 119 s. Franciscum obiisse « vicesimo conversionis anno currente. Ergo, infert, non 20 annis expletis. Insuper vox expletis alibi quoque ap. I Cel. 97 et 109 sensu caret; ergo etiam n. 88 ea negligatur oportet (7s.). Item Salimbene s. Franciscum obiisse narrat: completis 20 annis a sue conversionis principio, inchoavit enim 1207; ed. MG SS XXXII, 21, 35, 585. Ergo, instat A., vox completis aperte negligenda, uti simplex substractio demonstrat (9s.); ideo et Legenda (extracta) Iohannis de Ceperano: AFH I, 261, sanctum anno XXo» currente defunctum esse statuit, uti etiam s. Bonaventura, Leg. maior, c. 14, n. 3. — Concludit ergo P. D. M.: s. Franciscus perfecte ad Deum conversus est inter dies 3 oct. 1206 et 3 oct. 1207.

His consonant chronologi alii saeculi XIII in an. 1207 idem factum expresse referentes (12-6), inter quos affert Iordanum a Yano, n. 1-3 et Salimbene, etc. Ergo, infert P. M., s. Franciscus se ad Deum perfecte convertit « post initium anni 1207 et ante 19 martii eiusdem anni » (18). Hoc anno, 5 febr., revera « fuit nix magna», aiente Fr. Salimbene (p. 585), qui addit hoc anno, scil. decimo Innocentii III, s. Franciscum Ordinem suo inchoasse. Dictus autem annus X incipiebat

22 febr. 1207; nihilominus A. non audet praefatam periodum restringere inter 22 febr. et 19 martii 1207 (18 s.).

Le

Methodologice P. D. M. incusandus non est, quod pro basi computationum suarum I Cel. sumpserit; sed via recta pergere nequivit, quin alios locos Celanensis ad litteram interpretaretur, alios nonnihil violenter tractet, uti vidimus. Via ergo adeo plana non est, neque sine offendiculo ullo percurri potest. Hinc in methodo applicanda dubietates plures assurgunt, et non nemini opinari licebit non metro mathematico metiendos esse numeros Celanensis. Iste insuper non recte dicitur gendam poetae magis quam historici more styloque concinnasse > (8): rhetor enim erat, non poeta. Miramur etiam quod P. M. non clarius et decorius stadia conversionis s. Francisci initiale unum, perfectum alterum distinxerit. Ad computata sub 1o) dicendum annum 1212, quo s. Clara se Deo devovit non adeo firmum iacere, uti ex ipsius Processu ab auctore nusquam memorato inferendum est. Nam iuxta hunc tonsa fuit non 19 martii 1212 sed 28 martii 1211; cf. AFH XIII, 434. Quo fit, ut metae illae chronologicae sic transponantur: 28 martii 1205 28 martii 1206. Numeri chronologici a P. M. in aciem congesti non ergo illa firmitate inconcussa praecellunt, qua vult ipse, qua et nos velimus, ut in clarum et liquidum tandem deducantur.

P. D. M. exinde (19-22) « initium instituti franciscani », tempus nempe quo primi socii sancto Patriarchae se addixerunt, statuit ad instar traditionis antiquae Ordinis: 16 aprilis 1209, et Protoregulae ap probationem (22-9) contigisse inducit certo post 4 oct. 1209, tempore vernali an. 1210, probabiliter mense maio vel iunio. Verum ver inducitur (27) ex I Cel. 34-5, ubi sola loci amoenitas » recolitur, non vero veris. Mensium duorum praefatorum coniectura innititur in Chronico Burchardi Urspergensis, (MG SS XXIII, 376), [sed postea ed. Holder-Egger, 1916, 107-8, ap. Script. Rer. Germ. cf. locum ap. AFH I, 73-4]. Burchardus enim Romae in curia aderat a medio saltem mense iunio 1210 usque ad medium circiter februarii 1211, tumque « Pauperes minores D ipse vidisset, iuxta P. D. M. Attamen haec mera coniectura est, uti tibi textum perlegenti statim apparebit. Insuper e dictis claret mensem maium prorsus dubium esse. Ergo computus iste hiatu laborat. Concedimus annum 1210 legi ap. Chron. 24 Gen. et Glassberger: AF II, 9; III, 4-6; non autem ap. Marianum, AFH I, 103. Hic etenim dicit: « circa an. D. 1210 » . Circa litem adhuc ergo sub iudice manentem, quia plane diiudicata nondum est, adeas etiam Pasch. Robinson, AFH II, 184 ss.

[ocr errors]

Caput II: De compositione Protoregulae » (30-5) i. e. Regulae primaevae inscribitur. Paucis (30-1) hic A. dicit I° causa atque ratio composi tionis fuerunt difficultates, quas s. Assisiensis grexque ipsius parvulus in excursionibus suis apostolicis experti erant, quam ob rem approbationem pontificiam flagitare statuerunt; II° exponitur « tenor atque natura Regulae an. 1210 compositae » (31-5), sed modo generico tantum iuxta Legendas: brevis erat admodum, magna ex parte textibus Evangelii conserta. Hic P. M. recolit quoque tentamina aliorum doctorum

virorum, qui textum deperditum Protoregulae e Regula I (an. 1221) eruere conati sunt, quin auctori nostro probentur, Papini, Storia di s. Francesco, I, Fuligno 1825, 208-10: textus longior, ideoque spurius; K. Hase et E. Renan e solis verbis Sermonis supra montem (Matth. V, 3 ss.) eam coaluisse autumabant; H. Boehmer, Analekten, 1904, 88-9; G. Schnürer, Franz v. Assisi, 1905, 39-40 [cf. AFH I, 138s.]; P. Cuthbertus, O. Cap., Life of S. Francis, 1912 (denuo prodiit 1917), [cf. AFH VI, 338-43], atque Vl. Kybal, opere in speciali, de quo diximus ap. AFH XVII, 425-33.

Eodem modo generali a P. D. M. in cap. III: « Approbatio Protoregulae (36-44) pertractatur, videlicet quomodo agente Cardinali Iohanne a S. Paulo, obtenta sit ab Innocentio III benevolo, qui exemptionis completae praerogativa Minorum ordinem soli Summo Pontifici subiectum dotavit, Protoregulam in aliquibus auctam approbando. Notes velim auctorem Protoregulam O. F. M. accipere solam illam primaevae Regulae formam, quae Innocentio III approbanda submissa fuit, non vero (quod rectius aestimarem) illam formam quam cum approbatione Ordinis accepit. Haec sola revera Regula canonica fuit et certe diutius viguit quam Protoregula prior, quae auctoritate solius Fr. Francisci paulo tempore observata fuerat. Neutra recensio Protoregulae neque prior neque posterior, ut norunt omnes, in codicibus hucusque comparuit.

Pars altera operis Protoregulae eruendae et Regulae I formationi indagandae dicata titulo praenotatur: De Regula prima », primumque caput: « De compositione Regulae I» (49-73). Primo P. D. M. modernorum de hac re placita proponit (49-51); II°« testimonia fontium antiquissima de ipsa consulens, statuit s. Franciscum legiferum in Capitulis generalibus experientia, consiliisque Fratrum fretum, statuta nova promulgasse potestate sua legifera et haec Regulae inseruisse (51-9). Tunc III° probat Iacobum Vitriacensem suae Historiae Occidentalis caput 32 de Fr. Minoribus agens, an. 1221 scribentem textum Regulae I, uti an. 1219 iacebat, prae manibus habuisse (59-66). Loco IV exponit Regulam I annis 1219-20 novis additionibus auctam fuisse, et demum an. 1221 ultimam redactionem accepisse (66 s.). Fr. Caesarii partes quas egit in hac Regula adornanda (cf. Iordanus, n. 15, et AFH XVII, 444 s.) hic circumscribit, nimisque coarctat, existimans ipsum in Capitulo generali an. 1221 opus suum exsecutum esse, s. Francisco adsistendo, ut ideas sancti verbis evangelicis exprimeret, latinitatem sancti corrigeret, ut denique scriptor Regulae instrumentalis esset (67-73). Continuis additionibus an. 1210-21 Protoregula in Regulam I anni 1221 praefato modo excrevit.

D

Cap. II (74-82) Regulae I textus receptus probatur authenticus esse et integer ex Fr. Hugonis de Digna Expositione Regulae II, ex Ubertino Casalensi, Angelo Clareno, etc. (74-7). P. M. circa criticam textus» (77-82) optime animadvertit lectiones variantes maiores apud Hugonem simpliciter explicari tanquam auctoris textum citatum contextui suo applicantis (77-82).

In cap. III (83-120) A. quaestionem maximam seu cardinalem operis sui acuto calamo, firmaque aggreditur manu, scil. Analysim Regulae I», ut eruat, discernat et definiat, quae Regulae primaevae i. e. Protoregulae (suo sensu) fuerint, quae ipsi inserta vel addita sint, quave occasione haec mutata et aucta sint. En ergo specimina fructusque secretionis et dissectionis huiusmodi. Prologus additus fuit an. 1210 ab Innocentio III, vel eo iubente a quodam curiali (84). Caput I totum in Protoregula adfuit (85-7). Cap. II integrum anno 1221 adiudicatur (87-91); item cap. III (92 s.). Capita IV-VI adeo inter se connexa « indubitate an. 1219 attribuuntur (94-6). Capitis VII lin. 1-7 [cf. Opuscula s. Fr., 33] Protoregulae sunt; 1. 8-20 probabilius an. 1221 addita sunt; paragraphum III [34, l. 1-6] an. 1219 vel 1221 adiectam A. credit, reliqua vero circa 1215 (97-150). · Cap. VIII, ait, inter an. 1212 et 1219 compositum fuisse declaramus » (101-2), cap. IX ipsi an. 1221 vel circiter adscribitur (102 s.); cap. X ante an. 1219 et circa initia Ordinis ponendum esset (103 s.), cap. XI paulo ante 1219 scriptum dicitur (104), cap. XII vel an. 1218 vel potius 1219 compositum est, uti etiam cap. XIII (105-7). E contra cap. XIV Protoregulae fuit (107-9); cap. XV triennio 1218-21 adscribitur (109 s.); cap. XVI et XVII ipso an. 1221 orta esse putantur (110-2); cap. XIX an. 1219 (112-4); iam ad an. 1212-15 refertur cap. XIX; paulo post 1215 cap. XX (114-6). Cap. XXI statutum fuit a Capitulo generali 1221 (117 s.), itemque hoc anno concinnata fuerunt cap. XXII et XXIII (118 s.) atque demum ipse Epilogus [Opusc. 62] (119 s.).

a

His ita interdum securius inductis quam probatis, P. D. M. fidenti animo in Appendice tandem textum Protoregulae sic erutae proponit, 122-3, adeo brevem ut apud eum solis 29 lineis constet, scil. e Regulae I capite I, (Opusc. 25), e § I capitis VII, e capite XIV atque e doxologia minore (quae in fine cuiusque psalmi recitari solet). — Tunc A. theses seu potius hypotheses Vl. Ky bal confutat (123-5). Gloriatur P. D. M. (123) Protoregulam suam eminere brevitate et simplicitate iuxta dicta a I Cel. 32. Ast dubitare licet, utrum praeter verba Evangelii paucissima ipsius reliqua correspondeant paucis aliis insertis' (I Cel. ibid.), quae omnino necessaria erant pro conversatione sancta'. Fontes primaevi brevitatem illam laudantes, sensu relativo vocem hanc usurpabant, i. e. relate ad Regulam I longissimam et Regu lam II (1223) non brevem. Textus ab A. reconstructus certe « unum quoddam totum constituit (123), sed item idem constitueret etiam, si plura contineret. Plura criteria hoc in cap. III ab A. proposita vix ad persuadendum accommodata sunt, talem locum Regulae I tali anno affigendum esse. Verbi gratia quae A. inducere vult ex cohaesione logica partium, stylo et syntaxi earum (91, 104, 118), nam etiam iuxta P. M., Iordani operam adeo limitantem, haec iam in se subiectiva, ubi de textu retrac tato agatur, eo difficilius discerni possunt in elementa primaeva, in addita, in inserta. Paragraphus de bonis Ordinem intrantium, ait (91), experientiam diuturnam et abusus supponit, ubi eodem iure alius aestimet legislatorem sin minus iurisperitum, at certe sensu dubia et difficultates statim suapte re oborientes

practico pollentem

-

»

tollere et abusus primo limine praecavere voluisse. Ad eamdem paragraphum posteriori tempori assignandam A. insinuat: secus ipse s. Franciscus bona Fr. Bernardi distribuendo ei 'plane contradixisset' (91). At, mehercle, illo saltem die Protoregula certissime nondum composita erat! Circa vilitatem vestium Fratrum Protoregulam siluisse dicit criterio largiore et vagiore:quaecumque ipsi primitus religiose observabant, Protoregula non iubebat (91). Neque feliciter arguitur: 'Nemo hanc paragraphum probavit an. 1210 compositum esse' (91). Argumentatio talis ad hominem (immo ad neminem) nemini quidpiam persuadebit. P. M. statuit (92): << Hoc autem pro certo tenendum est, Protoregulam ullas [lege: nullas] praescriptiones neque de ieiunio neque de divino officio continuisse », quoad ieiunium lectorem amandans ad dicta p. 50-1. Ibi tamen textum Fr. Iordani, n. 11: « secundum I Regulam Fratres ieiunasse feria IV et VI, [illud exsulat e Regula an. 1221] non satis infirmavit, arguens pauperes illos peregrinantes sola ieiunia omnium Christifidelium observasse. Hic etiam apparet, quomodo methodo minus obvia P. M. Protoregulam acceperit tantum pro forma Regulae ante approbationem Papae, formam novam ex hac prodeuntem potius negligens, neque eamdem reconstituere tentans. Si ante primum iter Romanum an. 1210 ecclesiasticum officium non recitabant Fratres (92s.), istis Romae iussu Papae tonsuratis aliquod of ficium divinum impositum est.

[ocr errors]

Plura alia placita auctoris rem discussam in liquidum deducere vix possunt; v. gr. de ordinibus (classibus, aiunt moderni) inter Fratres tali paragrapho invectis (98, 102; rectius, 111). Cap. X nihil dicitur de blasphemiis aegrotorum in Deum (104). Cap. XII parum apte arguitur post an. 1212 compositum esse, etiam quia secus Patriarcha primus regulae violator dicendus esset, an. 1212 s. Claram ad obedientiam recipiendo (105). Contra antiquitatem capitis XXI insinuata (117) vim probandi nonnisi debilem praeseferunt, neque urgendum est Leg. 3 Sociorum n. 33 et Vitam b. Aegidii textum Protoregulae non citasse. Convocatio specialis Capituli generalis an. 1221 e Iordano, n. 15 non elicitur (114). Neque a Iordano, n. 16, thema capitis XXII, quod sermo esset s. Francisci ad Fratres an. 1221 habitus, innuitur, neque cap. XXIII, quippe quod oratio et laus est, sermo ad christifideles dici potest (119). Rationes excogitatae, ut Epilogus Regulae in an. 1221 detrudatur, hoc vix evincunt; quia in eo expresse s. Franciscus solus, nomine Papae, vetat Fratres aliquid Regulae addere vel ex ea demere; quia Fratres scientiati « an. 1219 » nonnisi per Cardinalem Hugolinum ausi sunt Ordinis reformationem quamdam proponere; quia iuxta Iordanum, n. 12, seniores an. 1220 « praesumpserunt»... « super Regulam novas leges adicere ». Tres ergo rationes allatae retorquentur illico contra opinationem auctoris (119 s.).

Auctoris latinitas plana est, hic illic tantillum scabra; naevos quosdam magis e typothetae quam ex auctoris penu scaturivisse credam; p. IX: dite, 30: suspicarent, 32: supersedit pro incubnit; 42, 1. 3 et 4; 99, 110; 67, l. 16 super pro ultra, etc. Ast Celanus (6, 10, 98, 125) forma rudior est pro Celanensis; etc.

« AnteriorContinuar »