Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MISCELLANEA

De Fr. Iohanne de Plano Carpinis, conventus Metensis fundatore, an. 1230. Operae pretium non est traditionem quamdam discutere saeculorum sequiorum, quae referebat conventum Metensem Fratrum Minorum iam an. 1216 fundatum esse (1). Novimus vero e Chronica (2): De initiis O. F. M. in Germania, quam Fr. Iordanus a Yano an. 1262 dictavit, Ministrum Provinciae Teutoniae indivisae an. 1228 institutum fuisse Fr. Iohannem de Plano Carpinis, qui hoc in officio permansit tantummodo usque ad capitulum generale an. 1230 Assisii celebratum, in quo Fr. lohannes nominatus fuit Minister Hispaniae et ministratio Theutonie in duas est divisa, una Reni et altera Saxonie » (3). Annis autem 1232-1239 Fr. Iohannes iterum Minister fuit in Germania sed Provinciae Saxoniae (4).

[ocr errors]

Fr. Iordanus ad an. 1228 de dicto Fr. Iohanne non solum ea narrat, quae isto anno acciderunt, sed etiam modo generali de ipsius persona et auctoritate agit ("): « Hic ordinis sui dilatator maximus fuit. Minister enim (6) factus, in Bohemiam, in Ungariam, in Poloniam et Norvegiam fratres misit. Domum quoque Methensem recepit et ordinem in Lothoringia plantavit », scilicet praefato in triennio, cum Minister esset Teutoniae indivisae, et an. 1232-39 cum Minister solius Saxoniae esset. Enimvero apparet Fr. Iordanum haec an. 1262 narrantem, isto in loco duo temporis spatia uno conspectu comprehendisse, id quod manifestant notitiae Chronicorum (7), quae Fratres Minores in Daciam advenisse narrant an. 1232, in Sveciam an. 1233, in Poloniam an. 1237. Reapse regiones istae, ad orientem et boream sitae, zelo Ministri Saxoniae an. 1232-39 patebant; non vero Lotharingia, cum inter eam et Saxoniam ab anno 1230 interiecta esset Provincia Rheni, aditum

(1) Cf. de ea non apte defensa ab E. de Bouteiller, Notice sur les monastères de l'Ordre de S. François à Metz, ap. Mémoires de l'Académie impériale de Metz, XLIX, Metz 1868, 235-42

(2) AF 1, 16, n. 54; ed. H. Boehmer, Paris 1908, 47.

(3) Iordanus, n. 57.

() L. c. n. 61 et 68; AF I, 17; AFH II, 50; Boehmer, p. 58.

(5) L. c. n. 55.

(6) Fr. Nic. Glassberger, AF II, 48, qui totum locum Iordani ferme verbotenus exscripsit, hic vocem secundario inseruit, apte quidem sed non omnino recte, uti statim videbimus. Chronicon Prov. Argentinensis 1206-1325, AFH IV, 674, ad Daciam addidit: an. 1233; cf. etiam AFH VI, 702.

() Ea collegit Boehmer, 48, 95.

[ocr errors]

e Saxonia omni ex parte praecludens. Igitur fundatio conventus Metensis triennio priori 1228-30 adscribenda. Nemo ibit infitias Mettas, Metas (olim Divodurum, Dividunum) tunc temporis Imperii romanogermanici exstitisse (1) atque de iure Provinciae Teutoniae fuisse. Etiam de facto rem se ita habuisse Fr. Iordanus nos docet, qui item sat clare insinuat Fr. Iohannem de Plano Carpinis in receptione domus Metensis et Ordinis propagatione per Lotharingiam partes quasdam directas egisse. Iuvat modo locum illum Fr. Iordani illustrare ope documenti cuiusdam, diu iam editi (2), sed hucusque quasi neglecti (3). - Die 1 apri lis 1230 (*) Metis Garinus frater [ordinis] Minorum', arbiter constitutus in causa pendente inter celebrem abbatiam Metensem S. Arnulfi, O. S. B. et dominum Forconem de Condeio (5) sententia sua litem diremit. Ipse tenor arbitrii ad rem nostram parum facit. En ergo textus: Ge Garins freres des Menors fas conissant à tos ceus ke ces lettres vairont et oront ke je ai dit mon dit dou bestans (6) qui estoit (") [entre] l'abey de Saint Arnolt d'une part, et lo seignor Forcon de Condey et ses hoirs d'autre. Je ai dit ke li sires Forkes doit à Jehan l'ev[eske] de Més et à frere Jehan mon ministre et à moy randre les lettres ke il avoit de l'abey et dou covent, ens queles i fait mention ke] il doient chanter chascun jor une messe por lo seignor Ferri de Condey et ces hoirs, et les mors et les vis: et nos i doiens a[ntendre] en tel maniere ke li aumone soit salve et il n'i ait nul bestans jamais. Et quant les lettres seront randues, si doit avoir [li sire] Forkes X livres de meceins de l'abeit et une vigne ke gist selonc la soie vigne à Condey ki iere l'abey de Saint Arnolt : et de ceste [vigne] doit il avoir les lettres l'abey et lo covent. Et si aquite

(1) Una cum Lotharingia; cf. Rob. Parisot, Histoire de Lorraine, Paris 1919, I, 209 ss.; Première période d'influence française, 1270-1552, ibid. 312ss. (2) Nat. de Wailly, Notices sur les actes en langue vulgaire du XIIIe siècle contenus dans la collection de Lorraine à la Bibliothèque nationale, ap. Notices et extraits des MSS. de la Bibl. Nat. etc., XXVIII, II p., Paris 1878, p. 19, num. 7: Collect. de Lorr. 980, n. 6. Cf. Bibl. Nat. Collections manuscrites sur l'histoire de France, t. I: Bourgogne-Lorraine, Paris 1905, n. 980, p. 498.

(3) Paucis documentum hoc recoluit P. Hier. Golubovich, Biblioteca biobibliografica d. Terra Santa, II, Quaracchi 1913, 224, de Provinciis Ordinis disserens.

(*) Cum anni initium Metis computaretur a die 25 martii, nostro anno 1230 documentum hoc emanasse, dubium oriri nequit, id quod N. de Wailly, l. c. expresse statuit, addens (quamvis superflue) styli novi»; cf. ibid. num. 52 (28 mart. 1256), n. 96 (29 mart. 1264), n. 97 (1 april. 1264), etc. Cf. etiam K. Wichmann, Die Metzer Bannrollen, I, Metz 1908, p. xvII.

[ocr errors]

(5) I. e. Condé, alias Contchen (in circulo Boulay: Bolchen), qui vicus ad abbatiam illam spectabat.

() I. e. lis, controversia. Cf. Fr. Godefroy, Dictionnaire de l'ancienne langue française, Paris 1880, 1, 637, s. v.

(7) Documenta in volumine collecta et compacta sunt. Membranae nostrae pars extrema dextera subsecta est, unde voces litterasque abscisas editor inter uncos supplevit.

li sire Forkes la vigne et la rante ke gist à Oymont ke ses peres don[a à Deu] et à Saint Arnolt en aumosne, se il i avoit ou tort ou droit. Et si aquitte la vigne ke li sire Symon de Brates dona à Saint [Arnolt] ke gist au ban de Faut per ansi ke li abbes i mettera porterrier ke fera ceu ke la terre dovera. Et de tos les bestans [ke li sire] Forkes avoit encontre l'abey et les siens, li sire Forkes et suy hoir aquitten tot en tos us. Et se li abbes ne li chapiteles [avoient] aucun bestans encontre lo seignor Forkon de ça arriere, li abbes et li chapitles l'en aquitten. Et por ceu ke je n'ay point de] seel, si ay ge fait mettre lo seel frere Jehan lo ministre des Menors en Loherraine en ces lettres en tesmoignage de veritei]. Cist rapors fut fais lo demain des Palmes au jor ke li miliaires corroit per M et CC et XXX ans.

Quo in arbitrio haec nobis notanda sunt. « Ego Garinus frater Minorum, ait, statuo dom. Forconem de Condeio tradere debere Iohanni [de Aspromonte], episcopo Metensi [1224-38] et Fratri Iohanni, meo ministro documentum quo abbatia S. Arnulfi se obligaverat ad missam quotidianam cantandam pro anima dom. Ferrici de Condeio et suorum heredum, contra 10 libras den. metensium, ideoque vineam quamdam Condei sitam, a praefata abbatia restituendam esse una cum aliis vineis in Oymont et in Faut, etc., omni lite inter praefatas partes sic exstincta. Tunc arbiter prosequitur: Quoniam ego sigillum non habeo, sigillum Fratris Iohannis ministri Minorum in Lotharingia his litteris appendi feci in testimonium veritatis. Arbitrium hoc datum est die post Palmarum an. 1230 ».

«

Frater ille Iohannes meus Minister' sive Minister Minorum in Lotharingia', die 1 april. 1230 de iure et de facto fuit Fr. Iohannes de Plano Carpinis, Minister provincialis Teutoniae, cuius nomen partim in arbitrio comparet. Sigillum, si adhuc appenderet originali, rem in liquidum statim deduceret, ast licet sigillum deciderit ('), considerato loco illo Chronicae Fr. Iordani, vix ullum dubium superest.

Modus ille dicendi vagior Fr. Garini: « Minister Minorum in Lotharingia, eo vel minus quempiam obstupefaciat, quia ipsae vel bullae pontificiae post decennia adhuc similibus dicendi modis pro aliis regionibus utebantur (2), per modum synecdoches, quamvis minime orationis figura intenderetur, sed ex accurationis defectu, qui modernos equidem lacessit, hoc fieret. Etenim die 1 aprilis 1230 Provincia Lotharingia, cui Minister praeesset, certo certius non exstabat (3). Divisio maiorum Provinciarum in plures minores primum invecta est in capitulo generali

(1) Hucusque nullum sigillum Ministri Teutoniae indivisae innotuit. Fr. Iohannis de Plano Carpinis, Ministri Saxoniae, sigillum appendet epistolae ipsius originali datae 23 april. 1236; cf. L. Lemmens, ap. Beiträge zur Gesch. der Sachs. Provinz, II, Düsseldorf 1909. 2. Effigiem prae se fert S. Iohannis Bapt. et legendam: Sigillum) Fratrum Minorum tocius Provincie Saxonie.

(2) Cf. Golubovich, 1. c. II, 215; AFH I, 4 ss.; II, 561ss.; XVII, 574ss. (3) Cf. Iordan. n. 19, 31, 36 ss., 53 ss.

D

paulo post celebrate: 26 maii 1230 (1). Neque Minister in Lotharingia hic Custodem Lotharingiae designat, quia an. 1230 e sola domo Metensi, recens fundata, Custodia formari nequibat, et eo vel minus tunc, quia v. gr. an. 1230 Provincia Saxoniae adeo vasta solas duas Custodias complectebatur: Saxoniae (proprie dictae) et Thuringiae (*). Tandem nonnisi ioculariter nescio quis hariolaretur « Ministrum in Lotharingia» guardianum conventus Metensis significare. Demum obiter tantum notamus tunc Ministrum Franciae fuisse Fr. Gregorium Neapolitanum (3).

[ocr errors]

Igitur Fr. Iohannes de Plano Carpinis 1 aprilis 1230 Metis ipse adfuit, et domus Metensis O. F. M. tunc fundationis adeo recentis fuisse innuitur, ut sigillo adhuc caruisse videatur. Minime dicere ausim Fr. Garinum [Warinum] domus Metensis primum guardianum exstitisse, tamen ex arbitrio patet ipsum virum (ne dicam clericum) auctoritatis magnae fuisse, antequam Fratrum Minorum habitum induit. Fr. Iohannes, Minister Teutoniae, 1 aprilis Metis fuit, proculdubio, quia iam iter ad capitulum generale, die 26 maii 1230 Assisii celebrandum (*), aggressus erat e longinqua et vastissima sua Provincia (5), quae revera hoc in capitulo in duas dispertita est. Inferre proinde licet domum Metensem anno 1230 circa 1 aprilis fundatam esse a Fr. Iohanne de Plano Carpinis, qui ita ordinem in Lothoringia plantavit ».

Caeteri enim conventus Custodiae Lotharingiae quae etiam saeculo XIV solum quatuor conventibus constabat (6), postea fundati fuerunt, Novicastri an. 1242 (7), Virduni an. 1255, demum Tulli Leucorum an. 1272 (8). Antiquissimus erat conventus Metensis, ideoque caput Custo

(1) Iordan. n. 57 s.; Eccleston, De adventu, AF I, 218; ed. Little, 1909, 4-5: Golubovich, 1. c. II, 223s.

(2) Iordan. n. 58.

(3) Cf. A. Callebaut, AFH X, 595-305, ubi documenta an. 1228 et 1231 edidit: Ant. Béguet, AFH III, 731; IV, 621.

() Iordanus, n. 57; Eccleston, ap. AF I, 218, 241; ed. Little, 4, 79s.: BF I, 65-6.

(5) Anno 1227 Minister Teutoniae ad capitulum generale Assisium profecturus, capitulum provinciale Moguntiae iam 2 febr. tenuerat (Iordanus. n. 51); an. 1230 Coloniae hoc tenuit (ib. n. 57), die nobis incomperto, sed certe ante 1 aprilis. Nam credi non potest Fr. Iohannem 2 april. Metis Coloniam remeasse (iter est c. 220 milliariorum), ibi capitulum celebrasse et demum c. 20 april. Colonia Assisium profectum esse, ubi 26 maii adesse sic iam non potuit (licet asino veheretur, iuxta Iord. n. 55). Insuper certe alia quoque negotia in Teutonia meridionali tractanda Ministrum itinerantem manebant et impediebant.

(6) Provinciale O. F. M., ed. C. Eubel, Ad Cl. Aquas 1892, 14; Pisanus, ap. AF IV, 545.

(7) Cf. P. Marot, ap. Rev. d'hist. francisc. I, 1924, 364.

(*) Cf. Ant. de Sérent, ap. France Francisc. I, 1912, 133, 134. Sed duo ultimi anni certi non sunt. Conventus Saarburgensis, fundatus an. 1265, semper fuit Provinciae Argentinensis; AF II, 78.

diae erat. Cum autem Custodia ista Provinciae Franciae efformaretur, scil. circa an. 1270, uti remur (1), conventus Metensis a Provincia Argentinensi vel Coloniensi (2) seiunctus fuit et Provinciae Franciae addictus, non ob rationes (credimus) politicas, sed propter linguam.

P. Michael Bihl, O. F. M.

Trois bulles à Fr. Hugues de Turenne, O. F. M. - Précédemment (AFH IX, 106 ss.) je publiai, entre autres documents sur la Croisade au XIIIe siècle, deux bulles inconnues de Sbaralea, qui avaient pour destinataire Hugues de Turenne. Depuis j'ai eu sous les yeux le texte original de trois autres lettres d'Innocent IV, qui lui sont de même adressées. Comme pour les premières, le départ du comte de Toulouse en TerreSainte en fait l'objet. Il est à croire que Fr. Hugues fut, parmi les prédicateurs de cette expédition lointaine, l'un de ceux qui déployérent le plus grand effort; car le voilà avec au moins six bulles (3) qui portent son nom en suscription. Sans doute il était alors dans la plénitude de son activité. Longtemps il survécut à Raymond VII († 1249). Le 29 avril 1270, il reçut, par clause testamentaire de Gérald de Malemort, le mandat de régler des accords amiables avec tous plaignants éventuels (*). Il exerçait, à cette date, la charge de custode dans ce Limousin dont il reste une des gloires séraphiques.

Les bulles en question, cotées aux Archives nationales de Paris L 246, y ont les n.s respectifs 152, 153 et 157ter; 152 et 153 conservent encore leur sceau de plomb; celui de 157ter a disparu. Le n° 158 qui suit, muni également du sceau papal, n'est autre, soit dit en passant, que la bulle Cum dilectus (30 avril 1248) déjà éditée par Sbaralea.

Y sont réglementées et prescrites: 1o la levée du vingtième des revenus ecclésiastiques dans les terres soumises au comte de Toulouse; 2o la prédication de la croisade dans ces mêmes régions; 3° la sauvegarde des croisés contre toutes gens qui attenteraient à leurs privilèges. Tel est en peu de mots leur triple objet.

(1) Circa an. 1334 Provinciae Franciae IX Custodias numerabat, sed an. 1248 nonnisi VIII, iuxta Fr. Salimbene, Cronica, ed. MG SS XXXII, 218, qui lepide addit: ex quibus IIII bibunt cervisiam, IIII bibunt vinum. Novam custodiam Lotharingicam, qua IXam postea creatam, harum, non illarum numerum auxisse existimo.

(2) Provincia Rheni in duas has bipartita est an. 1239; AF II, 61.

(3) Y compris celle du 30 avril 1248 jadis publiée dans le Bullaire franciscain; Sbaralea, BF I, 275; C. Eubel, Epitome, 502; AFH IX, 107. Les trois présentes ont déjà paru dans Histoire générale du Languedoc (édit. Molinier), VIII: Preuves, n. 405.

(4) Cf. Bulletin... de la Corrèze, Brive (1890) XII, p. 543-554: Volo et ordino quod omnia mea debita meis creditoribus sine diminutione aliqua exsolvantur, insuper restitutiones mee fiant omnibus conquerentibus de me de plano et sine strepitu iudiciorum, ad cognitionem, voluntatem et dispositionem virorum venerabilium fratris Guillelmi, ministri Aquitanie, et fratris Hugonis de Turenna, custodis Lemovicensis, quorum fidelitati et probitati hec facienda committo.

« AnteriorContinuar »